D. 49.18DE UETERANIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Arrius Menander libro tertio de re militari
pr.Ueteranorum priuilegium inter cetera etiam in delictis habet praerogatiuam, ut separentur a ceteris in poenis. nec ad bestias itaque ueteranus datur nec fustibus caeditur.
2 · Ulpianus libro tertio opinionum
pr.Honeste sacramento solutis data immunitas etiam in eis ciuitatibus, apud quas incolae sunt, ualet: nec labefactatur, si quis eorum uoluntate sua honorem aut munus susceperit.
1Uectigalia et patrimoniorum onera sollemnia omnes sustinere oportet.
3 · Marcianus libro secundo regularum
pr.Ueteranis et liberis ueteranorum idem honor habetur, qui et decurionibus: igitur nec in metallum damnabuntur nec in opus publicum uel ad bestias, nec fustibus caeduntur.
4 · Ulpianus libro quarto de officio proconsulis
pr.Uiae sternendae immunitatem ueteranos non habere Iulio Sossiano ueterano rescriptum est. nam nec ab intributionibus, quae possessionibus fiunt, ueteranos esse excusatos palam est.
1Sed et naues eorum angariari posse Aelio Firmo et Antonio Claro ueteranis rescriptum est.
5 · Paulus libro singulari de cognitionibus
pr.Ueteranos diuus Magnus Antoninus cum patre suo rescripsit a nauium fabrica excusari.
1Sed et ab exactione tributorum habent immunitatem, hoc est ne exactores tributorum constituantur.
2Sed ueterani, qui passi sunt in ordinem legi, muneribus fungi coguntur.