D. 50.16DE UERBORUM SIGNIFICATIONE
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro primo ad edictum
pr.Uerbum hoc ‘si quis’ tam masculos quam feminas complectitur.
2 · Paulus libro primo ad edictum
pr.‘Urbis’ appellatio muris, ‘Romae’ autem continentibus aedificiis finitur, quod latius patet.
1‘Cuiusque diei maior pars’ est horarum septem primarum diei, non supremarum.
3 · Ulpianus libro secundo ad edictum
pr.‘Itinere faciendo uiginti milia passuum in dies singulos peragenda’ sic sunt accipienda, ut, si post hanc dinumerationem minus quam uiginti milia supersint, integrum diem occupent. ueluti uiginti unum milia sunt passus: biduum eis adtribuetur. quae dinumeratio ita demum facienda erit, si de die non conueniat.
1Eius, qui apud hostes decessit, dici hereditas non potest, quia seruus decessit.
4 · Paulus libro primo ad edictum
pr.‘Nominis’ appellatione rem significari Proculus ait.
5 · Paulus libro secundo ad edictum
pr.‘Rei’ appellatio latior est quam ‘pecuniae’, quia etiam ea, quae extra computationem patrimonii nostri sunt, continet, cum pecuniae significatio ad ea referatur, quae in patrimonio sunt.
1‘Opere locato conducto’: his uerbis Labeo significari ait id opus, quod Graeci ἀποτέλεσμα uocant, non ἔργον, id est ex opere facto corpus aliquod perfectum.
6 · Ulpianus libro tertio ad edictum
pr.‘Nominis’ et ‘rei’ appellatio ad omnem contractum et obligationem pertinet.
1Uerbum ‘ex legibus’ sic accipiendum est: tam ex legum sententia quam ex uerbis.
7 · Paulus libro secundo ad edictum
pr.‘Sponsio’ appellatur non solum quae per sponsus interrogationem fit, sed omnis stipulatio promissioque.
8 · Paulus libro tertio ad edictum
pr.Uerbum ‘oportebit’ tam praesens quam futurum tempus significat.
1‘Actionis’ uerbo non continetur exceptio.
9 · Ulpianus libro quinto ad edictum
pr.Marcellus apud Iulianum notat uerbo ‘perisse’ et scissum et fractum contineri et ui raptum.
10 · Ulpianus libro sexto ad edictum
pr.‘Creditores’ accipiendos esse constat eos, quibus debetur ex quacumque actione uel persecutione, uel iure ciuili sine ulla exceptionis perpetuae remotione uel honorario uel extraordinario, siue pure siue in diem uel sub condicione. quod si natura debeatur, non sunt loco creditorum. sed si non sit mutua pecunia, sed contractus, creditores accipiuntur:
11 · Gaius libro primo ad edictum prouinciale
pr.‘creditorum’ appellatione non hi tantum accipiuntur, qui pecuniam crediderunt, sed omnes, quibus ex qualibet causa debetur:
12 · Ulpianus libro sexto ad edictum
pr.ut si cui ex empto uel ex locato uel ex alio ullo debetur. sed et si ex delicto debeatur, mihi uidetur posse creditoris loco accipi. quod si ex populari causa, ante litis contestationem recte dicetur creditoris loco non esse, postea esse.
1Minus soluit, qui tardius soluit: nam et tempore minus soluitur.
13 · Ulpianus libro septimo ad edictum
pr.‘Mulieris’ appellatione etiam uirgo uiripotens continetur.
1Res ‘abesse’ uidentur (ut Sabinus ait et Pedius probat) etiam hae, quarum corpus manet, forma mutata est: et ideo si corruptae redditae sint uel transfiguratae, uideri abesse, quoniam plerumque plus est in manus pretio, quam in re.
2‘Desinere’ autem ‘abesse’ res tunc uidetur, cum sic redit in potestatem, ne amittere eius possessionem possimus.
3Ob hoc, quod furto pridem subtracta est, abest et ea res, quae in rebus humanis non est.
14 · Paulus libro septimo ad edictum
pr.Labeo et Sabinus existimant, si uestimentum scissum reddatur uel res corrupta reddita sit, ueluti scyphi collisi aut tabula rasa pictura, uideri rem ‘abesse’, quoniam earum rerum pretium non in substantia, sed in arte sit positum. item si dominus rem, quae furto sibi aberat, ignorans emerit, recte dicitur res abesse, etiamsi postea id ita esse scierit, quia uidetur res ei abesse, cui pretium abest.
1‘Rem amisisse’ uidetur, qui aduersus nullum eius persequendae actionem habet.
15 · Ulpianus libro decimo ad edictum
pr.Bona ciuitatis abusiue ‘publica’ dicta sunt: sola enim ea publica sunt, quae populi Romani sunt.
16 · Gaius libro tertio ad edictum prouinciale
pr.Eum qui uectigal populi Romani conductum habet, ‘publicanum’ appellamus. nam ‘publica’ appellatio in compluribus causis ad populum Romanum respicit: ciuitates enim priuatorum loco habentur.
17 · Ulpianus libro decimo ad edictum
pr.Inter ‘publica’ habemus non sacra nec religiosa nec quae publicis usibus destinata sunt: sed si qua sunt ciuitatium uelut bona. sed peculia seruorum ciuitatium procul dubio publica habentur.
1‘Publica’ uectigalia intellegere debemus, ex quibus uectigal fiscus capit: quale est uectigal portus uel uenalium rerum, item salinarum et metallorum et picariarum.
18 · Paulus libro nono ad edictum
pr.‘Munus’ tribus modis dicitur: uno donum, et inde munera dici dari mittiue: altero onus, quod cum remittatur, uacationem militiae munerisque praestat inde immunitatem appellari. tertio officium, unde munera militaria et quosdam milites munificos uocari: igitur municipes dici, quod munera ciuilia capiant.
19 · Ulpianus libro undecimo ad edictum
pr.Labeo libro primo praetoris urbani definit, quod quaedam ‘agantur’, quaedam ‘gerantur’, quaedam ‘contrahantur’: et actum quidem generale uerbum esse, siue uerbis siue re quid agatur, ut in stipulatione uel numeratione: contractum autem ultro citroque obligationem, quod Graeci συνάλλαγμα uocant, ueluti emptionem uenditionem, locationem conductionem, societatem: gestum rem significare sine uerbis factam.
20 · Ulpianus libro duodecimo ad edictum
pr.Uerba ‘contraxerunt’ ‘gesserunt’ non pertinent ad testandi ius.
21 · Paulus libro undecimo ad edictum
pr.Princeps ‘bona’ concedendo uidetur etiam obligationes concedere.
22 · Gaius libro quarto ad edictum prouinciale
pr.Plus est in restitutione, quam in exhibitione: nam ‘exhibere’ est praesentiam corporis praebere, ‘restituere’ est etiam possessorem facere fructusque reddere: pleraque praeterea restitutionis uerbo continentur.
23 · Ulpianus libro quarto decimo ad edictum
pr.‘Rei’ appellatione et causae et iura continentur.
24 · Gaius libro sexto ad edictum prouinciale
pr.Nihil est aliud ‘hereditas’ quam successio in uniuersum ius quod defunctus habuit.
25 · Paulus libro uicensimo primo ad edictum
pr.Recte dicimus eum fundum totum nostrum esse, etiam cum usus fructus alienus est, quia usus fructus non dominii pars, sed seruitutis sit, ut uia et iter: nec falso dici totum meum esse, cuius non potest ulla pars dici alterius esse. hoc et Iulianus, et est uerius.
1Quintus Mucius ait partis appellatione rem pro indiuiso significari: nam quod pro diuiso nostrum sit, id non partem, sed totum esse. Seruius non ineleganter partis appellatione utrumque significari.
26 · Ulpianus libro sexto decimo ad edictum
pr.Partum non esse partem rei furtiuae Scaeuola libro undecimo quaestionum scribit.
27 · Ulpianus libro septimo decimo ad edictum
pr.‘Ager’ est locus, qui sine uilla est.
1‘Stipendium’ a stipe appellatum est, quod per stipes, id est modica aera, colligatur. idem hoc etiam ‘tributum’ appellari Pomponius ait. et sane appellatur ab intributione tributum uel ex eo quod militibus tribuatur.
28 · Paulus libro uicensimo primo ad edictum
pr.‘Alienationis’ uerbum etiam usucapionem continet: uix est enim, ut non uideatur alienare, qui patitur usucapi. eum quoque alienare dicitur, qui non utendo amisit seruitutes. qui occasione adquirendi non utitur, non intellegitur alienare: ueluti qui hereditatem omittit aut optionem intra certum tempus datam non amplectitur.
1Oratio, quae neque coniunctionem neque disiunctionem habet, ex mente pronuntiantis uel disiuncta uel coniuncta accipitur.
29 · Paulus libro sexagensimo sexto ad edictum
pr.Coniunctionem enim nonnumquam pro disiunctione accipi Labeo ait: ut in illa stipulatione ‘mihi heredique meo te heredemque tuum’.
30 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale
pr.‘Silua caedua’ est, ut quidam putant, quae in hoc habetur, ut caederetur. Seruius eam esse, quae succisa rursus ex stirpibus aut radicibus renascitur.
1‘Stipula illecta’ est spicae in messe deiectae necdum lectae, quas rustici cum uacauerint colligunt.
2‘Noualis’ est terra praecisa, quae anno cessauit, quam Graeci νέασιν uocant.
3‘Integra’ autem est, in quam nondum dominus pascendi gratia pecus immisit.
4‘Glans caduca’ est, quae ex arbore cecidit.
5‘Pascua silua’ est, quae pastui pecudum destinata est.
31 · Ulpianus libro octauo decimo ad edictum
pr.‘Pratum’ est, in quo ad fructum percipiendum falce dumtaxat opus est: ex eo dictum, quod paratum sit ad fructum capiendum.
32 · Paulus libro uicensimo quarto ad edictum
pr.‘Minus solutum’ intellegitur etiam si nihil esset solutum.
33 · Ulpianus libro uicensimo primo ad edictum
pr.‘Palam’ est coram pluribus.
34 · Paulus libro uicensimo quarto ad edictum
pr.‘Actionis’ uerbo etiam persecutio continetur.
35 · Paulus libro septimo decimo ad edictum
pr.‘Restituere’ autem is intellegitur, qui simul et causam actori reddit, quam is habiturus esset, si statim iudicii accepti tempore res ei reddita fuisset, id est et usucapionis causam et fructuum.
36 · Ulpianus libro uicensimo tertio ad edictum
pr.‘Litis’ nomen omnem actionem significat, siue in rem siue in personam sit.
