D. 50.14DE PROXENETICIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro quadragensimo secundo ad Sabinum
pr.Proxenetica iure licito petuntur.
2 · Ulpianus libro trigensimo primo ad edictum
pr.Si proxeneta interuenerit faciendi nominis, ut multi solent, uideamus an possit quasi mandator teneri. et non puto teneri, quia hic monstrat magis nomen quam mandat, tametsi laudet nomen. idem dico, et si aliquid philanthropi nomine acceperit: nec ex locato conducto erit actio. plane si dolo et calliditate creditorem circumuenerit, de dolo actione tenebitur.
3 · Ulpianus libro octauo de omnibus tribunalibus
pr.De proxenetico, quod et sordidum, solent praesides cognoscere: sic tamen, ut et in his modus esse debeat et quantitatis et negotii, in quo operula ista defuncti sunt et ministerium qualequale accommodauerunt. facilius quod Graeci ἑρμηνευτικὸν appellant, peti apud eos poterit, si quis forte condicionis uel amicitiae uel adsessurae uel cuius alterius huiuscemodi proxeneta fuit: sunt enim huiusmodi hominum (ut in tam magna ciuitate) officinae. est enim proxenetarum modus, qui emptionibus uenditionibus, commerciis, contractibus licitis utiles non adeo improbabili more se exhibent.