D. 50.17DE DIUERSIS REGULIS IURIS ANTIQUI
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Paulus libro sexto decimo ad Plautium
pr.Regula est, quae rem quae est breuiter enarrat. non ex regula ius sumatur, sed ex iure quod est regula fiat. per regulam igitur breuis rerum narratio traditur, et, ut ait Sabinus, quasi causae coniectio est, quae simul cum in aliquo uitiata est, perdit officium suum.
2 · Ulpianus libro primo ad Sabinum
pr.Feminae ab omnibus officiis ciuilibus uel publicis remotae sunt et ideo nec iudices esse possunt nec magistratum gerere nec postulare nec pro alio interuenire nec procuratores existere.
1Item impubes omnibus officiis ciuilibus debet abstinere.
3 · Ulpianus libro tertio ad Sabinum
pr.Eius est nolle, qui potest uelle.
4 · Ulpianus libro sexto ad Sabinum
pr.Uelle non creditur, qui obsequitur imperio patris uel domini.
5 · Paulus libro secundo ad Sabinum
pr.In negotiis contrahendis alia causa habita est furiosorum, alia eorum qui fari possunt, quamuis actum rei non intellegerent: nam furiosus nullum negotium contrahere potest, pupillus omnia tutore auctore agere potest.
6 · Ulpianus libro septimo ad Sabinum
pr.Non uult heres esse, qui ad alium transferre uoluit hereditatem.
7 · Pomponius libro tertio ad Sabinum
pr.Ius nostrum non patitur eundem in paganis et testato et intestato decessisse: earumque rerum naturaliter inter se pugna est ‘testatus’ et ‘intestatus’.
8 · Pomponius libro quarto ad Sabinum
pr.Iura sanguinis nullo iure ciuili dirimi possunt.
9 · Ulpianus libro quinto decimo ad Sabinum
pr.Semper in obscuris quod minimum est sequimur.
10 · Paulus libro tertio ad Sabinum
pr.Secundum naturam est commoda cuiusque rei eum sequi, quem sequentur incommoda.
11 · Pomponius libro quinto ad Sabinum
pr.Id quod nostrum est sine facto nostro ad alium transferri non potest.
12 · Paulus libro tertio ad Sabinum
pr.In testamentis plenius uoluntates testantium interpretamur.
13 · Ulpianus libro nono decimo ad Sabinum
pr.Non uidetur cepisse, qui per exceptionem a petitione remouetur.
14 · Pomponius libro quinto ad Sabinum
pr.In omnibus obligationibus, in quibus dies non ponitur, praesenti die debetur.
15 · Paulus libro quarto ad Sabinum
pr.Is, qui actionem habet ad rem reciperandam, ipsam rem habere uidetur.
16 · Ulpianus libro uicensimo primo ad Sabinum
pr.Imaginaria uenditio non est pretio accedente.
17 · Ulpianus libro uicensimo tertio ad Sabinum
pr.Cum tempus in testamento adicitur, credendum est pro herede adiectum, nisi alia mens fuerit testatoris: sicuti in stipulationibus promissoris gratia tempus adicitur.
18 · Pomponius libro sexto ad Sabinum
pr.Quae legata mortuis nobis ad heredem nostrum transeunt, eorum commodum per nos his, quorum in potestate sumus, eodem casu adquirimus: aliter atque quod stipulati sumus. nam et sub condicione stipulantes omnimodo eis adquirimus, etiamsi liberatis nobis potestate domini condicio existat.
19 · Ulpianus libro uicensimo quarto ad Sabinum
pr.Qui cum alio contrahit, uel est uel debet esse non ignarus condicionis eius: heredi autem hoc imputari non potest, cum non sponte cum legatariis contrahit.
1Non solet exceptio doli nocere his, quibus uoluntas testatoris non refragatur.
20 · Pomponius libro septimo ad Sabinum
pr.Quotiens dubia interpretatio libertatis est, secundum libertatem respondendum erit.
21 · Ulpianus libro uicensimo septimo ad Sabinum
pr.Non debet, cui plus licet, quod minus est non licere.
22 · Ulpianus libro uicensimo octauo ad Sabinum
pr.In personam seruilem nulla cadit obligatio.
1Generaliter probandum est, ubicumque in bonae fidei iudiciis confertur in arbitrium domini uel procuratoris eius condicio, pro boni uiri arbitrio hoc habendum esse.
23 · Ulpianus libro uicensimo nono ad Sabinum
pr.Contractus quidam dolum malum dumtaxat recipiunt, quidam et dolum et culpam. dolum tantum: depositum et precarium. dolum et culpam mandatum, commodatum, uenditum, pignori acceptum, locatum, item dotis datio, tutelae, negotia gesta: in his quidem et diligentiam. societas et rerum communio et dolum et culpam recipit. sed haec ita, nisi si quid nominatim conuenit (uel plus uel minus) in singulis contractibus: nam hoc seruabitur, quod initio conuenit (legem enim contractus dedit), excepto eo, quod Celsus putat non ualere, si conuenerit, ne dolus praestetur: hoc enim bonae fidei iudicio contrarium est: et ita utimur. animalium uero casus mortesque, quae sine culpa accidunt, fugae seruorum qui custodiri non solent, rapinae, tumultus, incendia, aquarum magnitudines, impetus praedonum a nullo praestantur.