37 · Paulus libro uicensimo sexto ad edictum
pr.Uerbum ‘oportere’ non ad facultatem iudicis pertinet, qui potest uel pluris uel minoris condemnare, sed ad ueritatem refertur.
38 · Ulpianus libro uicensimo quinto ad edictum
pr.‘Ostentum’ Labeo definit omne contra naturam cuiusque rei genitum factumque. duo genera autem sunt ostentorum: unum, quotiens quid contra naturam nascitur, tribus manibus forte aut pedibus aut qua alia parte corporis, quae naturae contraria est: alterum, cum quid prodigiosum uidetur, quae Graeci φαντάσματα uocant.
39 · Paulus libro quinquagensimo tertio ad edictum
pr.‘Subsignatum’ dicitur, quod ab aliquo subscriptum est: nam ueteres subsignationis uerbo pro adscriptione uti solebant.
1‘Bona’ intelleguntur cuiusque, quae deducto aere alieno supersunt.
2‘Detestari’ est absenti denuntiare.
3‘Incertus possessor’ est, quem ignoramus.
40 · Ulpianus libro quinquagensimo sexto ad edictum
pr.‘Detestatio’ est denuntiatio facta cum testatione.
1‘Serui’ appellatio etiam ad ancillam refertur.
2‘familiae’ appellatione liberi quoque continentur.
3Unicus seruus familiae appellatione non continetur: ne duo quidem familiam faciunt.
41 · Gaius libro uicensimo primo ad edictum prouinciale
pr.‘Armorum’ appellatio non utique scuta et gladios et galeas significat, sed et fustes et lapides.
42 · Ulpianus libro quinquagensimo septimo ad edictum
pr.‘Probrum’ et obprobrium idem est. probra quaedam natura turpia sunt, quaedam ciuiliter et quasi more ciuitatis. ut puta furtum, adulterium natura turpe est: enimuero tutelae damnari hoc non natura probrum est, sed more ciuitatis: nec enim natura probrum est, quod potest etiam in hominem idoneum incidere.
43 · Ulpianus libro quinquagensimo octauo ad edictum
pr.Uerbo ‘uictus’ continentur, quae esui potuique cultuique corporis quaeque ad uiuendum homini necessaria sunt. uestem quoque uictus habere uicem Labeo ait:
44 · Gaius libro uicensimo secundo ad edictum prouinciale
pr.et cetera, quibus tuendi curandiue corporis nostri gratia utimur, ea appellatione significantur.
45 · Ulpianus libro quinquagensimo octauo ad edictum
pr.In ‘stratu’ omne uestimentum contineri quod iniciatur Labeo ait: neque enim dubium est, quin stragula uestis sit omne pallium, περίστρωμα. in uictu ergo uestem accipiemus non stragulam, in stratu omnem stragulam uestem.
46 · Ulpianus libro quinquagensimo nono ad edictum
pr.‘Pronuntiatum’ et ‘statutum’ idem potest: promiscue enim et pronuntiasse et statuisse solemus dicere eos, qui ius habent cognoscendi.
1‘Matrem familias’ accipere debemus eam, quae non inhoneste uixit: matrem enim familias a ceteris feminis mores discernunt atque separant. proinde nihil intererit, nupta sit an uidua, ingenua sit an libertina: nam neque nuptiae neque natales faciunt matrem familias, sed boni mores.
47 · Paulus libro quinquagensimo sexto ad edictum
pr.‘liberationis’ uerbum eandem uim habet quam solutionis.
48 · Gaius libro ad edictum praetoris urbani titulo qui neque sequantur neque ducantur
pr.‘Solutum’ non intellegimus eum, qui, licet uinculis leuatus sit, manibus tamen tenetur: ac ne eum quidem intellegimus solutum, qui in publico sine uinculis seruatur.
49 · Ulpianus libro quinquagensimo nono ad edictum
pr.‘Bonorum’ appellatio aut naturalis aut ciuilis est. naturaliter bona ex eo dicuntur, quod beant, hoc est beatos faciunt: beare est prodesse. in bonis autem nostris computari sciendum est non solum, quae dominii nostri sunt, sed et si bona fide a nobis possideantur uel superficiaria sint. aeque bonis adnumerabitur etiam, si quid est in actionibus petitionibus persecutionibus: nam haec omnia in bonis esse uidentur.
50 · Ulpianus libro sexagensimo primo ad edictum
pr.‘Nurus’ appellatio etiam ad pronurum et ultra porrigenda est.
51 · Gaius libro uicensimo tertio ad edictum prouinciale
pr.Appellatione ‘parentis’ non tantum pater, sed etiam auus et proauus et deinceps omnes superiores continentur: sed et mater et auia et proauia.
52 · Ulpianus libro sexagensimo primo ad edictum
pr.‘Patroni’ appellatione et patrona continetur.
53 · Paulus libro quinquagensimo nono ad edictum
pr.Saepe ita comparatum est, ut coniuncta pro disiunctis accipiantur et disiuncta pro coniunctis, interdum soluta pro separatis. nam cum dicitur apud ueteres ‘adgnatorum gentiliumque’, pro separatione accipitur. at cum dicitur ‘super pecuniae tutelaeue suae’, tutor separatim sine pecunia dari non potest: et cum dicimus ‘quod dedi aut donaui’, utraque continemus. cum uero dicimus ‘quod eum dare facere oportet’, quoduis eorum sufficit probare. cum uero dicit praetor, ‘si donum munus operas redemerit’, si omnia imposita sunt, certum est omnia redimenda esse, ex re ergo pro coniunctis habentur:
1si quaedam imposita sunt, cetera non desiderabuntur.
2Item dubitatum, illa uerba ‘ope consilio’ quemadmodum accipienda sunt, sententiae coniungentium aut separantium. sed uerius est, quod et Labeo ait, separatim accipienda, quia aliud factum est eius qui ope, aliud eius qui consilio furtum facit: sic enim alii condici potest, alii non potest. sane post ueterum auctoritatem eo peruentum est, ut nemo ope uideatur fecisse, nisi et consilium malignum habuerit, nec consilium habuisse noceat, nisi et factum secutum fuerit.
54 · Ulpianus libro sexagensimo secundo ad edictum
pr.‘Condicionales creditores’ dicuntur et hi, quibus nondum competit actio, est autem competitura, uel qui spem habent, ut competat.
55 · Paulus libro sexto decimo breuis edicti
pr.Creditor autem is est, qui exceptione perpetua summoueri non potest: qui autem temporalem exceptionem timet, similis est condicionali creditori.
56 · Ulpianus libro sexagensimo secundo ad edictum
pr.‘Cognoscere instrumenta’ est relegere et recognoscere: ‘dispungere’ est conferre accepta et data.
1‘Liberorum’ appellatione continentur non tantum qui sunt in potestate, sed omnes qui sui iuris sunt, siue uirilis siue feminini sexus sunt exue feminini sexus descendentes.
57 · Paulus libro quinquagensimo nono ad edictum
pr.Cui praecipua cura rerum incumbit et qui magis quam ceteri diligentiam et sollicitudinem rebus quibus praesunt debent, hi ‘magistri’ appellantur. quin etiam ipsi magistratus per deriuationem a magistris cognominantur. unde etiam cuiuslibet disciplinae praeceptores magistros appellari a monendo uel monstrando.
1‘persequi’ uidetur et qui satis accepit.
58 · Gaius libro uicensimo quarto ad edictum prouinciale
pr.Licet inter ‘gesta’ et ‘facta’ uidetur quaedam esse suptilis differentia, attamen καταχρηστικῶς nihil inter factum et gestum interest.
1Paternos libertos recte uidemur dicere nostros libertos: liberorum libertos non recte nostros libertos dicimus.
59 · Ulpianus libro sexagensimo octauo ad edictum
pr.‘Portus’ appellatus est conclusus locus, quo importantur merces et inde exportantur: eaque nihilo minus statio est conclusa atque munita. inde ‘angiportum’ dictum est.
60 · Ulpianus libro sexagensimo nono ad edictum
pr.‘Locus’ est non fundus, sed portio aliqua fundi: ‘fundus’ autem integrum aliquid est. et plerumque sine uilla ‘locum’ accipimus: ceterum adeo opinio nostra et constitutio locum a fundo separat, ut et modicus locus possit fundus dici, si fundi animo eum habuimus. non etiam magnitudo locum a fundo separat, sed nostra affectio: et quaelibet portio fundi poterit fundus dici, si iam hoc constituerimus. nec non et fundus locus constitui potest: nam si eum alii adiunxerimus fundo, locus fundi efficietur.
1Loci appellationem non solum ad rustica, uerum ad urbana quoque praedia pertinere Labeo scribit.
2Sed fundus quidem suos habet fines, locus uero latere potest, quatenus determinetur et definiatur.
61 · Paulus libro sexagensimo quinto ad edictum
pr.‘Satisdationis’ appellatione interdum etiam repromissio continebitur, qua contentus fuit is, cui satisdatio debebatur.
62 · Gaius libro uicensimo sexto ad edictum prouinciale
pr.‘Tigni’ appellatione in lege duodecim tabularum omne genus materiae, ex qua aedificia constant, significatur.
63 · Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum
pr.‘Penes te’ amplius est quam ‘apud te’: nam apud te est, quod qualiterqualiter a te teneatur, penes te est, quod quodam modo possidetur.
64 · Paulus libro sexagensimo septimo ad edictum
pr.‘Intestatus’ est non tantum qui testamentum non fecit, sed etiam cuius ex testamento hereditas adita non est.
65 · Ulpianus libro septuagensimo secundo ad edictum
pr.‘heredis’ appellatio non solum ad proximum heredem, sed et ad ulteriores refertur; nam et heredis heres et deinceps heredis appellatione continetur.
66 · Ulpianus libro septuagensimo quarto ad edictum
pr.‘mercis’ appellatio ad res mobiles tantum pertinet.
67 · Ulpianus libro septuagensimo sexto ad edictum
pr.‘alienatum’ non proprie dicitur, quod adhuc in dominio uenditoris manet: ‘uenditum’ tamen recte dicetur.
1‘donationis’ uerbum simpliciter loquendo omnem donationem comprehendisse uidetur, siue mortis causa siue non mortis causa fuerit.
68 · Ulpianus libro septuagensimo septimo ad edictum
pr.Illa uerba ‘arbitratu Lucii Titii fieri’ ius significant et in seruum non cadunt.
