D. 50.1AD MUNICIPALEM ET DE INCOLIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro secundo ad edictum
pr.Municipem aut natiuitas facit aut manumissio aut adoptio.
1Et proprie quidem municipes appellantur muneris participes, recepti in ciuitatem, ut munera nobiscum facerent: sed nunc abusiue municipes dicimus suae cuiusque ciuitatis ciues, ut puta Campanos, Puteolanos.
2Qui ex duobus igitur Campanis parentibus natus est, Campanus est. sed si ex patre Campano, matre Puteolana, aeque municeps Campanus est, nisi forte priuilegio aliquo materna origo censeatur: tunc enim maternae originis erit municeps. ut puta Iliensibus concessum est, ut qui matre Iliensi est, sit eorum municeps. etiam Delphis hoc idem tributum et conseruatum est. Celsus etiam refert Ponticis ex beneficio Pompeii Magni competere, ut qui Pontica matre natus esset, Ponticus esset. quod beneficium ad uolgo quaesitos solos pertinere quidam putant. quorum sententiam Celsus non probat: neque enim debuisse caueri, ut uolgo quaesitus matris condicionem sequeretur (quam enim aliam originem hic habet?): sed ad eos, qui ex diuersarum ciuitatium parentibus orerentur.
2 · Ulpianus libro primo disputationum
pr.Quotiens filius familias uoluntate patris decurio creatur, uniuersis muneribus, quae decurioni filio iniunguntur, obstrictus est pater quasi fideiussor pro filio. consensisse autem pater decurionatui filii uidetur, si praesens nominationi non contradixit. proinde quidquid in re publica filius gessit, pater ut fideiussor praestabit.
1Gestum autem in re publica accipere debemus pecuniam publicam tractare siue erogandam decernere.
2Sed et si curatores operum uel cuius alterius rei publicae creauit, tenebitur.
3Sed et si successorem sibi nominauit, patrem obstringit.
4Sed et si uectigalia publica locauit, pater erit obstrictus.
5Sed si filius tutores dare non curauerit uel minus idoneos elegerit nec satis exegerit uel non idoneum acceperit, ipse quidem quin sit obstrictus, nulla dubitatio est: pater uero ita demum obligatur, si et fideiussores solent hoc nomine obligari. sed non solent (hoc enim et relatum et rescriptum est), quia fideiussores rem publicam saluam fore promittunt, rei publicae autem nihil, quod ad rem pecuniariam attinet, interest pupillis tutores dari.
6Is, qui ultra commeatum abest uel ultra formam commeatui datam, ad munera uocari potest.
3 · Ulpianus libro uicensimo quinto ad Sabinum
pr.Placet etiam filios familias domicilium habere posse
4 · Ulpianus libro trigensimo nono ad edictum
pr.non utique ibi, ubi pater habuit, sed ubicumque ipse domicilium constituit.
5 · Paulus libro quadragensimo quinto ad edictum
pr.Labeo indicat eum, qui pluribus locis ex aequo negotietur, nusquam domicilium habere: quosdam autem dicere refert pluribus locis eum incolam esse aut domicilium habere: quod uerius est.
6 · Ulpianus libro secundo opinionum
pr.Adsumptio originis, quae non est, ueritatem naturae non peremit: errore enim ueritas originis non amittitur nec mendacio dicentis se esse, unde non sit, deponitur: neque recusando quis patriam, ex qua oriundus est, neque mentiendo de ea, quam non habet, ueritatem mutare potest.
1Filius ciuitatem, ex qua pater eius naturalem originem ducit, non domicilium sequitur.
2Uiris prudentibus placuit duobus locis posse aliquem habere domicilium, si utrubique ita se instruxit, ut non ideo minus apud alteros se collocasse uideatur.
3Libertini originem patronorum uel domicilium sequuntur: item qui ex his nascuntur.
7 · Ulpianus libro quinto de officio proconsulis
pr.Si quis a pluribus manumissus sit, omnium patronorum originem sequitur.
8 · Marcianus libro primo de iudiciis publicis
pr.Non debere cogi decuriones uilius praestare frumentum ciuibus suis, quam annona exigit, diui fratres rescripserunt, et aliis quoque constitutionibus principalibus id cautum est.
9 · Neratius libro tertio membranarum
pr.Eius, qui iustum patrem non habet, prima origo a matre eoque die, quo ex ea editus est, numerari debet.
10 · Marcianus libro singulari de delatoribus
pr.Simile priuilegium fisco nulla ciuitas habet in bonis debitoris, nisi nominatim id a principe datum sit.