24 · Paulus libro quinto ad Sabinum
pr.Quatenus cuius intersit, in facto, non in iure consistit.
25 · Pomponius libro undecimo ad Sabinum
pr.Plus cautionis in re est quam in persona.
26 · Ulpianus libro trigensimo ad Sabinum
pr.Qui potest inuitis alienare, multo magis et ignorantibus et absentibus potest.
27 · Pomponius libro sexto decimo ad Sabinum
pr.Nec ex praetorio nec ex sollemni iure priuatorum conuentione quicquam immutandum est, quamuis obligationum causae pactione possint immutari et ipso iure et per pacti conuenti exceptionem: quia actionum modus uel lege uel per praetorem introductus priuatorum pactionibus non infirmatur, nisi tunc, cum inchoatur actio, inter eos conuenit.
28 · Ulpianus libro trigensimo sexto ad Sabinum
pr.Diuus Pius rescripsit eos, qui ex liberalitate conueniuntur, in id quod facere possunt condemnandos.
29 · Paulus libro octauo ad Sabinum
pr.Quod initio uitiosum est, non potest tractu temporis conualescere.
30 · Ulpianus libro trigensimo sexto ad Sabinum
pr.Nuptias non concubitus, sed consensus facit.
31 · Ulpianus libro quadragensimo secundo ad Sabinum
pr.Uerum est neque pacta neque stipulationes factum posse tollere: quod enim impossibile est, neque pacto neque stipulatione potest comprehendi, ut utilem actionem aut factum efficere possit.
32 · Ulpianus libro quadragensimo tertio ad Sabinum
pr.Quod attinet ad ius ciuile, serui pro nullis habentur: non tamen et iure naturali, quia, quod ad ius naturale attinet, omnes homines aequales sunt.
33 · Pomponius libro uicensimo secundo ad Sabinum
pr.In eo, quod uel is qui petit uel is a quo petitur lucri facturus est, durior causa est petitoris.
34 · Ulpianus libro quadragensimo quinto ad Sabinum
pr.Semper in stipulationibus et in ceteris contractibus id sequimur, quod actum est: aut, si non pareat quid actum est, erit consequens, ut id sequamur, quod in regione in qua actum est frequentatur. quid ergo, si neque regionis mos appareat, quia uarius fuit? ad id, quod minimum est, redigenda summa est.
35 · Ulpianus libro quadragensimo octauo ad Sabinum
pr.Nihil tam naturale est quam eo genere quidque dissoluere, quo colligatum est. ideo uerborum obligatio uerbis tollitur: nudi consensus obligatio contrario consensu dissoluitur.
36 · Pomponius libro uicensimo septimo ad Sabinum
pr.Culpa est immiscere se rei ad se non pertinenti.
37 · Ulpianus libro quinquagensimo primo ad Sabinum
pr.Nemo, qui condemnare potest, absoluere non potest.
38 · Pomponius libro uicensimo nono ad Sabinum
pr.Sicuti poena ex delicto defuncti heres teneri non debeat, ita nec lucrum facere, si quid ex ea re ad eum peruenisset.
39 · Pomponius libro trigensimo secundo ad Sabinum
pr.In omnibus causis pro facto accipitur id, in quo per alium morae sit, quo minus fiat.
40 · Pomponius libro trigensimo quarto ad Sabinum
pr.Furiosi uel eius, cui bonis interdictum sit, nulla uoluntas est.
41 · Ulpianus libro uicesimo sexto ad edictum
pr.Non debet actori licere, quod reo non permittitur.
1In re obscura melius est fauere repetitioni quam aduenticio lucro.
42 · Gaius libro nono ad edictum prouinciale
pr.Qui in alterius locum succedunt, iustam habent causam ignorantiae, an id quod peteretur deberetur. fideiussores quoque non minus quam heredes iustam ignorantiam possunt allegare. haec ita de herede dicta sunt, si cum eo agetur, non etiam si agat: nam plane qui agit, certus esse debet, cum sit in potestate eius, quando uelit experiri, et ante debet rem diligenter explorare et tunc ad agendum procedere.
43 · Ulpianus libro uicensimo octauo ad edictum
pr.Nemo ex his, qui negant se debere, prohibetur etiam alia defensione uti, nisi lex impedit.
1Quotiens concurrunt plures actiones eiusdem rei nomine, una quis experiri debet.
44 · Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum
pr.Totiens in heredem damus de eo quod ad eum peruenit, quotiens ex dolo defuncti conuenitur, non quotiens ex suo.
45 · Ulpianus libro trigensimo ad edictum
pr.Neque pignus neque depositum neque precarium neque emptio neque locatio rei suae consistere potest.
1Priuatorum conuentio iuri publico non derogat.
46 · Gaius libro decimo ad edictum prouinciale
pr.Quod a quoquo poenae nomine exactum est, id eidem restituere nemo cogitur.
47 · Ulpianus libro trigensimo ad edictum
pr.Consilii non fraudulenti nulla obligatio est: ceterum si dolus et calliditas intercessit, de dolo actio competit.