69 · Ulpianus libro septuagensimo octauo ad edictum
pr.Haec uerba ‘cui rei dolus malus aberit afuerit’ generaliter comprehendunt omnem dolum, quicumque in hanc rem admissus est, de qua stipulatio est interposita.
70 · Paulus libro septuagensimo tertio ad edictum
pr.Sciendum est heredem etiam per multas successiones accipi. nam paucis speciebus ‘heredis’ appellatio proximum continet, ueluti in substitutione impuberis ‘quisquis mihi heres erit, idem filio heres esto’, ubi heredis heres non continetur, quia incertus est. item in lege Aelia Sentia filius heres proximus potest libertum paternum ut ingratum accusare, non etiam si heredi heres exstiterit. idem dicitur in operarum exactione, ut filius heres exigere possit, non ex successione effectus. uerba haec ‘is ad quem ea res pertinet’ sic intelleguntur, ut qui in uniuersum dominium uel iure ciuili uel iure praetorio succedit, contineatur.
71 · Ulpianus libro septuagensimo nono ad edictum
pr.Aliud est ‘capere’, aliud ‘accipere’. capere cum effectu accipitur: accipere, et si quis non sic accepit, ut habeat. ideoque non uidetur quis capere, quod erit restituturus: sicut peruenisse proprie illud dicitur, quod est remansurum.
1Haec uerba ‘his rebus recte praestari’ hoc significant, ne quid periculum uel damnum ex ea re stipulator sentiret.
72 · Paulus libro septuagensimo sexto ad edictum
pr.Appellatione ‘rei’ pars etiam continetur.
73 · Ulpianus libro octogensimo ad edictum
pr.Haec uerba in stipulatione posita ‘eam rem recte restitui’ fructus continent: ‘recte’ enim uerbum pro uiri boni arbitrio est.
74 · Paulus libro secundo ad edictum aedilium curulium
pr.Signatorius anulus ‘ornamenti’ appellatione non continetur.
75 · Paulus libro quinquagensimo ad edictum
pr.‘restituere’ is uidetur, qui id restituit, quod habiturus esset actor, si controuersia ei facta non esset.
76 · Paulus libro quinquagensimo primo ad edictum
pr.‘Dedisse’ intellegendus est etiam is, qui permutauit uel compensauit.
77 · Paulus libro quadragensimo nono ad edictum
pr.‘Frugem’ pro reditu appellari, non solum frumentis aut leguminibus, uerum et ex uino, siluis caeduis, cretifodinis, lapidicinis capitur, Iulianus scribit. ‘fruges’ omnes esse, quibus homo uescatur, falsum esse: non enim carnem aut aues ferasue aut poma fruges dici. ‘frumentum’ autem id esse, quod arista se teneat, recte Gallum definisse: lupinum uero et fabam fruges potius dici, quia non arista, sed siliqua continentur. quae Seruius apud Alfenum in frumento contineri putat.
78 · Paulus libro tertio ad Plautium
pr.Interdum proprietatem quoque uerbum ‘possessionis’ significat: sicut in eo, qui possessiones suas legasset, responsum est.
79 · Paulus libro sexto ad Plautium
pr.‘Impensae necessariae’ sunt, quae si factae non sint, res aut peritura aut deterior futura sit.
1‘utiles impensas’ esse Fulcinius ait, quae meliorem dotem faciant, non deteriorem esse non sinant, ex quibus reditus mulieri adquiratur: sicuti arbusti pastinationem ultra quam necesse fuerat, item doctrinam puerorum. quorum nomine onerari mulierem ignorantem uel inuitam non oportet, ne cogatur fundo aut mancipiis carere. in his impensis et pistrinum et horreum insulae dotali adiectum plerumque dicemus.
2‘uoluptariae’ sunt, quae speciem dumtaxat ornant, non etiam fructum augent: ut sunt uiridia et aquae salientes, incrustationes, loricationes, picturae.
80 · Paulus libro nono ad Plautium
pr.In generali repetitione legatorum etiam datae libertates continentur ex mente legis duodecim tabularum.
81 · Paulus libro decimo ad Plautium
pr.Cum praetor dicat ‘ut opus factum restituatur’, etiam damnum datum actor consequi debet: nam uerbo ‘restitutionis’ omnis utilitas actoris continetur.
82 · Paulus libro quarto decimo ad Plautium
pr.Uerbum ‘amplius’ ad eum quoque pertinet, cui nihil debetur: sicuti ex contrario ‘minus’ solutum uidetur etiam, si nihil esset exactum.
83 · Iauolenus libro quinto ex Plautio
pr.Proprie ‘bona’ dici non possunt, quae plus incommodi quam commodi habent.
84 · Paulus libro secundo ad Uitellium
pr.‘Filii’ appellatione omnes liberos intellegimus.
85 · Marcellus libro primo digestorum
pr.Neratius Priscus tres facere existimat ‘collegium’, et hoc magis sequendum est.
86 · Celsus libro quinto digestorum
pr.Quid aliud sunt ‘iura praediorum’ quam praedia qualiter se habentia: ut bonitas, salubritas, amplitudo?
87 · Marcellus libro duodecimo digestorum
pr.Ut Alfenus ait, ‘urbs’ est ‘Roma’, quae muro cingeretur, ‘Roma’ est etiam, qua continentia aedificia essent: nam Romam non muro tenus existimari ex consuetudine cotidiana posse intellegi, cum diceremus Romam nos ire, etiamsi extra urbem habitaremus.
88 · Celsus libro octauo decimo digestorum
pr.Propemodum tantum quisque pecuniae relinquit, quantum ex bonis eius refici potest: sic dicimus centies aureorum habere, qui tantum in praediis ceterisque similibus rebus habeat. non idem est in fundo alieno legato, quamquam is hereditaria pecunia parari potest. neque quisquam eum, qui pecuniam numeratam habet, habere dicit quidquid ex ea parari potest.
89 · Pomponius libro sexto ad Sabinum
pr.‘Boues’ magis ‘armentorum’ quam ‘iumentorum’ generis appellantur.
1Hoc sermone ‘dum nupta erit’ primae nuptiae significantur.
2Inter ‘edere’ et ‘reddi rationes’ multum interest: nec is, qui edere iussus sit, reliquum reddere debet: nam et argentarius edere rationem uidetur, etiamsi quod reliquum sit apud eum, non soluat.
90 · Ulpianus libro uicensimo septimo ad Sabinum
pr.Qui ‘uti optimae maximaeque sunt’ aedes tradit, non hoc dicit seruitutem illis deberi, sed illud solum ipsas aedes liberas esse, hoc est nulli seruire.
91 · Paulus libro secundo fideicommissorum
pr.‘Meorum’ et ‘tuorum’ appellatione actiones quoque contineri dicendum est.
92 · Paulus libro septimo quaestionum
pr.‘Proximus’ est, quem nemo antecedit: ‘supremus’ est, quem nemo sequitur.
93 · Celsus libro nono decimo digestorum
pr.‘Mouentium’, item ‘mobilium’ appellatione idem significamus: si tamen apparet defunctum animalia dumtaxat, quia se ipsa mouerent, mouentia uocasse. quod uerum est.
94 · Celsus libro uicensimo digestorum
pr.Uerbum ‘reddendi’ quamquam significatum habet retro dandi, recipit tamen et per se dandi significationem.
95 · Marcellus libro quarto decimo digestorum
pr.Potest ‘reliquorum’ appellatio et uniuersos significare.
96 · Celsus libro uicensimo quinto digestorum
pr.Litus est, quousque maximus fluctus a mari peruenit: idque Marcum Tullium aiunt, cum arbiter esset, primum constituisse.
1Praedia dicimus aliquorum esse non utique communiter habentium ea, sed uel alio aliud habente.
97 · Celsus libro trigensimo secundo digestorum
pr.Cum stipulamur ‘quanta pecunia ex hereditate Titii ad te peruenerit’, res ipsas quae peruenerunt, non pretia earum spectare uidemur.
98 · Celsus libro trigensimo nono digestorum
pr.Cum bisextum kalendis est, nihil refert, utrum priore an posteriore die quis natus sit, et deinceps sextum kalendas eius natalis dies est: nam id biduum pro uno die habetur. sed posterior dies intercalatur, non prior: ideo quo anno intercalatum non est sexto kalendas natus, cum bisextum kalendis est, priorem diem natalem habet.
1Cato putat mensem intercalarem additicium esse: omnesque eius dies pro momento temporis obseruat extremoque diei mensis Februarii adtribuit Quintus Mucius.
2Mensis autem intercalaris constat ex diebus uiginti octo.
99 · Ulpianus libro primo de officio consulis
pr.‘Notionem’ accipere possumus et cognitionem et iurisdictionem.
1‘Continentes prouincias’ accipere debemus eas, quae Italiae iunctae sunt, ut puta Galliam: sed et prouinciam Siciliam magis inter continentes accipere nos oportet, quae modico freto Italia diuiditur.
2‘Instrumentorum’ appellatione quae compraehendantur, perquam difficile erit separare: quae enim proprie sint instrumenta, propter quae dilatio danda sit, inde dinoscemus.
3Si in praesentiam personae, quae instruere possit, dilatio petatur ( puta qui actum gessit, licet in seruitute, uel qui actor fuit constitutus), putem uideri instrumentorum causa peti dilationem.
100 · Ulpianus libro secundo de officio consulis
pr.‘Speciosas personas’ accipere debemus clarissimas personas utriusque sexus, item eorum, quae ornamentis senatoriis utuntur.
101 · Modestinus libro nono differentiarum
pr.Inter ‘stuprum’ et ‘adulterium’ hoc interesse quidam putant, quod adulterium in nuptam, stuprum in uiduam committitur. sed lex Iulia de adulteriis hoc uerbo indifferenter utitur.
1‘Diuortium’ inter uirum et uxorem fieri dicitur, ‘repudium’ uero sponsae remitti uidetur. quod et in uxoris personam non absurde cadit.
2Uerum est ‘morbum’ esse temporalem corporis inbecillitatem, ‘uitium’ uero perpetuum corporis impedimentum, ueluti si talum excussit: nam et luscus utique uitiosus est.
3Seruis legatis etiam ancillas deberi quidam putant, quasi commune nomen utrumque sexum contineat.
102 · Modestinus libro septimo regularum
pr.‘Derogatur’ legi aut ‘abrogatur’. derogatur legi, cum pars detrahitur: abrogatur legi, cum prorsus tollitur.
103 · Modestinus libro octauo regularum
pr.Licet ‘capitalis’ Latine loquentibus omnis causa existimationis uideatur, tamen appellatio capitalis mortis uel amissionis ciuitatis intellegenda est.
