IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 50

D. 50.13DE UARIIS ET EXTRAORDINARIIS COGNITIONIBUS ET SI IUDEX LITEM SUAM FECISSE DICETUR.

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro octauo de omnibus tribunalibus

pr.Praeses prouinciae de mercedibus ius dicere solet, sed praeceptoribus tantum studiorum liberalium. liberalia autem studia accipimus, quae Graeci ἐλευθέρια appellant: rhetores continebuntur, grammatici, geometrae.

1Medicorum quoque eadem causa est quae professorum, nisi quod iustior, cum hi salutis hominum, illi studiorum curam agant: et ideo his quoque extra ordinem ius dici debet.

2Sed et obstetricem audiant, quae utique medicinam exhibere uidetur.

3Medicos fortassis quis accipiet etiam eos, qui alicuius partis corporis uel certi doloris sanitatem pollicentur: ut puta si auricularius, si fistulae uel dentium. non tamen si incantauit, si inprecatus est, si, ut uulgari uerbo impostorum utar, si exorcizauit: non sunt ista medicinae genera, tametsi sint, qui hos sibi profuisse cum praedicatione adfirment.

4An et philosophi professorum numero sint? et non putem, non quia non religiosa res est, sed quia hoc primum profiteri eos oportet mercennariam operam spernere.

5Proinde ne iuris quidem ciuilis professoribus ius dicent: est quidem res sanctissima ciuilis sapientia, sed quae pretio nummario non sit aestimanda nec dehonestanda, dum in iudicio honor petitur, qui in ingressu sacramenti offerri debuit. quaedam enim tametsi honeste accipiantur, inhoneste tamen petuntur.

6Ludi quoque litterarii magistris licet non sint professores, tamen usurpatum est, ut his quoque ius dicatur: iam et librariis et notariis et calculatoribus siue tabulariis.

7Sed ceterarum artium opificibus siue artificibus, quae sunt extra litteras uel notas positae, nequaquam extra ordinem ius dicere praeses debebit.

8Sed et si comites salarium petant, idem iuris est, quod in professoribus placet.

9Sed et aduersus ipsos omnes cognoscere praeses debet, quia ut aduersus aduocatos adeantur, diui fratres rescripserunt.

10In honorariis aduocatorum ita uersari iudex debet, ut pro modo litis proque aduocati facundia et fori consuetudine et iudicii, in quo erat acturus, aestimationem adhibeat, dummodo licitum honorarium quantitas non egrediatur: ita enim rescripto imperatoris nostri et patris eius continetur. uerba rescripti ita se habent: ‘Si Iulius Maternus, quem patronum causae tuae esse uoluisti, fidem susceptam exhibere paratus est, eam dumtaxat pecuniam, quae modum legitimum egressa est, repetere debes’.

11Aduocatos accipere debemus omnes omnino, qui causis agendis quoquo studio operantur: non tamen qui pro tractatu, non adfuturi causis, accipere quid solent, aduocatorum numero erunt.

12Si cui cautum est honorarium uel si quis de lite pactus est, uideamus, an petere possit. et quidem de pactis ita est rescriptum ab imperatore nostro et diuo patre eius: ‘Litis causa malo more pecuniam tibi promissam ipse quoque profiteris. sed hoc ita ius est, si suspensa lite societatem futuri emolumenti cautio pollicetur. si uero post causam actam cauta est honoraria summa, peti poterit usque ad probabilem quantitatem, etsi nomine palmarii cautum sit: sic tamen, ut computetur id quod datum est cum eo quod debetur neutrumque compositum licitam quantitatem excedat.’ licita autem quantitas intellegitur pro singulis causis usque ad centum aureos.

13Diuus Seuerus ab heredibus aduocati mortuo eo prohibuit mercedem repeti, quia per ipsum non steterat, quo minus causam ageret.

14Ad nutricia quoque officium praesidis uel praetoris deuenit: namque nutrices ob alimoniam infantium apud praesides quod sibi debetur petunt. sed nutricia eo usque producemus, quoad infantes uberibus aluntur: ceterum post haec cessant partes praetoris uel praesidis.

15Haec omnia si apud praesides petantur, uideamus an de mutuis petitionibus possunt praesides cognoscere. et putem debere admitti.

2 · Ulpianus libro primo opinionum

pr.De usu aquae, de riuis nouis inciuiliter institutis, item de equis alienis a sciente possessis fetuque earum, et de damno dato per immissos in praedium suum uniuersos homines eos, qui in plurium praedia distribui debuerunt, si modo id non ex auctoritate eius qui iubere potuit factum est, praesidem prouinciae doceri oportere responsum est, ut is secundum rei aequitatem et iurisdictionis ordinem conuenientem formam rei det.

3 · Ulpianus libro quinto opinionum

pr.Si medicus, cui curandos suos oculos qui eis laborabat commiserat, periculum amittendorum eorum per aduersa medicamenta inferendo compulit, ut ei possessiones suas contra fidem bonam aeger uenderet: inciuile factum praeses prouinciae coerceat remque restitui iubeat.

4 · Paulus libro quarto ad Plautium

pr.Diuus Antoninus Pius rescripsit iuris studiosos, qui salaria petebant, haec exigere posse.

5 · Callistratus libro primo de cognitionibus

pr.Cognitionum numerus cum ex uariis causis descendat, in genera diuidi facile non potest, nisi summatim diuidatur. numerus ergo cognitionum in quattuor fere genera diuidi potest: aut enim de honoribus siue muneribus gerendis agitatur, aut de re pecuniaria disceptatur, aut de existimatione alicuius cognoscitur, aut de capitali crimine quaeritur.

1Existimatio est dignitatis inlaesae status, legibus ac moribus comprobatus, qui ex delicto nostro auctoritate legum aut minuitur aut consumitur.

2Minuitur existimatio, quotiens manente libertate circa statum dignitatis poena plectimur: sicuti cum relegatur quis uel cum ordine mouetur uel cum prohibetur honoribus publicis fungi uel cum plebeius fustibus caeditur uel in opus publicum datur uel cum in eam causam quis incidit, quae edicto perpetuo infamiae causa enumeratur.

3Consumitur uero, quotiens magna capitis minutio interuenit, id est cum libertas adimitur: ueluti cum aqua et igni interdicitur, quae in persona deportatorum euenit, uel cum plebeius in opus metalli uel in metallum datur: nihil enim refert, nec diuersa poena est operis et metalli, nisi quod refugae operis non morte, sed poena metalli subiciuntur.

6 · Gaius libro tertio rerum cottidianarum siue aureorum

pr.Si iudex litem suam fecerit, non proprie ex maleficio obligatus uidetur: sed quia neque ex contractu obligatus est et utique peccasse aliquid intellegitur, licet per inprudentiam, ideo uidetur quasi ex maleficio teneri in factum actione, et in quantum de ea re aequum religioni iudicantis uisum fuerit, poenam sustinebit.