1Socii mei socius meus socius non est.
48 · Paulus libro trigensimo quinto ad edictum
pr.Quidquid in calore iracundiae uel fit uel dicitur, non prius ratum est, quam si perseuerantia apparuit iudicium animi fuisse. ideoque breui reuersa uxor nec diuortisse uidetur.
49 · Ulpianus libro trigensimo quinto ad edictum
pr.Alterius circumuentio alii non praebet actionem.
50 · Paulus libro trigensimo nono ad edictum
pr.Culpa caret qui scit, sed prohibere non potest.
51 · Gaius libro quinto decimo ad edictum prouinciale
pr.Non uidetur quisquam id capere, quod ei necesse est alii restituere.
52 · Ulpianus libro quadragensimo quarto ad edictum
pr.Non defendere uidetur non tantum qui latitat, sed et is qui praesens negat se defendere aut non uult suscipere actionem.
53 · Paulus libro quadragensimo secundo ad edictum
pr.Cuius per errorem dati repetitio est, eius consulto dati donatio est.
54 · Ulpianus libro quadragensimo sexto ad edictum
pr.Nemo plus iuris ad alium transferre potest, quam ipse haberet.
55 · Gaius libro secundo de testamentis ad edictum urbicum
pr.Nullus uidetur dolo facere, qui suo iure utitur.
56 · Gaius libro tertio de legatis ad edictum urbicum
pr.Semper in dubiis benigniora praeferenda sunt.
57 · Gaius libro octauo decimo ad edictum prouinciale
pr.Bona fides non patitur, ut bis idem exigatur.
58 · Ulpianus libro secundo disputationum
pr.Ex poenalibus causis non solet in patrem de peculio actio dari.
59 · Ulpianus libro tertio disputationum
pr.Heredem eiusdem potestatis iurisque esse, cuius fuit defunctus, constat.
60 · Ulpianus libro decimo disputationum
pr.Semper qui non prohibet pro se interuenire, mandare creditur. sed et si quis ratum habuerit quod gestum est, obstringitur mandati actione.
61 · Ulpianus libro tertio opinionum
pr.Domum suam reficere unicuique licet, dum non officiat inuito alteri, in quo ius non habet.
62 · Iulianus libro sexto digestorum
pr.Hereditas nihil aliud est, quam successio in uniuersum ius quod defunctus habuerit.
63 · Iulianus libro septimo decimo digestorum
pr.Qui sine dolo malo ad iudicium prouocat, non uidetur moram facere.
64 · Iulianus libro uicensimo nono digestorum
pr.Ea, quae raro accidunt, non temere in agendis negotiis computantur.
65 · Iulianus libro quinquagensimo quarto digestorum
pr.Ea est natura cauillationis, quam Graeci σωρίτην appellant, ut ab euidenter ueris per breuissimas mutationes disputatio ad ea, quae euidenter falsa sunt, perducatur.
66 · Iulianus libro sexagensimo digestorum
pr.Marcellus. desinit debitor esse is, qui nanctus est exceptionem iustam nec ab aequitate naturali abhorrentem.
67 · Iulianus libro octagensimo septimo digestorum
pr.Quotiens idem sermo duas sententias exprimit, ea potissimum excipiatur, quae rei gerendae aptior est.
68 · Paulus libro singulari de dotis repetitione
pr.In omnibus causis id obseruatur, ut, ubi personae condicio locum facit beneficio, ibi deficiente ea beneficium quoque deficiat, ubi uero genus actionis id desiderat, ibi ad quemuis persecutio eius deuenerit, non deficiat ratio auxilii.
69 · Paulus libro singulari de adsignatione libertorum
pr.Inuito beneficium non datur.
70 · Ulpianus libro primo de officio proconsulis
pr.Nemo potest gladii potestatem sibi datam uel cuius alterius coercitionis ad alium transferre.
71 · Ulpianus libro secundo de officio proconsulis
pr.Omnia, quaecumque causae cognitionem desiderant, per libellum expediri non possunt.
72 · Iauolenus libro tertio ex posterioribus Labeonis
pr.Fructus rei est uel pignori dare licere.
73 · Quintus Mucius Scaeuola libro singulari ὅρων
pr.Quo tutela redit, eo et hereditas peruenit, nisi cum feminae heredes intercedunt.
1Nemo potest tutorem dare cuiquam nisi ei, quem in suis heredibus cum moritur habuit habiturusue esset, si uixisset.
2Ui factum id uidetur esse, qua de re quis cum prohibetur, fecit: clam, quod quisque, cum controuersiam haberet habiturumue se putaret, fecit.
3Quae in testamento ita sunt scripta, ut intellegi non possint, perinde sunt, ac si scripta non essent.
4Nec paciscendo nec legem dicendo nec stipulando quisquam alteri cauere potest.
74 · Papinianus libro primo quaestionum
pr.Non debet alteri per alterum iniqua condicio inferri.
75 · Papinianus libro tertio quaestionum
pr.Nemo potest mutare consilium suum in alterius iniuriam.