104 · Modestinus libro secundo excusationum
pr.Ἡ τῶν τέκνων προσηγορία καὶ ἐπὶ τοὺς ἐγγόνους ἐκτείνεται.
105 · Modestinus libro undecimo responsorum
pr.Modestinus respondit his uerbis ‘libertis libertabusque meis’ libertum libertae testatoris non contineri.
106 · Modestinus libro singulari de praescriptionibus
pr.‘Dimissoriae litterae’ dicuntur, quae uolgo apostoli dicuntur. dimissoriae autem dictae, quod causa ad eum qui appellatus est dimittitur.
107 · Modestinus libro tertio pandectarum
pr.‘Adsignare libertum’ hoc est testificari, cuius ex liberis libertum eum esse uoluit.
108 · Modestinus libro quarto pandectarum
pr.‘Debitor’ intellegitur is, a quo inuito exigi pecunia potest.
109 · Modestinus libro quinto pandectarum
pr.‘bonae fidei emptor’ esse uidetur, qui ignorauit eam rem alienam esse, aut putauit eum qui uendidit ius uendendi habere, puta procuratorem aut tutorem esse.
110 · Modestinus libro sexto pandectarum
pr.‘Sequester’ dicitur, apud quem plures eandem rem, de qua controuersia est, deposuerunt: dictus ab eo, quod occurrenti aut quasi sequenti eos qui contendunt committitur.
111 · Iauolenus libro sexto ex Cassio
pr.‘Censere’ est constituere et praecipere. unde etiam dicere solemus ‘censeo hoc facias’ et ‘semet aliquid censuisse’. inde censoris nomen uidetur esse tractum.
112 · Iauolenus libro undecimo ex Cassio
pr.Litus publicum est eatenus, qua maxime fluctus exaestuat. idemque iuris est in lacu, nisi is totus priuatus est.
113 · Iauolenus libro quarto decimo ex Cassio
pr.‘Morbus sonticus’ est, qui cuique rei nocet.
114 · Iauolenus libro quinto decimo ex Cassio
pr.Soluendo esse nemo intellegitur, nisi qui solidum potest soluere.
115 · Iauolenus libro quarto epistularum
pr.Quaestio est, fundus a possessione uel agro uel praedio quid distet. ‘fundus’ est omne, quidquid solo tenetur. ‘ager’ est, si species fundi ad usum hominis comparatur. ‘possessio’ ab agro iuris proprietate distat: quidquid enim adprehendimus, cuius proprietas ad nos non pertinet aut nec potest pertinere, hoc possessionem appellamus: possessio ergo usus, ager proprietas loci est. ‘praedium’ utriusque supra scriptae generale nomen est: nam et ager et possessio huius appellationis species sunt.
116 · Iauolenus libro septimo epistularum
pr.‘Quisquis mihi alius filii filiusue heres sit’: Labeo non uideri filiam contineri, Proculus contra. mihi Labeo uidetur uerborum figuram sequi, Proculus mentem testantis. respondit: non dubito, quin Labeonis sententia uera non sit.
117 · Iauolenus libro nono epistularum
pr.Non potest uideri ‘minus soluisse’ is, in quem amplioris summae actio non competit.
118 · Pomponius libro secundo ad Quintum Mucium
pr.‘Hostes’ hi sunt, qui nobis aut quibus nos publice bellum decreuimus: ceteri ‘latrones’ aut ‘praedones’ sunt.
119 · Pomponius libro tertio ad Quintum Mucium
pr.‘Hereditatis’ appellatio sine dubio continet etiam damnosam hereditatem: iuris enim nomen est sicuti bonorum possessio.
120 · Pomponius libro quinto ad Quintum Mucium
pr.Uerbis legis duodecim tabularum his ‘uti legassit suae rei, ita ius esto’ latissima potestas tributa uidetur et heredis instituendi et legata et libertates dandi, tutelas quoque constituendi. sed id interpretatione coangustatum est uel legum uel auctoritate iura constituentium.
121 · Pomponius libro sexto ad Quintum Mucium
pr.Usura pecuniae, quam percipimus, in fructu non est, quia non ex ipso corpore, sed ex alia causa est, id est noua obligatione.
122 · Pomponius libro octauo ad Quintum Mucium
pr.Seruius ait, si ita scriptum sit: ‘filio filiisque meis hosce tutores do’, masculis dumtaxat tutores datos, quoniam a singulari casu hoc ‘filio’ ad pluralem uidetur transisse continentem eundem sexum, quem singularis prior positus habuisset. sed hoc facti, non iuris habet quaestionem: potest enim fieri, ut singulari casu de filio senserit, deinde plenius omnibus liberis prospexisse in tutore dando uoluerit. quod magis rationabile esse uidetur.
123 · Pomponius libro uicensimo sexto ad Quintum Mucium
pr.Uerbum ‘erit’ interdum etiam praeteritum nec solum futurum tempus demonstrat. quod est nobis necessarium scire et cum codicilli ita confirmati testamento fuerint: ‘quod in codicillis scriptum erit’, utrumne futuri temporis demonstratio fiat an etiam praeteriti, si ante scriptos codicillos quis relinquat. quod quidem ex uoluntate scribentis interpretandum est. quemadmodum autem hoc uerbum ‘est’ non solum praesens, sed et praeteritum tempus significat, ita et hoc uerbum ‘erit’ non solum futurum, sed interdum etiam praeteritum tempus demonstrat. nam cum dicimus ‘Lucius Titius solutus est ab obligatione’, et praeteritum et praesens significamus: sicut hoc ‘Lucius Titius alligatus est’. et idem fit, cum ita loquimur ‘troia capta est’: non enim ad praesentis facti demonstrationem refertur is sermo, sed ad praeteritum.
124 · Proculus libro secundo epistularum
pr.Haec uerba ‘ille aut ille’ non solum disiunctiua, sed etiam subdisiunctiuae orationis sunt. disiunctiuum est, ueluti cum dicimus ‘aut dies aut nox est’, quorum posito altero necesse est tolli alterum, item sublato altero poni alterum. ita simili figuratione uerbum potest esse subdisiunctiuum. subdisiunctiui autem genera sunt duo: unum, cum ex propositis finibus ita non potest uterque esse, ut possit neuter esse, ueluti cum dicimus ‘aut sedet aut ambulat’: nam ut nemo potest utrumque simul facere, ita aliquis potest neutrum, ueluti is qui accumbit. alterius generis est, cum ex propositis finibus ita non potest neuter esse, ut possit utrumque esse, ueluti cum dicimus ‘omne animal aut facit aut patitur’: nullum est enim quod nec faciat nec patiatur: at potest simul et facere et pati.
125 · Proculus libro quinto epistularum
pr.Nepos Proculo suo salutem. ab eo, qui ita dotem promisit: ‘cum commodum erit, dotis filiae meae tibi erunt aurei centum’, putasne protinus nuptiis factis dotem peti posse? quid si ita promisisset: ‘cum potuero, doti erunt?’ quod si aliquam uim habeat posterior obligatio, ‘possit’ uerbum quomodo interpretaris, utrum aere alieno deducto an extante? Proculus: cum dotem quis ita promisit: ‘cum potuero, doti tibi erunt centum’, existimo ad id quod actum est interpretationem redigendam esse: nam qui ambigue loquitur, id loquitur, quod ex his quae significantur sensit. propius est tamen, ut hoc eum sensisse existimem ‘deducto aere alieno potero’. potest etiam illa accipi significatio ‘cum salua dignitate mea potero’: quae interpretatio eo magis accipienda est, si ita promissum est ‘cum commodum erit’, hoc est ‘cum sine incommodo meo potero’.
126 · Proculus libro sexto epistularum
pr.Si, cum fundum tibi darem, legem ita dixi ‘uti optimus maximusque esset’ et adieci ‘ius fundi deterius factum non esse per dominum, praestabitur’, amplius eo praestabitur nihil, etiamsi prior pars, qua scriptum est ‘ut optimus maximusque sit’ liberum esse significat eoque, si posterior pars adiecta non esset, liberum praestare deberem. tamen inferiore parte satis me liberatum puto, quod ad iura attinet, ne quid aliud praestare debeam, quam ius fundi per dominum deterius factum non esse.
127 · Callistratus libro quarto de cognitionibus
pr.‘Uestis’ appellatione tam uirilis quam muliebris et scaenica, etiamsi tragica aut citharoedica sit, continetur.
128 · Ulpianus libro primo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Spadonum generalis appellatio est: quo nomine tam hi, qui natura spadones sunt, item thlibiae thlasiae, sed et si quod aliud genus spadonum est, continentur.
129 · Paulus libro primo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Qui mortui nascuntur, neque nati neque procreati uidentur, quia numquam liberi appellari potuerunt.
130 · Ulpianus libro secundo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Lege obuenire hereditatem non inproprie quis dixerit et eam, quae ex testamento defertur, quia lege duodecim tabularum testamentariae hereditates confirmantur.
131 · Ulpianus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam
pr.Aliud ‘fraus’ est, aliud ‘poena’: fraus enim sine poena esse potest, poena sine fraude esse non potest. poena est noxae uindicta, fraus et ipsa noxa dicitur et quasi poenae quaedam praeparatio.
1Inter ‘multam’ autem et ‘poenam’ multum interest, cum poena generale sit nomen omnium delictorum coercitio, multa specialis peccati, cuius animaduersio hodie pecuniaria est: poena autem non tantum pecuniaria, uerum capitis et existimationis irrogari solet. et multa quidem ex arbitrio eius uenit, qui multam dicit: poena non irrogatur, nisi quae quaque lege uel quo alio iure specialiter huic delicto imposita est: quin immo multa ibi dicitur, ubi specialis poena non est imposita. item multam is dicere potest, cui iudicatio data est: magistratus solos et praesides prouinciarum posse multam dicere mandatis permissum est. poenam autem unusquisque inrogare potest, cui huius criminis siue delicti exsecutio competit.
132 · Paulus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam
pr.‘anniculus’ amittitur, qui extremo anni die moritur. et consuetudo loquendi id ita esse declarat: ‘ante diem decimum kalendarum’, ‘post diem decimum kalendarum’: neutro enim sermone undecim dies significantur.
1Falsum est eam peperisse, cui mortuae filius exsectus est.
133 · Ulpianus libro quarto ad legem Iuliam et Papiam
pr.Si quis sic dixerit ‘ut intra diem mortis eius aliquid fiat’, ipse quoque dies, quo quis mortuus est, numeratur.