11 · Papinianus libro secundo quaestionum
pr.Imperator Titus Antoninus Lentulo Uero rescripsit magistratuum officium indiuiduum ac periculum esse commune. quod sic intellegi oportet, ut ita demum collegae periculum adscribatur, si neque ab ipso qui gessit neque ab his, qui pro eo interuenerunt, res seruari possit et soluendo non fuit honore deposito. alioquin si persona uel cautio sit idonea, uel soluendo fuit quo tempore conueniri potuit, unusquisque in id quod administrauit tenebitur.
1Quod si forte is, qui periculo suo nominauit magistratum, soluendo sit, utrum in eum prius actio reddi quasi fideiussorem debeat, an uero non alias, quam si res a collega seruari non potuerit? sed placuit fideiussoris exemplo priorem conueniendum qui nominauit, quoniam collega quidem neglegentiae ac poenae causa, qui uero nominauit, fidei ratione conuenitur.
12 · Papinianus libro primo responsorum
pr.Et ei contra nominati collegam actionem utilem dari non oportet.
13 · Papinianus libro secundo quaestionum
pr.Quid ergo, si alter ex magistratibus toto anno afuerit aut forte praesens per contumaciam siue ignauiam uel aegram ualitudinem rei publicae negotia non gesserit et omnia collega solus administrauerit, nec tamen tota res ab eo seruari possit? talis ordo dabitur, ut in primis qui rei publicae negotia gessit et qui pro eo cauerunt in solidum conueniantur, mox peractis omnibus periculum adgnoscat qui non idoneum nominauit, postremo alter ex magistratibus, qui rei publicae negotiis se non immiscuit. nec iuste qui nominauit uniuersi periculum recusabit, cum scire deberet eum, qui nominaretur, indiuiduum officium et commune periculum suscepturum. nam et cum duo gesserunt et ab altero seruari quod debetur non potest, qui collegam nominauit, in uniuersum conuenitur.
14 · Papinianus libro quinto decimo quaestionum
pr.Municipes intelleguntur scire, quod sciant hi, quibus summa rei publicae commissa est.
15 · Papinianus libro primo responsorum
pr.Ordine decurionum ad tempus motus et in ordinem regressus ad honorem, exemplo relegati, tanto tempore non admittitur, quanto dignitate caruit. sed in utroque placuit examinari, quo crimine damnati sententiam eiusmodi meruerunt: durioribus etenim poenis affectos ignominia uelut transacto negotio postea liberari, minoribus uero, quam leges permittunt, subiectos nihilo minus inter infames haberi, cum facti quidem quaestio sit in potestate iudicantium, iuris autem auctoritas non sit.
1In eum, qui successorem suo periculo nominauit, si finito magistratu successor idoneus fuit, actionem dari non oportet.
2In fraudem ciuilium munerum per tacitam fidem praedia translata fisco uindicantur tantumque alterum interdictae rei minister de suis bonis cogitur soluere.
3Ius originis in honoribus obeundis ac muneribus suscipiendis adoptione non mutatur: sed nouis quoque muneribus filius per adoptiuum patrem adstringitur.
16 · Hermogenianus libro primo iuris epitomarum
pr.Sed si emancipatur ab adoptiuo patre, non tantum filius, sed etiam ciuis eius ciuitatis, cuius per adoptionem fuerat factus, esse desinit.
17 · Papinianus libro primo responsorum
pr.Libertus propter patronum a ciuilibus muneribus non excusatur, nec ad rem pertinet, an operas patrono uel ministerium capto luminibus exhibeat.
1Liberti uero senatorum, qui negotia patronorum gerunt, a tutela decreto patrum excusantur.
2Filium pater decurionem esse uoluit: ante filium ex persona sua res publica debet conuenire quam patrem ex persona filii. nec ad rem pertinebit, an filius castrense peculium tantum possideat, cum ante militasset uel postea.
3Praescriptio temporum, quae in honoribus repetundis uel aliis suscipiendis data est, apud eosdem seruatur, non apud alios.
4Sed eodem tempore non sunt honores in duabus ciuitatibus ab eodem gerendi: cum simul igitur utrubique deferuntur, potior est originis causa.
5Sola ratio possessionis ciuilibus possessori muneribus iniungendis citra priuilegium specialiter ciuitati datum idonea non est.
6Postliminio regressi patriae muneribus obtemperare coguntur, quamuis in alienae ciuitatis finibus consistant.