76 · Papinianus libro uicensimo quarto quaestionum
pr.In totum omnia, quae animi destinatione agenda sunt, non nisi uera et certa scientia perfici possunt.
77 · Papinianus libro uicensimo octauo quaestionum
pr.Actus legitimi, qui non recipiunt diem uel condicionem, ueluti emancipatio, acceptilatio, hereditatis aditio, serui optio, datio tutoris, in totum uitiantur per temporis uel condicionis adiectionem. nonnumquam tamen actus supra scripti tacite recipiunt, quae aperte comprehensa uitium adferunt. nam si acceptum feratur ei, qui sub condicione promisit, ita demum egisse aliquid acceptilatio intellegitur, si obligationis condicio exstiterit: quae si uerbis nominatim acceptilationis comprehendatur, nullius momenti faciet actum.
78 · Papinianus libro trigensimo primo quaestionum
pr.Generaliter cum de fraude disputatur, non quid non habeat actor, sed quid per aduersarium habere non potuerit, considerandum est.
79 · Papinianus libro trigensimo secundo quaestionum
pr.Fraudis interpretatio semper in iure ciuili non ex euentu dumtaxat, sed ex consilio quoque desideratur.
80 · Papinianus libro trigensimo tertio quaestionum
pr.In toto iure generi per speciem derogatur et illud potissimum habetur, quod ad speciem derectum est.
81 · Papinianus libro tertio responsorum
pr.Quae dubitationis tollendae causa contractibus inseruntur, ius commune non laedunt.
82 · Papinianus libro nono responsorum
pr.Donari uidetur, quod nullo iure cogente conceditur.
83 · Papinianus libro secundo definitionum
pr.Non uidentur rem amittere, quibus propria non fuit.
84 · Paulus libro tertio quaestionum
pr.Cum amplius solutum est quam debebatur, cuius pars non inuenitur quae repeti possit, totum esse indebitum intellegitur manente pristina obligatione.
1Is natura debet, quem iure gentium dare oportet, cuius fidem secuti sumus.
85 · Paulus libro sexto quaestionum
pr.In ambiguis pro dotibus respondere melius est.
1Non est nouum, ut quae semel utiliter constituta sunt, durent, licet ille casus exstiterit, a quo initium capere non potuerunt.
2Quotiens aequitatem desiderii naturalis ratio aut dubitatio iuris moratur, iustis decretis res temperanda est.
86 · Paulus libro septimo quaestionum
pr.Non solet deterior condicio fieri eorum, qui litem contestati sunt, quam si non essent, sed plerumque melior:
87 · Paulus libro tertio decimo quaestionum
pr.nemo enim in persequendo deteriorem causam, sed meliorem facit. denique post litem contestatam heredi quoque prospiceretur et heres tenetur ex omnibus causis.
88 · Scaeuola libro quinto quaestionum
pr.Nulla intellegitur mora ibi fieri, ubi nulla petitio est.
89 · Paulus libro decimo quaestionum
pr.Quamdiu possit ualere testamentum, tamdiu legitimus non admittitur.
90 · Paulus libro quinto decimo quaestionum
pr.In omnibus quidem, maxime tamen in iure aequitas spectanda est.
91 · Paulus libro septimo decimo quaestionum
pr.Quotiens duplici iure defertur alicui successio, repudiato nouo iure quod ante defertur, supererit uetus.
92 · Scaeuola libro quinto responsorum
pr.Si librarius in transscribendis stipulationis uerbis errasset, nihil nocere, quo minus et reus et fideiussor teneretur.
93 · Maecianus libro primo fideicommissorum
pr.Filius familias neque retinere neque reciperare neque apisci possessionem rei peculiaris uidetur.
94 · Ulpianus libro secundo fideicommissorum
pr.Non solent quae abundant uitiare scripturas.
95 · Ulpianus libro sexto fideicommissorum
pr.Nemo dubitat soluendo uideri eum qui defenditur.
96 · Maecianus libro duodecimo fideicommissorum
pr.In ambiguis orationibus maxime sententia spectanda est eius, qui eas protulisset.
97 · Hermogenianus libro tertio iuris epitomarum
pr.Ea sola deportationis sententia aufert, quae ad fiscum perueniunt.
98 · Hermogenianus libro quarto iuris epitomarum
pr.Quotiens utriusque causa lucri ratio uertitur, is praeferendus est, cuius in lucrum causa tempore praecedit.
99 · Uenuleius libro duodecimo stipulationum
pr.Non potest improbus uideri, qui ignorat quantum soluere debeat.
100 · Gaius libro primo regularum
pr.Omnia, quae iure contrahuntur, contrario iure pereunt.
101 · Paulus libro singulari de cognitionibus
pr.Ubi lex duorum mensum fecit mentionem, et qui sexagensimo et primo die uenerit, audiendus est: ita enim et imperator Antoninus cum diuo patre suo rescripsit.
102 · Ulpianus libro primo ad edictum
pr.Qui uetante praetore fecit, hic aduersus edictum fecisse proprie dicitur.
1Eius est actionem denegare, qui possit et dare.
103 · Paulus libro primo ad edictum
pr.Nemo de domo sua extrahi debet.