134 · Paulus libro secundo ad legem Iuliam et Papiam
pr.‘Anniculus’ non statim ut natus est, sed trecentesimo sexagensimo quinto die dicitur, incipiente plane, non exacto die, quia annum ciuiliter non ad momenta temporum, sed ad dies numeramus.
135 · Ulpianus libro quarto ad legem Iuliam et Papiam
pr.Quaeret aliquis si portentosum uel monstrosum uel debilem mulier ediderit uel qualem uisu uel uagitu nouum, non humanae figurae, sed alterius, magis animalis quam hominis, partum, an, quia enixa est, prodesse ei debeat? et magis est, ut haec quoque parentibus prosint: nec enim est quod eis imputetur, quae qualiter potuerunt, statutis obtemperauerunt, neque id quod fataliter accessit, matri damnum iniungere debet.
136 · Ulpianus libro quinto ad legem Iuliam et Papiam
pr.‘generi’ appellatione et neptis et proneptis tam ex filio quam ex filia editorum ceterarumque maritos contineri manifestum est.
137 · Paulus libro secundo ad legem Iuliam et Papiam
pr.‘Ter enixa’ uidetur etiam quae trigeminos pepererit.
138 · Paulus libro quarto ad legem Iuliam et Papiam
pr.‘Hereditatis’ appellatione bonorum quoque possessio continetur.
139 · Ulpianus libro septimo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Aedificia ‘Romae’ fieri etiam ea uidentur, quae in continentibus Romae aedificiis fiant.
1‘Perfecisse’ aedificium is uidetur, qui ita consummauit, ut iam in usu esse possit.
140 · Paulus libro sexto ad legem Iuliam et Papiam
pr.‘Cepisse’ quis intellegitur, quamuis alii adquisiit.
141 · Ulpianus libro octauo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Etiam ea mulier cum moreretur creditur filium habere, quae exciso utero edere possit. nec non etiam alio casu mulier potest habere filium, quem mortis tempore non habuit, ut puta eum qui ab hostibus remeabit.
142 · Paulus libro sexto ad legem Iuliam et Papiam
pr.Triplici modo coniunctio intellegitur: aut enim re per se coniunctio contingit, aut re et uerbis, aut uerbis tantum. nec dubium est, quin coniuncti sint, quos et nominum et rei complexus iungit, ueluti ‘Titius et Maeuius ex parte dimidia heredes sunto’, uel ita ‘Titius Maeuiusque heredes sunto’, uel ‘Titius cum Maeuio ex parte dimidia heredes sunto’. uideamus autem, ne etiam si hos articulos detrahas ‘et’ ‘que’ ‘cum’, interdum tamen coniunctos accipi oporteat, ueluti ‘Lucius Titius, Publius Maeuius ex parte dimidia heredes sunto’, uel ita ‘Publius Maeuius, Lucius Titius heredes sunto. Sempronius ex parte dimidia heres esto’, ut Titius et Maeuius ueniant in partem dimidiam et re et uerbis coniuncti uideantur. ‘Lucius Titius ex parte dimidia heres esto. Seius ex parte, qua Lucium Titium heredem institui, heres esto. Sempronius ex parte dimidia heres esto’. Iulianus dubitari posse, tres semisses facti sint an Titius in eundem semissem cum Gaio Seio institutus sit. sed eo, quod Sempronius quoque ex parte dimidia scriptus est, uerisimilius esse in eundem semissem duos coactos et coniunctim heredes scriptos esse.
143 · Ulpianus libro nono ad legem Iuliam et Papiam
pr.Id ‘apud se’ quis ‘habere’ uidetur, de quo habet actionem: habetur enim quod peti potest.
144 · Paulus libro decimo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Libro memorialium Massurius scribit ‘pellicem’ apud antiquos eam habitam, quae, cum uxor non esset, cum aliquo tamen uiuebat: quam nunc uero nomine amicam, paulo honestiore concubinam appellari. granius Flaccus in libro de iure Papiriano scribit pellicem nunc uolgo uocari, quae cum eo, cui uxor sit, corpus misceat: quosdam eam, quae uxoris loco sine nuptiis in domo sit, quam παλλακὴν Graeci uocant.
145 · Ulpianus libro decimo ad legem Iuliam et Papiam
pr.‘Uirilis’ appellatione interdum etiam totam hereditatem contineri dicendum est.
146 · Terentius Clemens libro secundo ad legem Iuliam et Papiam
pr.‘Soceri’ ‘socrus’ appellatione auum quoque et auiam uxoris uel mariti contineri respondetur.
147 · Terentius Clemens libro tertio ad legem Iuliam et Papiam
pr.Qui in continentibus urbis nati sunt, ‘Romae’ nati intelleguntur.
148 · Gaius libro octauo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Non est sine liberis, cui uel unus filius unaue filia est: haec enim enuntiatio ‘habet liberos’ ‘non habet liberos’ semper pluratiuo numero profertur, sicut et pugillares et codicilli:
149 · Gaius libro decimo ad legem Iuliam et Papiam
pr.nam quem sine liberis esse dicere non possumus, hunc necesse est dicamus liberos habere.
150 · Gaius libro nono ad legem Iuliam et Papiam
pr.Si ita a te stipulatus fuero: ‘quanto minus a Titio consecutus fuero, tantum dare spondes ?’, non solet dubitari, quin, si nihil a Titio fuero consecutus, totum debeas quod Titius debuerit.
151 · Terentius Clemens libro quinto ad legem Iuliam et Papiam
pr.‘Delata’ hereditas intellegitur, quam quis possit adeundo consequi.
152 · Gaius libro decimo ad legem Iuliam et Papiam
pr.‘Hominis’ appellatione tam feminam quam masculum contineri non dubitatur.
153 · Terentius Clemens libro undecimo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Intellegendus est mortis tempore fuisse, qui in utero relictus est.
154 · Macer libro primo ad legem uicensimam
pr.mille passus non a miliario urbis, sed a continentibus aedificiis numerandi sunt.
155 · Licinnius Rufinus libro septimo regularum
pr.‘Proximi’ appellatione etiam ille continetur, qui solus est.
156 · Licinnius Rufinus libro decimo regularum
pr.‘Maiore parte anni’ possedisse quis intellegitur, etiamsi duobus mensibus possederit, si modo aduersarius eius aut paucioribus diebus aut nullis possederit.
157 · Aelius Gallus libro primo de uerborum quae ad ius pertinent
pr.‘Paries’ est, siue murus siue maceria est.
1Item ‘uia’ est, siue semita siue iter est.
158 · Celsus libro uicensimo quinto digestorum
pr.In usu iuris frequenter uti nos Cascellius ait singulari appellatione, cum plura generis eiusdem significare uellemus: nam ‘multum hominem uenisse Romam’ et ‘piscem uilem esse’ dicimus. item in stipulando satis habemus de herede cauere ‘si ea res secundum me heredemue meum iudicata erit’ et rursus ‘quod ob eam rem te heredemue tuum’: nempe aeque si plures heredes sint, continentur stipulatione.
159 · Ulpianus libro primo ad Sabinum
pr.Etiam aureos nummos ‘aes’ dicimus.
160 · Ulpianus libro secundo ad Sabinum
pr.‘Ceterorum’ et ‘reliquorum’ appellatione etiam omnes continentur, ut Marcellus dixit circa eum, cui optio serui legata est, ceteri Sempronio: nam temptat, si non optet, omnes ad Sempronium pertinere.
161 · Ulpianus libro septimo ad Sabinum
pr.Non est ‘pupillus’, qui in utero est.
162 · Pomponius libro secundo ad Sabinum
pr.In uulgari substitutione, qua ei qui ‘supremus’ morietur heres substituitur, recte substitutus etiam unico intellegitur, exemplo duodecim tabularum, ex quibus ‘proximus’ adgnatus et solus habetur.
1Si quis ita in testamento scripserit ‘si quid filio meo acciderit, dama seruus meus liber esto’, mortuo filio dama liber erit. licet enim ‘accidunt’ et uiuis, sed uulgi sermone etiam mors significatur.
163 · Paulus libro secundo ad Sabinum
pr.Illa uerba ‘optimus maximusque’ uel in eum cadere possunt, qui solus est. sic et circa edictum praetoris ‘supremae tabulae’ habentur et solae.
1‘Pueri’ appellatione etiam puella significatur: nam et feminas puerperas appellant recentes ex partu et Graece παιδίον communiter appellatur.
164 · Ulpianus libro quinto decimo ad Sabinum
pr.Nomen ‘filiarum’ et in postumam cadere quaestionis non est, quamuis ‘postumae’ non cadere in eam, quae iam in rebus humanis sit, certum sit.
1‘Partitionis’ nomen non semper dimidium significat, sed prout est adiectum. potest enim iuberi aliquis et maximam partiri: posse et uicensimam et tertiam et prout libuerit. sed si non fuerit portio adiecta, dimidia pars debetur.
2‘Habere’ sicut peruenire cum effectu accipiendum est.
165 · Pomponius libro quinto ad Sabinum
pr.Uenisse ad heredem nihil intellegitur nisi deducto aere alieno.
166 · Pomponius libro sexto ad Sabinum
pr.‘Urbana familia’ et ‘rustica’ non loco, sed genere distinguitur: potest enim aliquis dispensator non esse seruorum urbanorum numero: ueluti is, qui rusticarum rerum rationes dispenset ibique habitet. non multum abest a uilico insularius: autem urbanorum numero est. uidendum tamen est, ipse dominus quorum loco quemque habuerit: quod ex numero familiae et uicariis apparebit.
1‘Pernoctare extra urbem’ intellegendus est, qui nulla parte noctis in urbe est: ‘per’ enim totam noctem significat.
167 · Ulpianus libro uicensimo quinto ad Sabinum
pr.‘Carbonum’ appellatione materiam non contineri: sed an ‘lignorum?’ et fortassis quis dicet nec lignorum: non enim lignorum gratia habuit. sed et Titiones et alia ligna cocta ne fumum faciant utrum ligno an carboni an suo generi adnumerabimus? et magis est, ut proprium genus habeatur. sulpurata quoque de ligno aeque eandem habebunt definitionem. ad faces quoque parata non erunt lignorum appellatione comprehensa, nisi haec fuit uoluntas. idem et de nucleis oliuarum, sed et de balanis est, uel si qui alii nuclei. de pinu autem integri strobili ligni appellatione continebuntur.
168 · Paulus libro quarto ad Sabinum
pr.Pali et perticae in numerum materiae redigendi sunt, et ideo ‘lignorum’ appellatione non continentur.