7Exigendi tributi munus inter sordida munera non habetur et ideo decurionibus quoque mandatur.
8Ex causa fideicommissi manumissus in muneribus ciuilibus manumissoris originem sequitur, non eius qui libertatem reliquit.
9In adoptiua familia susceptum exemplo dati muneribus ciuilibus apud originem aui quoque naturalis respondere diuo Pio placuit, quamuis in isto fraudis nec suspicio quidem interueniret.
10Error eius, qui se municipem aut colonum existimans munera ciuilia suscepturum promisit, defensionem iuris non excludit.
11Patris domicilium filium aliorum incolam ciuilibus muneribus alienae ciuitatis non adstringit, cum in patris quoque persona domicilii ratio temporaria sit.
12In quaestionibus nominatos capitalium criminum ad nouos honores ante causam finitam admitti non oportet: ceterum pristinam interim dignitatem retinent.
13Sola domus possessio, quae in aliena ciuitate comparatur, domicilium non facit.
14Nominati successoris periculum fideiussorem nominantis non tenet.
15Fideiussores, qui saluam rem publicam fore responderunt, et qui magistratus suo periculo nominant poenalibus actionibus non adstringuntur, in quas inciderunt hi, pro quibus interuenerunt: eos enim damnum rei publicae praestare satis est quod promitti uidetur.
18 · Paulus libro primo quaestionum
pr.Diuus Seuerus rescripsit interualla temporum in continuandis oneribus inuitis, non etiam uolentibus concessa, dum ne quis continuet honorem.
19 · Scaeuola libro primo quaestionum
pr.Quod maior pars curiae effecit, pro eo habetur, ac si omnes egerint.
20 · Paulus libro uicensimo quarto quaestionum
pr.Domicilium re et facto transfertur, non nuda contestatione: sicut in his exigitur, qui negant se posse ad munera ut incolas uocari.
21 · Paulus libro primo responsorum
pr.Lucius Titius cum esset in patris potestate, a magistratibus inter ceteros frumento comparando inuito patre curator constitutus est: cui rei Lucius Titius neque consensit neque pecuniam accepit neque in eam cauit aut se comparationibus cum ceteris miscuit: et post mortem patris in reliqua collegarum interpellari coepit. quaeritur, an ex ea causa teneri possit. Paulus respondit eum, qui iniunctum munus a magistratibus suscipere supersedit, posse conueniri eo nomine propter damnum rei publicae, quamuis eo tempore, quo creatus est, in aliena fuerit potestate.
1Paulus respondit eos, qui pro aliis non ex contractu, sed ex officio quod administrauerint conueniuntur, in damnum sortis substitui solere, non etiam in usuras.
2Idem respondit heredes patris propter munera filii, quae post mortem patris suscepit, iure conueniri non posse. hoc responsum et ad eum pertinet, qui a patre decurio factus post mortem patris munera suscepit.
3Idem respondit eum, qui decurionem adoptauit, onera decurionatus eius suscepisse uideri exemplo patris, cuius uoluntate filius decurio factus est.
4Idem respondit constante matrimonio dotem in bonis mariti esse: sed et si ad munera municipalia a certo modo substantiae uocentur, dotem non debere computari.
5Idem respondit, si per accusatorem criminum capitalium non stetisset, quo minus crimen intra statutum tempus persequeretur, reum non debuisse medio tempore honorem appetere.
6‘imperatores Seuerus et Antoninus Augusti septimio Zenoni. pro infante filio, quem decurionem esse uoluisti, quamquam fidem tuam in posterum adstrinxeris, tamen interim onera sustinere non cogeris, cum ad ea, quae mandari possunt, uoluntatem dedisse uidearis’.
7Idem respondit, si ciuitas nullam propriam legem habet de adiectionibus admittendis, non posse recedi a locatione uel uenditione praediorum publicorum iam perfecta: tempora enim adiectionibus praestituta ad causas fisci pertinent.
22 · Paulus libro primo sententiarum
pr.Filii libertorum, libertarumque liberti, paterni et patroni manumissoris domicilium aut originem sequuntur.
1Uidua mulier amissi mariti domicilium retinet exemplo clarissimae personae per maritum factae: sed utrumque aliis interuenientibus nuptiis permutatur.
2Municipes sunt liberti et in eo loco, ubi ipsi domicilium sua uoluntate tulerunt, nec aliquod ex hoc origini patroni faciunt praeiudicium et utrubique muneribus adstringuntur.