104 · Ulpianus libro secundo ad edictum
pr.Si in duabus actionibus alibi summa maior, alibi infamia est, praeponenda est causa existimationis. ubi autem aequiperant, famosa iudicia, etsi summam imparem habent, pro paribus accipienda sunt.
105 · Paulus libro primo ad edictum
pr.Ubicumque causae cognitio est, ibi praetor desideratur.
106 · Paulus libro secundo ad edictum
pr.Libertas inaestimabilis res est.
107 · Gaius libro primo ad edictum prouinciale
pr.Cum seruo nulla actio est.
108 · Paulus libro quarto ad edictum
pr.Fere in omnibus poenalibus iudiciis et aetati et imprudentiae succurritur.
109 · Paulus libro quinto ad edictum
pr.Nullum crimen patitur is, qui non prohibet, cum prohibere potest.
110 · Paulus libro sexto ad edictum
pr.In eo, quod plus sit, semper inest et minus.
1Nemo alienae rei expromissor idoneus uidetur, nisi si cum satisdatione.
2Pupillus pati posse non intellegitur.
3Ubi uerba coniuncta non sunt, sufficit alterutrum esse factum.
4Mulieribus tunc succurrendum est, cum defendantur, non ut facilius calumnientur.
111 · Gaius libro secundo ad edictum prouinciale
pr.Pupillum, qui proximus pubertati sit, capacem esse et furandi et iniuriae faciendae.
1In heredem non solent actiones transire, quae poenales sunt ex maleficio, ueluti furti, damni iniuriae, ui bonorum raptorum, iniuriarum.
112 · Paulus libro octauo ad edictum
pr.Nihil interest, ipso iure quis actionem non habeat an per exceptionem infirmetur.
113 · Gaius libro tertio ad edictum prouinciale
pr.In toto et pars continetur.
114 · Paulus libro nono ad edictum
pr.In obscuris inspici solere, quod uerisimilius est aut quod plerumque fieri solet.
115 · Paulus libro decimo ad edictum
pr.Si quis obligatione liberatus sit, potest uideri cepisse.
1Non potest uideri accepisse, qui stipulatus potest exceptione summoueri.
116 · Ulpianus libro undecimo ad edictum
pr.Nihil consensui tam contrarium est, qui ac bonae fidei iudicia sustinet, quam uis atque metus: quem comprobare contra bonos mores est.
1Non capitur, qui ius publicum sequitur.
2Non uidentur qui errant consentire.
117 · Paulus libro undecimo ad edictum
pr.Praetor bonorum possessorem heredis loco in omni causa habet.
118 · Ulpianus libro duodecimo ad edictum
pr.Qui in seruitute est, usucapere non potest: nam cum possideatur, possidere non uidetur.
119 · Ulpianus libro tertio decimo ad edictum
pr.Non alienat, qui dumtaxat omittit possessionem.
120 · Paulus libro duodecimo ad edictum
pr.Nemo plus commodi heredi suo relinquit, quam ipse habuit.
121 · Paulus libro tertio decimo ad edictum
pr.Qui non facit quod facere debet, uidetur facere aduersus ea, quia non facit: et qui facit quod facere non debet, non uidetur facere id quod facere iussus est.
122 · Gaius libro quinto ad edictum prouinciale
pr.Libertas omnibus rebus fauorabilior est.
123 · Ulpianus libro quarto decimo ad edictum
pr.Nemo alieno nomine lege agere potest.
1Temporaria permutatio ius prouinciae non innouat.
124 · Paulus libro sexto decimo ad edictum
pr.Ubi non uoce, sed praesentia opus est, mutus, si intellectum habet, potest uideri respondere. idem in surdo: hic quidem et respondere potest.
1Furiosus absentis loco est et ita Pomponius libro primo epistularum scribit.
125 · Gaius libro quinto ad edictum prouinciale
pr.Fauorabiliores rei potius quam actores habentur.
126 · Ulpianus libro quinto decimo ad edictum
pr.Nemo praedo est, qui pretium numerauit.
1Locupletior non est factus, qui libertum adquisierit.
2Cum de lucro duorum quaeratur, melior est causa possidentis.
127 · Paulus libro uicesimo ad edictum
pr.Cum praetor in heredem dat actionem, quatenus ad eum peruenit, sufficit, si uel momento ad eum peruenit ex dolo defuncti.
128 · Paulus libro nono decimo ad edictum
pr.In pari causa possessor potior haberi debet.
1Hi, qui in uniuersum ius succedunt, heredis loco habentur.
129 · Paulus libro uicensimo primo ad edictum
pr.Nihil dolo creditor facit, qui suum recipit.
1Cum principalis causa non consistit, ne ea quidem quae sequuntur locum habent.
130 · Ulpianus libro octauo decimo ad edictum
pr.Numquam actiones, praesertim poenales, de eadem re concurrentes alia aliam consumit.
131 · Paulus libro uicesimo secundo ad edictum
pr.Qui dolo desierit possidere, pro possidente damnatur, quia pro possessione dolus est.
132 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale
pr.Imperitia culpae adnumeratur.
133 · Gaius libro octauo ad edictum prouinciale
pr.Melior condicio nostra per seruos fieri potest, deterior fieri non potest.