169 · Paulus libro quinto ad Sabinum
pr.Non tantum in traditionibus, sed et in emptionibus et stipulationibus et testamentis adiectio haec ‘uti optimus maximusque est’ hoc significat, ut liberum praestetur praedium, non ut etiam seruitutes ei debeantur.
170 · Ulpianus libro trigensimo tertio ad Sabinum
pr.‘Heredis’ appellatione omnes significari successores credendum est, etsi uerbis non sint expressi.
171 · Pomponius libro sexto decimo ad Sabinum
pr.‘Peruenisse ad te’ recte dicitur, quod per te ad alium peruenerit, ut in hereditate a liberto per patronum filium familias patri eius adoptiuo adquisita responsum est.
172 · Ulpianus libro trigensimo octauo ad Sabinum
pr.‘Liberti’ appellatione etiam libertam contineri placuit.
173 · Ulpianus libro trigensimo nono ad Sabinum
pr.‘Collegarum’ appellatione hi continentur, qui sunt eiusdem potestatis.
1Qui extra continentia urbis est, ‘abest’: ceterum usque ad continentia non abesse uidebitur.
174 · Ulpianus libro quadragensimo secundo ad Sabinum
pr.Aliud est promittere ‘furem non esse’, aliud ‘furto noxaque solutum’: qui enim dicit furem non esse, de hominis proposito loquitur, qui furtis noxaque solutum, nemini esse furti obligatum promittit.
175 · Pomponius libro uicensimo secundo ad Sabinum
pr.‘faciendi’ uerbo reddendi etiam causa continetur.
176 · Ulpianus libro quadragensimo quinto ad Sabinum
pr.‘Solutionis’ uerbo satisfactionem quoque omnem accipiendam placet. ‘soluere’ dicimus eum, qui fecit quod facere promisit.
177 · Ulpianus libro quadragensimo septimo ad Sabinum
pr.Natura cauillationis, quam Graeci σωρίτην appellauerunt, haec est, ut ab euidenter ueris per breuissimas mutationes disputatio ad ea, quae euidenter falsa sunt, perducatur.
178 · Ulpianus libro quadragensimo nono ad Sabinum
pr.‘Pecuniae’ uerbum non solum numeratam pecuniam complectitur, uerum omnem omnino pecuniam, hoc est omnia corpora: nam corpora quoque pecuniae appellatione contineri nemo est qui ambiget.
1‘Hereditas’ iuris nomen est, quod et accessionem et decessionem in se recipit: hereditas autem uel maxime fructibus augetur.
2‘actionis’ uerbum et speciale est et generale. nam omnis actio dicitur, siue in personam siue in rem sit petitio: sed plerumque ‘actiones’ personales solemus dicere. ‘petitionis’ autem uerbo in rem actiones significari uidentur. ‘persecutionis’ uerbo extraordinarias persecutiones puto contineri, ut puta fideicommissorum et si quae aliae sunt, quae non habent iuris ordinarii exsecutionem.
3Hoc uerbum ‘debuit’ omnem omnino actionem comprehendere intellegitur, siue ciuilis siue honoraria siue fideicommissi fuit persecutio.
179 · Ulpianus libro quinquagensimo primo ad Sabinum
pr.Inter haec uerba ‘quanti ea res erit’ uel ‘quanti eam rem esse paret’ nihil interest: in utraque enim clausula placet ueram rei aestimationem fieri.
180 · Pomponius libro trigensimo ad Sabinum
pr.‘Tugurii’ appellatione omne aedificium, quod rusticae magis custodiae conuenit quam urbanis aedibus, significatur.
1Ofilius ait tugurium a tecto tamquam tegularium esse dictum, ut toga, quod ea tegamur.
181 · Pomponius libro trigensimo quinto ad Sabinum
pr.Uerbum illud ‘pertinere’ latissime patet: nam et eis rebus petendis aptum est, quae dominii nostri sint, et eis, quas iure aliquo possideamus, quamuis non sint nostri dominii: pertinere ad nos etiam ea dicimus, quae in nulla eorum causa sint, sed esse possint.
182 · Ulpianus libro uicensimo septimo ad edictum
pr.Pater familias liber ‘peculium’ non potest habere, quemadmodum nec seruus ‘bona’.
183 · Ulpianus libro uicensimo octauo ad edictum
pr.‘Tabernae’ appellatio declarat omne utile ad habitandum aedificium, non ex eo quod tabulis cluditur.
184 · Paulus libro trigensimo ad edictum
pr.Inde tabernacula et contubernales dicti sunt.
185 · Ulpianus libro uicensimo octauo ad edictum
pr.‘Instructam’ autem tabernam sic accipiemus, quae et rebus et hominibus ad negotiationem paratis constat.
186 · Ulpianus libro trigensimo ad edictum
pr.‘Commendare’ nihil aliud est quam deponere.
187 · Ulpianus libro trigensimo secundo ad edictum
pr.Uerbum ‘exactae pecuniae’ non solum ad solutionem referendum est, uerum etiam ad delegationem.
188 · Paulus libro trigensimo tertio ad edictum
pr.‘Habere’ duobus modis dicitur, altero iure dominii, altero optinere sine interpellatione id quod quis emerit.
1‘Cautum’ intellegitur, siue personis siue rebus cautum sit.
189 · Paulus libro trigensimo quarto ad edictum
pr.‘facere oportere’ et hanc significationem habet, ut abstineat quis ab eo facto, quod contra conuentionem fieret, et curaret ne fiat.
190 · Ulpianus libro trigensimo quarto ad edictum
pr.‘Prouinciales’ eos accipere debemus, qui in prouincia domicilium habent, non eos, qui ex prouincia oriundi sunt.
191 · Paulus libro trigensimo quinto ad edictum
pr.Inter ‘diuortium’ et ‘repudium’ hoc interest, quod repudiari etiam futurum matrimonium potest, non recte autem sponsa diuortisse dicitur, quod diuortium ex eo dictum est, quod in diuersas partes eunt qui discedunt.
192 · Ulpianus libro trigensimo septimo ad edictum
pr.Haec adiectio ‘plurisue’ non infinitam pecuniam continet, sed modicam, ut taxatio haec ‘solidos decem plurisue’ ad minutulam summam referatur.
193 · Ulpianus libro trigensimo octauo ad edictum
pr.Haec uerba ‘quanti eam rem paret esse’ non ad quod interest, sed ad rei aestimationem referuntur.
194 · Ulpianus libro quadragensimo tertio ad edictum
pr.Inter ‘donum’ et ‘munus’ hoc interest, quod inter genus et speciem: nam genus esse donum Labeo a donando dictum, munus speciem: nam munus esse donum cum causa, ut puta natalicium, nuptalicium.
195 · Ulpianus libro quadragensimo sexto ad edictum
pr.Pronuntiatio sermonis in sexu masculino ad utrumque sexum plerumque porrigitur.
1‘Familiae’ appellatio qualiter accipiatur, uideamus. et quidem uarie accepta est: nam et in res et in personas deducitur. in res, ut puta in lege duodecim tabularum his uerbis ‘adgnatus proximus familiam habeto’. ad personas autem refertur familiae significatio ita, cum de patrono et liberto loquitur lex: ‘ex ea familia’, inquit, ‘in eam familiam’: et hic de singularibus personis legem loqui constat.
2Familiae appellatio refertur et ad corporis cuiusdam significationem, quod aut iure proprio ipsorum aut communi uniuersae cognationis continetur. iure proprio familiam dicimus plures personas, quae sunt sub unius potestate aut natura aut iure subiectae, ut puta patrem familias, matrem familias, filium familias, filiam familias quique deinceps uicem eorum sequuntur, ut puta nepotes et neptes et deinceps. pater autem familias appellatur, qui in domo dominium habet, recteque hoc nomine appellatur, quamuis filium non habeat: non enim solam personam eius, sed et ius demonstramus: denique et pupillum patrem familias appellamus. et cum pater familias moritur, quotquot capita ei subiecta fuerint, singulas familias incipiunt habere: singuli enim patrum familiarum nomen subeunt. idemque eueniet et in eo qui emancipatus est: nam et hic sui iuris effectus propriam familiam habet. communi iure familiam dicimus omnium adgnatorum: nam etsi patre familias mortuo singuli singulas familias habent, tamen omnes, qui sub unius potestate fuerunt, recte eiusdem familiae appellabuntur, qui ex eadem domo et gente proditi sunt.
3Seruitutium quoque solemus appellare familias, ut in edicto praetoris ostendimus sub titulo de furtis, ubi praetor loquitur de familia publicanorum. sed ibi non omnes serui, sed corpus quoddam seruorum demonstratur huius rei causa paratum, hoc est uectigalis causa. alia autem parte edicti omnes serui continentur: ut de hominibus coactis et ui bonorum raptorum, item redhibitoria, si deterior res reddatur emptoris opera aut familiae eius, et interdicto unde ui familiae appellatio omnes seruos comprehendit. sed et filii continentur.
4Item appellatur familia plurium personarum, quae ab eiusdem ultimi genitoris sanguine proficiscuntur (sicuti dicimus familiam Iuliam), quasi a fonte quodam memoriae.
5Mulier autem familiae suae et caput et finis est.
196 · Gaius libro sexto decimo ad edictum prouinciale
pr.Familiae appellatione et ipse princeps familiae continetur.
1Feminarum liberos in familia earum non esse palam est, quia qui nascuntur, patris familiam sequuntur.
197 · Ulpianus libro quinquagensimo ad edictum
pr.‘Indicasse’ est detulisse: ‘arguisse’ accusasse et conuicisse.
198 · Ulpianus libro secundo de omnibus tribunalibus
pr.‘Urbana praedia’ omnia aedificia accipimus, non solum ea quae sunt in oppidis, sed et si forte stabula sunt uel alia meritoria in uillis et in uicis, uel si praetoria uoluptati tantum deseruientia: quia urbanum praedium non locus facit, sed materia. proinde hortos quoque, si qui sunt in aedificiis constituti, dicendum est urbanorum appellatione contineri. plane si plurimum horti in reditu sunt, uinearii forte uel etiam holitorii, magis haec non sunt urbana.
199 · Ulpianus libro octauo de omnibus tribunalibus
pr.‘absentem’ accipere debemus eum, qui non est eo loci, in quo loco petitur: non enim trans mare absentem desideramus: et si forte extra continentia urbis sit, abest. ceterum usque ad continentia non abesse uidebitur, si non latitet.
1Abesse non uidetur, qui ab hostibus captus est, sed qui a latronibus detinetur.
200 · Iulianus libro secundo digestorum
pr.Haec stipulatio ‘noxis solutum praestari’ non existimatur ad eas noxas pertinere, quae publicam exercitionem et coercitionem capitalem habent.