3Relegatus in eo loco, in quem relegatus est, interim necessarium domicilium habet.
4Senator ordine motus ad originalem patriam, nisi hoc specialiter impetrauerit, non restituitur.
5Senatores et eorum filii filiaeque quoquo tempore nati nataeue, itemque nepotes, pronepotes et proneptes ex filio origini eximuntur, licet municipalem retineant dignitatem.
6Senatores, qui liberum commeatum, id est ubi uelint morandi arbitrium impetrauerunt, domicilium in urbe retinent.
7Qui faenus exercent, omnibus patrimonii intributionibus fungi debent, etsi possessionem non habeant.
23 · Hermogenianus libro primo iuris epitomarum
pr.Municeps esse desinit senatoriam adeptus dignitatem, quantum ad munera: quantum uero ad honorem, retinere creditur originem. denique manumissi ab eo eius municipii efficiuntur municipes, unde originem trahit.
1Miles ibi domicilium habere uidetur, ubi meret, si nihil in patria possideat.
24 · Scaeuola libro secundo digestorum
pr.Constitutionibus principum continetur, ut pecuniae, quae ex detrimento soluitur, usurae non praestentur: et ita imperatores Antoninus et Uerus Augusti rescripserunt his uerbis: ‘humanum est reliquorum usuras neque ab ipso, qui ex administratione honoris reliquatus est, neque a fideiussore eius, et multo minus a magistratibus, qui cautionem acceperint, exigi’. cui consequens est, ut ne in futurum a forma obseruata discedatur.
25 · Ulpianus libro primo ad edictum praetoris
pr.Magistratus municipales cum unum magistratum administrent, etiam unius hominis uicem sustinent. et hoc plerumque quidem lege municipali eis datur: uerum et si non sit datum, dummodo non denegatum, moribus competit.
26 · Paulus libro primo ad edictum
pr.Ea, quae magis imperii sunt quam iurisdictionis, magistratus municipalis facere non potest.
1Magistratibus municipalibus non permittitur in integrum restituere aut bona rei seruandae causa iubere possideri aut dotis seruandae causa uel legatorum seruandorum causa.
27 · Ulpianus libro secundo ad edictum
pr.Eius, qui manumisit, municeps est manumissus, non domicilium eius, sed patriam secutus. et si patronum habeat duarum ciuitatium municipem, per manumissionem earundem ciuitatium erit municeps.
1Si quis negotia sua non in colonia, sed in municipio semper agit, in illo uendit emit contrahit, in eo foro balineo spectaculis utitur, ibi festos dies celebrat, omnibus denique municipii commodis, nullis coloniarum fruitur, ibi magis habere domicilium, quam ubi colendi causa deuersatur.
2Celsus libro primo digestorum tractat, si quis instructus sit duobus locis aequaliter neque hic quam illic minus frequenter commoretur: ubi domicilium habeat, ex destinatione animi esse accipiendum. ego dubito, si utrubique destinato sit animo, an possit quis duobus locis domicilium habere. et uerum est habere, licet difficile est: quemadmodum difficile est sine domicilio esse quemquam. puto autem et hoc procedere posse, si quis domicilio relicto nauiget uel iter faciat, quaerens quo se conferat atque ubi constituat: nam hunc puto sine domicilio esse.
3Domicilium autem habere potest et relegatus eo loci, unde arcetur, ut Marcellus scribit.
28 · Paulus libro primo ad edictum
pr.Inter conuenientes et de re maiori apud magistratus municipales agetur.
29 · Gaius libro primo ad edictum prouinciale
pr.Incola et his magistratibus parere debet, apud quos incola est, et illis, apud quos ciuis est: nec tantum municipali iurisdictioni in utroque municipio subiectus est, uerum etiam omnibus publicis muneribus fungi debet.
30 · Ulpianus libro sexagensimo primo ad edictum
pr.Qui ex uico ortus est, eam patriam intellegitur habere, cui rei publicae uicus ille respondet.
31 · Marcellus libro primo digestorum
pr.Nihil est impedimento, quo minus quis ubi uelit habeat domicilium, quod ei interdictum non sit.
32 · Modestinus libro quarto differentiarum
pr.Ea, quae desponsa est, ante contractas nuptias suum non mutat domicilium.
33 · Modestinus libro singulari de manumissionibus
pr.Roma communis nostra patria est.
34 · Modestinus libro tertio regularum
pr.Incola iam muneribus publicis destinatus nisi perfecto munere incolatui renuntiare non potest.