134 · Ulpianus libro uicesimo primo ad edictum
pr.Non fraudantur creditores, cum quid non adquiritur a debitore, sed cum quid de bonis deminuitur.
1Nemo ex suo delicto meliorem suam condicionem facere potest.
135 · Ulpianus libro uicesimo tertio ad edictum
pr.Ea, quae dari impossibilia sunt uel quae in rerum natura non sunt, pro non adiectis habentur.
136 · Paulus libro octauo decimo ad edictum
pr.Bona fides tantundem possidenti praestat, quantum ueritas, quotiens lex impedimento non est.
137 · Ulpianus libro uicesimo quinto ad edictum
pr.Qui auctore iudice comparauit, bonae fidei possessor est.
138 · Paulus libro uicesimo septimo ad edictum
pr.Omnis hereditas, quamuis postea adeatur, tamen cum tempore mortis continuatur.
1Numquam crescit ex post facto praeteriti delicti aestimatio.
139 · Gaius libro ad edictum praetoris urbani
pr.Omnes actiones, quae morte aut tempore pereunt, semel inclusae iudicio saluae permanent.
1Non uidetur perfecte cuiusque id esse, quod ex casu auferri potest.
140 · Ulpianus libro quinquagensimo sexto ad edictum
pr.Absentia eius, qui rei publicae causa abest, neque ei neque alii damnosa esse debet.
141 · Paulus libro quinquagensimo quarto ad edictum
pr.Quod contra rationem iuris receptum est, non est producendum ad consequentia.
1Uni duo pro solido heredes esse non possunt.
142 · Paulus libro quinquagensimo sexto ad edictum
pr.Qui tacet, non utique fatetur: sed tamen uerum est eum non negare.
143 · Ulpianus libro sexagensimo secundo ad edictum
pr.Quod ipsis qui contraxerunt obstat, et successoribus eorum obstabit.
144 · Paulus libro sexagensimo secundo ad edictum
pr.Non omne quod licet honestum est.
1In stipulationibus id tempus spectatur, quo contrahimus.
145 · Ulpianus libro sexagensimo sexto ad edictum
pr.Nemo uidetur fraudare eos, qui sciunt et consentiunt.
146 · Paulus libro sexagensimo secundo ad edictum
pr.Quod quis dum seruus est egit, proficere libero facto non potest.
147 · Gaius libro uicesimo quarto ad edictum prouinciale
pr.Semper specialia generalibus insunt.
148 · Paulus libro sexto decimo breuis edicti
pr.Cuius effectus omnibus prodest, eius et partes ad omnes pertinent.
149 · Ulpianus libro sexagensimo septimo ad edictum
pr.Ex qua persona quis lucrum capit, eius factum praestare debet.
150 · Ulpianus libro sexagensimo octauo ad edictum
pr.Parem esse condicionem oportet eius, qui quid possideat uel habeat, atque eius, cuius dolo malo factum sit, quo minus possideret uel haberet.
151 · Paulus libro sexagensimo quarto ad edictum
pr.Nemo damnum facit, nisi qui id fecit, quod facere ius non habet.
152 · Ulpianus libro sexagensimo nono ad edictum
pr.Hoc iure utimur, ut quidquid omnino per uim fiat, aut in uis publicae aut in uis priuatae crimen incidat.
1Deicit et qui mandat.
2In maleficio ratihabitio mandato comparatur.
3In contractibus, quibus doli praestatio uel bona fides inest, heres in solidum tenetur.
153 · Paulus libro sexagensimo quinto ad edictum
pr.Fere quibuscumque modis obligamur, isdem in contrarium actis liberamur, cum quibus modis adquirimus, isdem in contrarium actis amittimus. ut igitur nulla possessio adquiri nisi animo et corpore potest, ita nulla amittitur, nisi in qua utrumque in contrarium actum est.
154 · Ulpianus libro septuagensimo ad edictum
pr.Cum par delictum est duorum, semper oneratur petitor et melior habetur possessoris causa. sicut fit, cum de dolo excipitur petitoris: neque enim datur talis replicatio petitori ‘aut si rei quoque in ea re dolo actum sit’. illi debet permitti poenam petere, qui in ipsam non incidit.
155 · Paulus libro sexagensimo quinto ad edictum
pr.Factum cuique suum, non aduersario nocere debet.
1Non uidetur uim facere, qui iure suo utitur et ordinaria actione experitur.
2In poenalibus causis benignius interpretandum est.
156 · Ulpianus libro septuagensimo ad edictum
pr.Inuitus nemo rem cogitur defendere.
1Cui damus actiones, eidem et exceptionem competere multo magis quis dixerit.
2Cum quis in alii locum successerit, non est aequum ei nocere hoc, quod aduersus eum non nocuit, in cuius locum successit.
3Plerumque emptoris eadem causa esse debet circa petendum ac defendendum, quae fuit auctoris.
4Quod cuique pro eo praestatur, inuito non tribuitur.
157 · Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum
pr.Ad ea, quae non habent atrocitatem facinoris uel sceleris, ignoscitur seruis, si uel dominis uel his, qui uice dominorum sunt, ueluti tutoribus et curatoribus obtemperauerint.