201 · Iulianus libro octagensimo primo digestorum
pr.Iusta interpretatione recipiendum est, ut appellatione ‘filii’, sicuti filiam familias contineri saepe respondebimus, ita et nepos uideatur comprehendi, et ‘patris’ nomine auus quoque demonstrari intellegatur.
202 · Alfenus Uarus libro secundo digestorum
pr.Cum in testamento scriptum esset, ut heres in funere aut in monumento ‘dumtaxat aureos centum’ consumeret, non licet minus consumere: si amplius uellet, licet neque ob eam rem contra testamentum facere uidetur.
203 · Alfenus Uarus libro septimo digestorum
pr.In lege censoria portus Siciliae ita scriptum erat: ‘seruos, quos domum quis ducet suo usu, pro is portorium ne dato’. quaerebatur, si quis a Sicilia seruos Romam mitteret fundi instruendi causa, utrum pro his hominibus portorium dare deberet nec ne. respondit duas esse in hac scriptura quaestiones, primam quid esset ‘domum ducere’, alteram, quid esset ‘suo usu ducere’. igitur quaeri soleret, utrum, ubi quisque habitaret siue in prouincia siue in Italia, an dumtaxat in sua cuiusque patria domus esse recte dicetur. sed de ea re constitutum esse eam domum unicuique nostrum debere existimari, ubi quisque sedes et tabulas haberet suarumque rerum constitutionem fecisset. quid autem esset ‘usu suo’, magnam habuisse dubitationem. et magis placet, quod uictus sui causa paratum est, tantum contineri. itemque de seruis eadem ratione quaeri, qui eorum usus sui causa parati essent? utrum dispensatores, insularii, uilici, atrienses, textores, operarii quoque rustici, qui agrorum colendorum causa haberentur, ex quibus agris pater familias fructus caperet, quibus se toleraret, omnes denique seruos, quos quisque emisset, ut ipse haberet atque eis ad aliquam rem uteretur, neque ideo emisset, ut uenderet? et sibi uideri eos demum usus sui causa patrem familias habere, qui ad eius corpus tuendum atque ipsius cultum praepositi destinatique essent, quo in genere iunctores, cubicularii, coci, ministratores atque alii, qui ad eiusmodi usum parati essent, numerarentur.
204 · Paulus libro secundo epitomarum Alfeni
pr.‘Pueri’ appellatio tres significationes habet: unam, cum omnes seruos pueros appellaremus: alteram, cum puerum contrario nomine puellae diceremus: tertiam, cum aetatem puerilem demonstraremus.
205 · Paulus libro quarto epitomarum Alfeni
pr.Qui fundum uendidit, ‘pomum’ recepit: nuces et ficos et uuas dumtaxat duracinas et purpureas et quae eius generis essent, quas non uini causa haberemus, quas Graeci τρωξίμους appellarent, recepta uideri.
206 · Iulianus libro sexto ex Minicio
pr.‘Uinaria’ uasa proprie uasa torcularia esse placet: dolia autem et serias tamdiu in ea causa esse, quamdiu uinum haberent, cum sine uino esse desinerent, in eo numero non esse, quoniam ad alium usum transferri possent, ueluti si frumentum in his addatur. eandem causam amphorarum esse, ut, cum uinum habeant, tum in uasis uinariis, cum inanes sint, tum extra numerum uinariorum sint, quia aliud in his addi possit.
207 · Africanus libro tertio quaestionum
pr.‘Mercis’ appellatione homines non contineri Mela ait: et ob eam rem mangones non mercatores sed uenaliciarios appellari ait, et recte.
208 · Africanus libro quarto quaestionum
pr.‘Bonorum’ appellatio, sicut hereditatis, uniuersitatem quandam ac ius successionis et non singulas res demonstrat.
209 · Florentinus libro decimo institutionum
pr.‘Coram Titio’ aliquid facere iussus non uidetur praesente eo fecisse, nisi is intellegat: itaque si furiosus aut infans sit aut dormiat, non uidetur coram eo fecisse. scire autem, non etiam uelle is debet: nam et inuito eo recte fit quod iussum est.
210 · Marcianus libro septimo institutionum
pr.Is, qui natus est ex mancipiis urbanis et missus est in uillam nutriendus, in urbanis seruis constituetur.
211 · Florentinus libro octauo institutionum
pr.‘Fundi’ appellatione omne aedificium et omnis ager continetur. sed in usu urbana aedificia ‘aedes’, rustica ‘uillae’ dicuntur. locus uero sine aedificio in urbe ‘area’, rure autem ‘ager’ appellatur. idemque ager cum aedificio ‘fundus’ dicitur.
212 · Ulpianus libro primo de adulteriis
pr.‘Praeuaricatores’ eos appellamus, qui causam aduersariis suis donant et ex parte actoris in partem rei concedunt: a uaricando enim praeuaricatores dicti sunt.
213 · Ulpianus libro primo regularum
pr.‘Cedere diem’ significat incipere deberi pecuniam: ‘uenire diem’ significat eum diem uenisse, quo pecunia peti possit. ubi pure quis stipulatus fuerit, et cessit et uenit dies: ubi in diem, cessit dies, sed nondum uenit: ubi sub condicione, neque cessit neque uenit dies pendente adhuc condicione.
1‘Aes alienum’ est, quod nos aliis debemus: ‘aes suum’ est, quod alii nobis debent.
2‘Lata culpa’ est nimia neglegentia, id est non intellegere quod omnes intellegunt.
214 · Marcianus libro primo publicorum iudiciorum
pr.‘Munus’ proprie est, quod necessarie obimus lege more imperioue eius, qui iubendi habet potestatem. ‘dona’ autem proprie sunt, quae nulla necessitate iuris officiis et sponte praestantur: quae si non praestentur, nulla repraehensio est et, si praestentur, plerumque laus inest. sed in summa in hoc uentum est, ut non quodcumque munus, id et donum accipiatur, at quod donum fuerit, id munus recte dicatur.
215 · Paulus libro singulari ad legem Fufiam Caniniam
pr.‘Potestatis’ uerbo plura significantur: in persona magistratuum imperium: in persona liberorum patria potestas: in persona serui dominium. at cum agimus de noxae deditione cum eo qui seruum non defendit, praesentis corporis copiam facultatemque significamus. in lege Atinia in potestatem domini rem furtiuam uenisse uideri, et si eius uindicandae potestatem habuerit, Sabinus et Cassius aiunt.
216 · Ulpianus libro primo ad legem Aeliam Sentiam
pr.Uerum est eum, qui in carcere clusus est, non uideri neque ‘uinctum’ neque ‘in uinculis’ esse, nisi corpori eius uincula sint adhibita.
217 · Iauolenus libro primo ex posterioribus Labeonis
pr.Inter illam condicionem ‘cum fari potuerit’ et ‘postquam fari potuerit’ multum interest: nam posteriorem scripturam uberiorem esse constat, ‘cum fari potuerit’ artiorem et id tantummodo tempus significari, quo primum fari possit.
1Item ita data condicione ‘illud facito in diebus’, si nihil praeterea fuisset adiectum, in biduo condicionem impleri oportet.
218 · Papinianus libro uicensimo septimo quaestionum
pr.Uerbum ‘facere’ omnem omnino faciendi causam complectitur dandi, soluendi, numerandi, iudicandi, ambulandi.
219 · Papinianus libro secundo responsorum
pr.In conuentionibus contrahentium uoluntatem potius quam uerba spectari placuit. cum igitur ea lege fundum uectigalem municipes locauerint, ut ad heredem eius qui suscepit pertineret, ius heredum ad legatarium quoque transferri potuit.
220 · Callistratus libro secundo quaestionum
pr.‘Liberorum’ appellatione nepotes et pronepotes ceterique qui ex his descendunt continentur: hos enim omnes suorum appellatione lex duodecim tabularum comprehendit. totiens enim leges necessariam ducunt cognationem singulorum nominibus uti (ueluti filii, nepotis, pronepotis ceterorumue qui ex his descendunt), quotiens non omnibus, qui post eos sunt, praestitum uoluerint, sed solis his succurrent, quos nominatim enumerent. at ubi non personis certis, non quibusdam gradibus praestatur, sed omnibus, qui ex eodem genere orti sunt, liberorum appellatione comprehenduntur.
1Sed et Papirius Fronto libro tertio responsorum ait praedio cum uilico et contubernali eius et filiis legato nepotes quoque ex filiis contineri, nisi uoluntas testatoris aliter habeat: filii enim appellatione saepe et nepotes accipi multifariam placere.
2Diuus quoque Marcus rescripsit non uideri sine liberis defunctum, qui nepotem suum heredem reliquit.
3Praeter haec omnia natura nos quoque docet parentes pios, qui liberorum procreandorum animo et uoto uxores ducunt, filiorum appellatione omnes qui ex nobis descendunt continere: nec enim dulciore nomine possumus nepotes nostros quam filii appellare. etenim idcirco filios filiasue concipimus atque edimus, ut ex prole eorum earumue diuturnitatis nobis memoriam in aeuum relinquamus.
221 · Paulus libro decimo responsorum
pr.Paulus respondit falsum tutorem eum uere dici, qui tutor non est, siue habenti tutor datus est siue non: sicut falsum testamentum, quod testamentum non est, et modius iniquus, qui modius non est.
222 · Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum
pr.‘Pecuniae’ nomine non solum numerata pecunia, sed omnes res tam soli quam mobiles et tam corpora quam iura continentur.
223 · Paulus libro secundo sententiarum
pr.Latae culpae finis est non intellegere id quod omnes intellegunt.
1‘Amicos’ appellare debemus non leui notitia coniunctos, sed quibus fuerint in iura cum patre familias honestis familiaritatis quaesita rationibus.
224 · Uenuleius libro septimo stipulationum
pr.‘Uinculorum’ appellatione uel priuata uel publica uincula significant, ‘custodiae’ uero tantum publicam custodiam.
225 · Tryphoninus libro primo disputationum
pr.‘fugitiuus’ est non is, qui solum consilium fugiendi a domino suscepit, licet id se facturum iactauerit, sed qui ipso facto fugae initium mente deduxerit. nam et furem adulterum aleatorem quamquam aliqua significatione ex animi propositione cuiusque sola quis dicere posset, ut etiam is, qui numquam alienam rem inuito domino subtraxerit, numquam alienam matrem familias corruperit, si modo eius mentis sit, ut occasione data id commissurus sit, tamen oportere eadem haec crimina adsumpto actu intellegi. et ideo fugitiuum quoque et erronem non secundum propositionem solam, sed cum aliquo actu intellegi constat.
