D. 50.15DE CENSIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro primo de censibus
pr.Sciendum est esse quasdam colonias iuris Italici, ut est in Syria phoenice splendidissima tyriorum colonia, unde mihi origo est, nobilis regionibus, serie saeculorum antiquissima, armipotens, foederis quod cum Romanis percussit tenacissima: huic enim diuus Seuerus et imperator noster ob egregiam in rem publicam imperiumque Romanum insignem fidem ius Italicum dedit:
1Sed et Berytensis colonia in eadem prouincia Augusti beneficiis gratiosa et (ut diuus Hadrianus in quadam oratione ait) Augustana colonia, quae ius Italicum habet.
2Est et Heliupolitana, quae a diuo Seuero per belli ciuilis occasionem Italicae coloniae rem publicam accepit.
3Est et Laodicena colonia in Syria Coele, cui diuus Seuerus ius Italicum ob belli ciuilis merita concessit. Ptolemaeensium enim colonia, quae inter Phoenicen et Palaestinam sita est, nihil praeter nomen coloniae habet.
4Sed et Emisenae ciuitati Phoenices imperator noster ius coloniae dedit iurisque Italici eam fecit.
5Est et Palmyrena ciuitas in prouincia Phoenice prope barbaras gentes et nationes collocata.
6In Palaestina duae fuerunt coloniae, Caesariensis et Aelia Capitolina, sed neutra ius Italicum habet.
7Diuus quoque Seuerus in Sebastenam ciuitatem coloniam deduxit.
8In Dacia quoque Zernensium colonia a diuo Traiano deducta iuris Italici est.
9Zarmizegetusa quoque eiusdem iuris est: item Napocensis colonia et Apulensis et Patauissensium uicus, qui a diuo Seuero ius coloniae impetrauit.
10Est et in Bithynia Apamena et in Ponto Sinopensis.
11Est et in Cilicia Selinus et Traianopolis.
2 · Ulpianus libro uicensimo octauo ad Sabinum
pr.Uitia priorum censuum editis nouis professionibus euanescunt.
3 · Ulpianus libro secundo de censibus
pr.Aetatem in censendo significare necesse est, quia quibusdam aetas tribuit, ne tributo onerentur: ueluti in Syriis a quattuordecim annis masculi, a duodecim feminae usque ad sexagensimum quintum annum tributo capitis obligantur. aetas autem spectatur censendi tempore.
1Rebus concessam immunitatem non habere intercidere rescripto imperatoris nostri ad pelignianum recte expressum est: quippe personis quidem data immunitas cum persona extinguitur, rebus numquam extinguitur.
4 · Ulpianus libro tertio de censibus
pr.Forma censuali cauetur, ut agri sic in censum referantur. nomen fundi cuiusque: et in qua ciuitate et in quo pago sit: et quos duos uicinos proximos habeat. et aruum, quod in decem annos proximos satum erit, quot iugerum sit: uinea quot uites habeat: oliuae quot iugerum et quot arbores habeant: pratum, quod intra decem annos proximos sectum erit, quot iugerum: pascua quot iugerum esse uideantur: item siluae caeduae. omnia ipse qui defert aestimet.
1Illam aequitatem debet admittere censitor, ut officio eius congruat releuari eum, qui in publicis tabulis delato modo frui certis ex causis non possit. quare et si agri portio chasmate perierit, debebit per censitorem releuari. si uites mortuae sint uel arbores aruerint, iniquum eum numerum inseri censui: quod si exciderit arbores uel uites, nihilo minus eum numerum profiteri iubetur, qui fuit census tempore, nisi causam excidendi censitori probauerit.
2Is uero, qui agrum in alia ciuitate habet, in ea ciuitate profiteri debet, in qua ager est: agri enim tributum in eam ciuitatem debet leuare, in cuius territorio possidetur.
3Quamquam in quibusdam beneficia personis data immunitatis cum persona extinguantur, tamen cum generaliter locis aut cum ciuitatibus immunitas sic data uidetur, ut ad posteros transmittatur.
4Si, cum ego fundum possiderem, professus sim, petitor autem eius non fuerit professus, actionem illi manere placet.
5In seruis deferendis obseruandum est, ut et nationes eorum et aetates et officia et artificia specialiter deferantur.
6Lacus quoque piscatorios et portus in censum dominus debet deferre.
7Salinae si quae sunt in praediis, et ipsae in censum deferendae sunt.
8Si quis inquilinum uel colonum non fuerit professus, uinculis censualibus tenetur.
9Quae post censum editum nata aut postea quaesita sint, intra finem operis consummati professionibus edi possunt.
10Si quis ueniam petierit, ut censum sibi emendare permittatur, deinde post hoc impetratum cognouerit se non debuisse hoc petere, quia res emendationem non desiderabat: nullum ei praeiudicium ex eo quod petiit, ut censum emendaret, fore saepissime rescriptum est.
5 · Papinianus libro nono decimo responsorum
pr.Cum possessor unus expediendi negotii causa tributorum iure conueniretur, aduersus ceteros, quorum aeque praedia tenentur, ei qui conuentus est actiones a fisco praestantur, scilicet ut omnes pro modo praediorum pecuniam tributi conferant. nec inutiliter actiones praestantur, tametsi fiscus pecuniam suam reciperauerit, quia nominum uenditorum pretium acceptum uidetur.
1Qui non habita ratione tributorum ex causa fideicommissi praedia restituunt, actionem ex diui Pii Antonini litteris habent, quam legato quoque soluto locum habere uoluit.
2Pro pecunia tributi, quod sua die non est redditum, quo minus praedium iure pignoris distrahatur, oblata moratoria cautio non admittitur: nec audietur legatarius contradicens ob tributa praeteriti temporis, quod heres soluendo sit et is, qui tributis recipiendis praepositus fuerat.
6 · Celsus libro uicensimo quinto digestorum
pr.Colonia Philippensis iuris Italici est.
7 · Gaius libro sexto ad legem Iuliam et Papiam
pr.Iuris Italici sunt Τρωάς Βήρυτος Δυρράχιον.
8 · Paulus libro secundo de censibus
pr.In Lusitania Pacenses et Emeritenses iuris Italici sunt. idem ius Ualentini et Licitani habent: Barcinonenses quoque ibidem immunes sunt.
1Lugdunenses Galli, item Uiennenses in Narbonensi iuris Italici sunt.
2In Germania inferiore Agrippinenses iuris Italici sunt.
3Laodicia in Syria et Berytos in Phoenice iuris Italici sunt et solum earum.
4Eiusdem iuris et Tyriorum ciuitas a diuis Seuero et Antonino facta est.
5Diuus Antoninus Antiochenses colonos fecit saluis tributis.
6Imperator noster Antoninus ciuitatem Emisenorum coloniam et iuris Italici fecit.
7Diuus Uespasianus Caesarienses colonos fecit non adiecto, ut et iuris Italici essent, sed tributum his remisit capitis: sed diuus Titus etiam solum immune factum interpretatus est. similes his Capitulenses esse uidentur.
8In prouincia Macedonia Dyrracheni, Cassandrenses, Philippenses, Dienses, Stobenses iuris Italici sunt.
9In prouincia Asia duae sunt iuris Italici, Troas et Parium.
10In Pisidia eiusdem iuris est colonia Antiochensium.
11In Africa Carthago, Utica, Leptis Magna a diuis Seuero et Antonino iuris Italici factae sunt.