1Semper qui dolo fecit, quo minus haberet, pro eo habendus est, ac si haberet.
2In contractibus successores ex dolo eorum, quibus successerunt, non tantum in id quod peruenit, uerum etiam in solidum tenentur, hoc est unusquisque pro ea parte qua heres est.
158 · Gaius libro uicesimo sexto ad edictum prouinciale
pr.Creditor, qui permittit rem uenire, pignus dimittit.
159 · Paulus libro septuagensimo ad edictum
pr.Non ut ex pluribus causis deberi nobis idem potest, ita ex pluribus causis idem possit nostrum esse.
160 · Ulpianus libro septuagensimo sexto ad edictum
pr.Aliud est uendere, aliud uendenti consentire.
1Refertur ad uniuersos, quod publice fit per maiorem partem.
2Absurdum est plus iuris habere eum, cui legatus sit fundus, quam heredem aut ipsum testatorem, si uiueret.
161 · Ulpianus libro septuagensimo septimo ad edictum
pr.In iure ciuili receptum est, quotiens per eum, cuius interest condicionem non impleri, fiat quo minus impleatur, perinde haberi, ac si impleta condicio fuisset. quod ad libertatem et legata et ad heredum institutiones perducitur. quibus exemplis stipulationes quoque committuntur, cum per promissorem factum esset, quo minus stipulator condicioni pareret.
162 · Paulus libro septuagensimo ad edictum
pr.Quae propter necessitatem recepta sunt, non debent in argumentum trahi.
163 · Ulpianus libro quinquagensimo quinto ad edictum
pr.Cui ius est donandi, eidem et uendendi et concedendi ius est.
164 · Paulus libro quinquagensimo primo ad edictum
pr.Poenalia iudicia semel accepta in heredes transmitti possunt.
165 · Ulpianus libro quinquagensimo tertio ad edictum
pr.Cum quis possit alienare, poterit et consentire alienationi. cui autem donare non conceditur, probandum erit nec, si donationis causa consenserit, ratam eius uoluntatem habendam.
166 · Paulus libro quadragensimo octauo ad edictum
pr.Qui rem alienam defendit, numquam locuples habetur.
167 · Paulus libro quadragensimo nono ad edictum
pr.Non uidentur data, quae eo tempore quo dentur accipientis non fiunt.
1Qui iussu iudicis aliquid facit, non uidetur dolo malo facere, qui parere necesse habet.
168 · Paulus libro primo ad Plautium
pr.Rapienda occasio est, quae praebet benignius responsum.
1Quod factum est cum in obscuro sit, ex affectione cuiusque capit interpretationem.
169 · Paulus libro secundo ad Plautium
pr.Is damnum dat, qui iubet dare: eius uero nulla culpa est, cui parere necesse sit.
1Quod pendet, non est pro eo, quasi sit.
170 · Paulus libro tertio ad Plautium
pr.Factum a iudice, quod ad officium eius non pertinet, ratum non est.
171 · Paulus libro quarto ad Plautium
pr.Nemo ideo obligatur, quia recepturus est ab alio quod praestiterit.
172 · Paulus libro quinto ad Plautium
pr.In contrahenda uenditione ambiguum pactum contra uenditorem interpretandum est.
1Ambigua autem intentio ita accipienda est, ut res salua actori sit.
173 · Paulus libro sexto ad Plautium
pr.In condemnatione personarum, quae in id quod facere possunt damnantur, non totum quod habent extorquendum est, sed et ipsarum ratio habenda est, ne egeant.
1Cum uerbum ‘restituas’ lege inuenitur, etsi non specialiter de fructibus additum est, tamen etiam fructus sunt restituendi.
2Unicuique sua mora nocet. quod et in duobus reis promittendi obseruatur.
3Dolo facit, qui petit quod redditurus est.
174 · Paulus libro octauo ad Plautium
pr.Qui potest facere, ut possit condicioni parere, iam posse uidetur.
1Quod quis si uelit habere non potest, id repudiare non potest.
175 · Paulus libro undecimo ad Plautium
pr.In his, quae officium per liberas fieri personas leges desiderant, seruus interuenire non potest.
1Non debeo melioris condicionis esse, quam auctor meus, a quo ius in me transit.
176 · Paulus libro tertio decimo ad Plautium
pr.Non est singulis concedendum, quod per magistratum publice possit fieri, ne occasio sit maioris tumultus faciendi.
1Infinita aestimatio est libertatis et necessitudinis.
177 · Paulus libro quarto decimo ad Plautium
pr.Qui in ius dominiumue alterius succedit, iure eius uti debet.
1Nemo uidetur dolo exsequi, qui ignorat causam, cur non debeat petere.
178 · Paulus libro quinto decimo ad Plautium
pr.Cum principalis causa non consistat, plerumque ne ea quidem, quae sequuntur, locum habent.
179 · Paulus libro sexto decimo ad Plautium
pr.In obscura uoluntate manumittentis fauendum est libertati.
180 · Paulus libro septimo decimo ad Plautium
pr.Quod iussu alterius soluitur, pro eo est, quasi ipsi solutum esset.