226 · Paulus libro primo manualium
pr.Magna neglegentia culpa est: magna culpa dolus est.
227 · Paulus libro secundo manualium
pr.Ex illa parte edicti ‘tum quem ei heredem esse oportet’ heredis heredibus bonorum possessio non defertur.
1Item in substitutione his uerbis ‘quisquis mihi heres erit’ proximus heres tantum significatur: immo non tantum proximus heres, sed etiam scriptus.
228 · Paulus libro singulari de cognitionibus
pr.‘Municipes’ intellegendi sunt et qui in eodem municipio nati sunt.
229 · Paulus libro singulari de tacitis fideicommissis
pr.‘Transacta finitaue’ intellegere debemus non solum quibus controuersia fuit, sed etiam quae sine controuersia sint possessa:
230 · Paulus libro singulari ad senatus consultum Orfitianum
pr.ut sunt iudicio terminata, transactione composita, longioris temporis silentio finita.
231 · Paulus libro singulari ad senatus consultum Tertullianum
pr.Quod dicimus eum, qui nasci speratur, pro superstite esse, tunc uerum est, cum de ipsius iure quaeritur: aliis autem non prodest nisi natus.
232 · Gaius libro primo de uerborum obligationibus
pr.Haec enuntiatio ‘quae sunt pluris aureorum triginta’ simul et quantitatis et aestimationis significatiua est.
233 · Gaius libro primo ad legem duodecim tabularum
pr.‘Si caluitur’: et moretur et frustretur. inde et calumniatores appellati sunt, quia per fraudem et frustrationem alios uexarent litibus: inde et cauillatio dicta est.
1Post kalendas Ianuarias die tertio pro salute principis uota suscipiuntur.
2‘Telum’ uolgo quidem id appellatur, quod ab arcu mittitur: sed non minus omne significatur, quod mittitur manu: ita sequitur, ut et lapis et lignum et ferrum hoc nomine contineatur: dictumque ab eo, quod in longinquum mittitur, Graeca uoce figuratum ἀπὸ τοῦ τηλοῦ. et hanc significationem inuenire possumus et in Graeco nomine: nam quod nos telum appellamus, illi βέλος appellant: ἀπὸ τοῦ βάλλεσθαι. admonet nos xenophon, nam ita scribit: καὶ τὰ βέλη ὁμόσε ἐφέρετο, λόγχαι τοξεύματα σφενδόναι, πλεῖστοι δὲ καὶ λίθοι. et id, quod ab arcu mittitur, apud Graecos quidem proprio nomine τόξευμα uocatur, apud nos autem communi nomine telum appellatur.
234 · Gaius libro secundo ad legem duodecim tabularum
pr.Quos nos hostes appellamus, eos ueteres ‘perduelles’ appellabant, per eam adiectionem indicantes cum quibus bellum esset.
1‘Locuples’ est, qui satis idonee habet pro magnitudine rei, quam actor restituendam esse petit.
2Uerbum ‘uiuere’ quidam putant ad cibum pertinere: sed Ofilius ad Atticum ait his uerbis et uestimenta et stramenta contineri, sine his enim uiuere neminem posse.
235 · Gaius libro tertio ad legem duodecim tabularum
pr.‘ferri’ proprie dicimus, quae quis suo corpore baiulat: ‘portari’ ea, quae quis iumento secum ducit: ‘agi’ ea, quae animalia sunt.
1‘fabros tignarios’ dicimus non eos dumtaxat, qui tigna dolarent, sed omnes qui aedificarent.
236 · Gaius libro quarto ad legem duodecim tabularum
pr.Qui ‘uenenum’ dicit, adicere debet, utrum malum an bonum: nam et medicamenta uenena sunt, quia eo nomine omne continetur, quod adhibitum naturam eius, cui adhibitum esset, mutat. cum id quod nos uenenum appellamus, Graeci φάρμακον dicunt, apud illos quoque tam medicamenta quam quae nocent, hoc nomine continentur: unde adiectione alterius nomine distinctio fit. admonet nos summus apud eos poetarum Homerus: nam sic ait: φάρμακα, πολλὰ μὲν ἐσθλὰ μεμιγμένα, πολλὰ δὲ λυγρά.
1‘Glandis’ appellatione omnis fructus continetur, ut Iauolenus ait, exemplo Graeci sermonis, apud quos omnes arborum species ἀκρόδρυα appellantur.
237 · Gaius libro quinto ad legem duodecim tabularum
pr.Duobus negatiuis uerbis quasi permittit lex magis quam prohibuit: idque etiam Seruius animaduertit.
238 · Gaius libro sexto ad legem duodecim tabularum
pr.‘Plebs’ est ceteri ciues sine senatoribus.
1‘Detestatum’ est testatione denuntiatum.
2‘Pignus’ appellatum a pugno, quia res, quae pignori dantur, manu traduntur. unde etiam uideri potest uerum esse, quod quidam putant, pignus proprie rei mobilis constitui.
3‘Noxiae’ appellatione omne delictum continetur.
239 · Pomponius libro singulari enchiridii
pr.‘Pupillus’ est, qui, cum impubes est, desiit in patris potestate esse aut morte aut emancipatione.
1‘Seruorum’ appellatio ex eo fluxit, quod imperatores nostri captiuos uendere ac per hoc seruare nec occidere solent.
2‘Incola’ est, qui aliqua regione domicilium suum contulit: quem Graeci πάροικον appellant. nec tantum hi, qui in oppido morantur, incolae sunt, sed etiam qui alicuius oppidi finibus ita agrum habent, ut in eum se quasi in aliquam sedem recipiant.
3‘Munus publicum’ est officium priuati hominis, ex quo commodum ad singulos uniuersosque ciues remque eorum imperio magistratus extraordinarium peruenit.
4‘Aduena’ est, quem Graeci ἄποικον appellant.
5‘Decuriones’ quidam dictos aiunt ex eo, quod initio, cum coloniae deducerentur, decima pars eorum qui ducerentur consilii publici gratia conscribi solita sit.
6‘Urbs’ ab urbo appellata est: urbare est aratro definire. et Uarus ait urbum appellari curuaturam aratri, quod in urbe condenda adhiberi solet.
7‘Oppidum’ ab ope dicitur, quod eius rei causa moenia sint constituta.
8‘Territorium’ est uniuersitas agrorum intra fines cuiusque ciuitatis: quod ab eo dictum quidam aiunt, quod magistratus eius loci intra eos fines terrendi, id est summouendi ius habent.
9Uerbum ‘suum’ ambiguum est, utrum de toto an de parte significat. et ideo qui iuret suum non esse, adicere debet neque sibi communem esse.
240 · Paulus ex libris sex libro primo imperialium sententiarum in cognitionibus prolatarum
pr.Cum quaerebatur, an uerbum ‘soluto matrimonio dotem reddi’ non tantum diuortium, sed et mortem contineret, hoc est an de hoc quoque casu contrahentes sentirent, et multi putabant hoc sensisse, et quibusdam aliis contra uidebatur: secundum: hoc motus imperator pronuntiauit id actum eo pacto, ut nullo casu remaneret dos apud maritum.
241 · Quintus Mucius Scaeuola libro singulari ὅρων
pr.In ‘rutis caesis’ ea sunt, quae terra non tenentur quaeque opere structili tectorioue non continentur.
242 · Iauolenus libro secundo ex posterioribus Labeonis
pr.Malum nauis esse partem, artemonem autem non esse Labeo ait, quia pleraeque naues sine malo inutiles essent, ideoque pars nauis habetur: artemo autem magis adiectamento quam pars nauis est.
1Inter ‘proiectum’ et ‘immissum’ hoc interesse ait Labeo, quod proiectum esset id quod ita proueheretur ut nusquam requiesceret, qualia maeniana et suggrundae essent: immissum autem, quod ita fieret, ut aliquo loco requiesceret, ueluti tigna trabes quae immitteretur.
2Plumbum, quod tegulis poneretur, aedificii esse ait Labeo: sed id, quod hypaethri tegendi causa poneretur, contra esse.
3‘Uiduam’ non solum eam, quae aliquando nupta fuisset, sed eam quoque mulierem, quae uirum non habuisset, appellari ait Labeo: quia uidua sic dicta est quasi uecors, uesanus, qui sine corde aut sanitate esset: similiter uiduam dictam esse sine duitate.
4Straturam loci alicuius ex tabulis factis, quae aestate tollerentur et hieme ponerentur, aedium esse ait Labeo, quoniam perpetui usus paratae essent: neque ad rem pertinere, quod interim tollerentur.
243 · Scaeuola libro octauo decimo digestorum
pr.Scaeuola respondit: semper acceptum est, ut libertorum appellatione etiam hi contineri intellegantur, qui eodem testamento uel posteriore loco manumitterentur, nisi manifeste is, a quo peteretur, contra defuncti uoluntatem doceret peti.
244 · Labeo libro quarto pithanon a Paulo epitomatorum
pr.Si qua poena est, multa est: si qua multa est, poena est. Paulus: utrumque eorum falsum est. namque harum rerum dissimilitudo ex hoc quoque apparet, quod de poena prouocatio non est: simul atque enim uictus quis est eius maleficii, cuius poena est statuta, statim ea debetur. at multae prouocatio est, nec ante debetur, quam aut non est prouocatum aut prouocator uictus est: nec aliter quam si is dixit, cui dicere licet. ex hoc quoque earum rerum dissimilitudo apparere poterit, quia poenae certae singulorum peccatorum sunt, multae contra, quia eius iudicis potestas est, quantam dicat, nisi cum lege est constitutum quantam dicat.
245 · Pomponius libro decimo epistularum
pr.Statuae adfixae basibus structilibus aut tabulae religatae catenis aut erga parietem adfixae aut si similiter cohaerent lychni, non sunt aedium: ornatus enim aedium causa parantur, non quo aedes perficiantur. idem Labeo ait.
1Prothyrum, quod in aedibus iterum qui fieri solet, aedium est.
246 · Pomponius libro sexto decimo epistularum
pr.Apud Labeonem pithanon ita scriptum est: exhibet, qui praestat eius de quo agitur praesentiam. nam etiam qui sistit, praestat eius de quo agitur praesentiam, nec tamen eum exhibet: et qui mutum aut furiosum aut infantem exhibet, non potest uideri eius praestare praesentiam: nemo enim ex eo genere praesens satis apte appellari potest.
1Restituit non tantum, qui solum corpus, sed etiam qui omnem rem condicionemque reddita causa praestet: et tota restitutio iuris est interpretatio.