35 · Modestinus libro primo excusationum
pr.Εἰδέναι χρὴ ὅτι ὁ ἐν ἀγρῷ καταμένων ἰνκόλας οὐ νομίζεται· ὁ γὰρ ἐκείνης τῆς πόλεως ἐξαιρέτοις μὴ χρώμενος οὕτως οὐ νομίζεται εἶναι ἰνκόλας.
36 · Modestinus libro primo responsorum
pr.Titio, cum esset Romae studiorum gratia, epistula missa est a magistratibus patriae suae, ut porrigeret imperatori decretum eiusdem ciuitatis, quod erat cum ipsa epistula missum. is autem, qui suscepisset litteras restituendas, collusione facta dedit Lucio Titio, qui et ipse Romae morabatur suae rei gratia: sublato Titi nomine, cui erat decretum missum, uti per ipsum daretur, suum nomen scripsit et sic imperatori decretum secundum mandata rei publicae dedit. quaero, qui uiaticum petere ab ea potuisset? et quid commisisse uidetur is, qui non restituit litteras ei, cui restituere mandatum susceperat, et is, qui sublato alieno nomine inscriptoque suo, quasi ipse iussus a patria, decretum imperatori porrexit? Herennius Modestinus respondit Titium quidem uiaticum petere non posse: sed eum qui nomen incidisset.
1Titius pro pecunia publica, quam ipse credidit, pignus accepit pacto facto cum debitore, ut non soluto debito sine ulla repromissione distrahatur pignus. succedentes gradus in locum Titii nomen et pignus probauerunt usque ad Maeuium: ex uenditione pignoris propter repromissionem a magistratu uendentibus factam de modo fundi demonstrato satis debito factum non est. quaerebatur, quis rei publicae tenetur. Herennius Modestinus: Titium, cum successores eius periculum nominis agnouerint, eo nomine obstrictum non esse respondi: sed nec post magistratus qui uendidisse proponuntur, cum uidelicet pluris uendiderunt propter mensurae agri demonstrationem et hoc, qua pluris uendiderunt, restituere minore modo deprehenso iussi sunt. eum igitur, qui nouissimus nomen probauit, indemnitati rei publicae satisfacere debere, si nomen ad successorem idoneum transmississe non doceatur.
37 · Callistratus libro primo de cognitionibus
pr.De iure omnium incolarum, quos quaeque ciuitates sibi uindicant, praesidum prouinciarum cognitio est. cum tamen se quis negat incolam esse, apud eum praesidem prouinciae agere debet, sub cuius cura est ea ciuitas, a qua uocatur ad munera, non apud eam, ex qua ipse se dicit oriundum esse: idque diuus Hadrianus rescripsit.
1Mulieris, quae aliunde orta, alibi nupta est, libertos eo loco munus facere debere, unde patrona erit et ubi ipsi domicilium habebunt, placet.
2Mulieres, quae in matrimonium se dederint non legitimum, non ibi muneribus fungendas, unde mariti earum sunt, sciendum est, sed unde ipsae ortae sunt: idque diui fratres rescripserunt.
38 · Papirius Iustus libro secundo de constitutionibus
pr.Imperatores Antoninus et Uerus Augusti rescripserunt gratiam se facere iurisiurandi ei, qui iurauerat se ordini non interfuturum et postea duumuir creatus esset.
1Item rescripserunt colonos praediorum fisci muneribus fungi sine damno fisci oportere, idque excutere praesidem adhibito procuratore debere.
2Imperatores Antoninus et Uerus rescripserunt ad magistratus officium pertinere exactionem pecuniae legatorum, et si cessauerint, ipsos uel heredes conueneri aut, si soluendo non sint, fideiussores eorum qui pro his cauerunt.
3Item rescripserunt mulierem, quamdiu nupta est, incolam eiusdem ciuitatis uideri, cuius maritus eius est, et ibi, unde originem trahit, non cogi muneribus fungi.
4Item rescripserunt patris, qui consulto filium emancipauerat, ne pro magistratu eius caueret, perinde bona teneri atque si fideiussor pro eo extitisset.
5Item rescripserunt, cum quaeritur, an municeps quis sit, ex ipsis etiam rebus probationes sumi oportere: nam solam nominis similitudinem ad confirmandam cuiusque originem satis non esse.
6Imperatores Antoninus et Uerus rescripserunt non minus eos, qui compulsi magistratu funguntur, cauere debere, quam qui sponte officium adgnouerunt.