181 · Paulus libro primo ad Uitellium
pr.Si nemo subiit hereditatem, omnis uis testamenti soluitur.
182 · Paulus libro tertio ad Uitellium
pr.Quod nullius esse potest, id ut alicuius fieret, nulla obligatio ualet efficere.
183 · Marcellus libro tertio digestorum
pr.Etsi nihil facile mutandum est ex sollemnibus, tamen ubi aequitas euidens poscit, subueniendum est.
184 · Celsus libro septimo digestorum
pr.Uani timoris iusta excusatio non est.
185 · Celsus libro octauo digestorum
pr.Inpossibilium nulla obligatio est.
186 · Celsus libro duodecimo digestorum
pr.Nihil peti potest ante id tempus, quo per rerum naturam persolui possit: et cum soluendi tempus obligationi additur, nisi eo praeterito peti non potest.
187 · Celsus libro sexto decimo digestorum
pr.Si quis praegnatem uxorem reliquit, non uidetur sine liberis decessisse.
188 · Celsus libro septimo decimo digestorum
pr.Ubi pugnantia inter se in testamento iuberentur, neutrum ratum est.
1Quae rerum natura prohibentur, nulla lege confirmata sunt.
189 · Celsus libro tertio decimo digestorum
pr.Pupillus nec uelle nec nolle in ea aetate nisi adposita tutoris auctoritate creditur: nam quod animi iudicio fit, in eo tutoris auctoritas necessaria est.
190 · Celsus libro uicesimo quarto digestorum
pr.Quod euincitur, in bonis non est.
191 · Celsus libro trigensimo tertio digestorum
pr.Neratius consultus, an quod beneficium dare se quasi uiuenti Caesar rescripserat, iam defuncto dedisse existimaretur, respondit non uideri sibi principem, quod ei, quem uiuere existimabat, concessisset, defuncto concessisse: quem tamen modum esse beneficii sui uellet, ipsius aestimationem esse.
192 · Marcellus libro uicensimo nono digestorum
pr.Ea, quae in partes diuidi non possunt, solida a singulis heredibus debentur.
1In re dubia benigniorem interpretationem sequi non minus iustius est quam tutius.
193 · Celsus libro trigensimo octauo digestorum
pr.Omnia fere iura heredum perinde habentur, ac si continuo sub tempus mortis heredes exstitissent.
194 · Modestinus libro sexto differentiarum
pr.Qui per successionem quamuis longissimam defuncto heredes constiterunt, non minus heredes intelleguntur, quam qui principaliter heredes existunt.
195 · Modestinus libro septimo differentiarum
pr.Expressa nocent, non expressa non nocent.
196 · Modestinus libro octauo regularum
pr.Priuilegia quaedam causae sunt, quaedam personae. et ideo quaedam ad heredem transmittuntur, quae causae sunt: quae personae sunt, ad heredem non transeunt.
197 · Modestinus libro singulari de ritu nuptiarum
pr.Semper in coniunctionibus non solum quid liceat considerandum est, sed et quid honestum sit.
198 · Iauolenus libro tertio decimo ex Cassio
pr.Neque in interdicto neque in ceteris causis pupillo nocere oportet dolum tutoris, siue soluendo est siue non est.
199 · Iauolenus libro sexto epistularum
pr.Non potest dolo carere, qui imperio magistratus non paruit.
200 · Iauolenus libro septimo epistularum
pr.Quotiens nihil sine captione inuestigari potest, eligendum est quod minimum habeat iniquitatis.
201 · Iauolenus libro decimo epistularum
pr.Omnia, quae ex testamento proficiscuntur, ita statum euentus capiunt, si initium quoque sine uitio ceperint.
202 · Iauolenus libro undecimo epistularum
pr.Omnis definitio in iure ciuili periculosa est: parum est enim, ut non subuerti posset.
203 · Pomponius libro octauo ad Quintum Mucium
pr.Quod quis ex culpa sua damnum sentit, non intellegitur damnum sentire.
204 · Pomponius libro uicesimo octauo ad Quintum Mucium
pr.Minus est actionem habere quam rem.
205 · Pomponius libro trigensimo nono ad Quintum Mucium
pr.Plerumque fit, ut etiam ea, quae nobis abire possint, proinde in eo statu sint, atque si non essent eius condicionis, ut abire possent. et ideo quod fisco obligamus, et uindicare interdum et alienare et seruitutem in praedio imponere possumus.
206 · Pomponius libro nono ex uariis lectionibus
pr.Iure naturae aequum est neminem cum alterius detrimento et iniuria fieri locupletiorem.
207 · Ulpianus libro primo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Res iudicata pro ueritate accipitur.
208 · Paulus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam
pr.Non potest uideri desisse habere, qui numquam habuit.
209 · Ulpianus libro quarto ad legem Iuliam et Papiam
pr.Seruitutem mortalitati fere comparamus.
210 · Licinnius Rufinus libro secundo regularum
pr.Quae ab initio inutilis fuit institutio, ex postfacto conualescere non potest.
211 · Paulus libro sexagensimo nono ad edictum
pr.Seruus rei publicae causa abesse non potest.