D. 49.17DE CASTRENSI PECULIO
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro quarto decimo ad edictum
pr.Filii familias militis si peculium apud patrem remansit sine testamento filio defuncto, pater ipsi heres non fit, sed tamen heres is fiet, quibus filius fuit.
2 · Ulpianus libro sexagensimo septimo ad edictum
pr.Si filius familias miles decesserit, si quidem intestatus, bona eius non quasi hereditas, sed quasi peculium patri deferuntur: si autem testamento facto, hic pro hereditate habetur castrense peculium.
3 · Ulpianus libro octauo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Si mulier filio uiri militi ad castrenses uel militares forte res comparandas reliquerit pecuniam, utique castrensi peculio ea quae comparantur adnumerari incipiunt.
4 · Tertullianus libro singulari de castrensi peculio
pr.Miles praecipua habere debet, quae tulit secum in castra concedente patre.
1Actionem persecutionemque castrensium rerum semper filius etiam inuito patre habet.
2Si pater familias militiae tempore uel post missionem adrogandum se praebuerit, uidendum erit, ne huic quoque permissa intellegatur earum rerum administratio, quas ante adrogationem in castris adquisierit, quamuis constitutiones principales de his loquantur, qui ab initio cum essent filii familias militauerint. quod admittendum est.
5 · Ulpianus libro sexto ad Sabinum
pr.Miles filius familias a commilitone uel ab eo, quem per militiam cognouit, heres institutus et citra iussum patris suo arbitrio recte pro herede geret.
6 · Ulpianus libro trigensimo secundo ad Sabinum
pr.Si militi filio familias uxor seruum manumittendi causa donauerit, an suum libertum fecerit, uideamus, quia peculiares et seruos et libertos potuit habere. et magis est, ut hoc castrensi peculio non adnumeretur, quia uxor ei non propter militiam nota esset. plane si mihi proponas ad castra eunti marito uxorem seruos donasse, ut manumittat et habiles ad militiam libertos habeat, potest dici sua uoluntate sine patris permissu manumittentem ad libertatem perducere.
7 · Ulpianus libro trigensimo tertio ad edictum
pr.Si castrense peculium maritus habeat, in quantum facere potest condemnabitur, quia etiam non castrensibus creditoribus ex eo peculio magis est eum cogi respondere.
8 · Ulpianus libro quadragensimo quinto ad edictum
pr.Si forte uxor uel cognatus uel quis alius non ex castris notus filio familias donauerit quid uel legauerit et expresserit nominatim, ut in castrensi peculio habeat: an possit castrensi peculio adgregari? et non puto: ueritatem enim spectamus, an uero castrensis notitia uel affectio fuit, non quod quis finxit.
9 · Ulpianus libro quarto disputationum
pr.Proponebatur filius familias miles testamento facto extraneum heredem scripsisse, patre deinde superstite decessisse, pater deliberante herede instituto et ipse diem functus, deinde heres institutus repudiasse hereditatem. quaerebatur, ad quem castrense peculium pertineret. dicebam castrense peculium filii familias, si quidem testatus decessit, quasi hereditatem deferri heredi scripto, siue extraneum scripsit heredem siue patrem. sed cum nihil de peculio decernit filius, non nunc obuenisse patri, sed non esse ab eo profectum creditur. denique si seruo filii castrensi libertatem pater adscripserit moxque filius uiuo patre defunctus sit, non impeditur libertas, cum, si filius patri superuixerit, impediatur libertas. unde Marcellus putat necessarium quoque heredem seruum filii peculiarem patri existere posse, si filio pater superuixerit. idem referebam et si rem peculiarem filii pater legauerit: nam eodem casu, quo libertatem competere diximus, legatum quoque uel debebitur uel impedietur. quibus ita praemissis et in proposito dicebam, cum heres non adiit hereditatem, retro peculium patris bonis accessisse: unde posse dici etiam aucta patris bona per hanc repudiationem. nec est nouum, ut ex postfacto aliquis successorem habuisse uideatur. nam et si filius eius, qui ab hostibus captus est, decesserit patre captiuo uiuo, si quidem pater regrederetur, quasi filius familias peculium haberet: enimuero si ibidem pater decesserit, quasi pater familias legitimum habebit successorem, et retro habuisse creditor eius successor ea quoque, quae medio tempore filius iste quaesiit, nec heredi patris, sed ipsi filio quaesita uidebuntur.
10 · Pomponius libro singulari regularum ex nota Marcelli
pr.Constat nec patribus aliquid ex castrensibus bonis filiorum deberi.
11 · Macer libro secundo de re militari
pr.Castrense peculium est, quod a parentibus uel cognatis in militia agenti donatum est uel quod ipse filius familias in militia adquisiit, quod, nisi militaret, adquisiturus non fuisset. nam quod erat et sine militia adquisiturus, id peculium eius castrense non est.
12 · Papinianus libro quarto decimo quaestionum
pr.Pater, qui dat in adoptionem filium militem, peculium ei auferre non potest, quod semel iure militiae filius tenuit. qua ratione nec emancipando filium peculium ei aufert, quod nec in familia retento potest auferre.
13 · Papinianus libro sexto decimo quaestionum
pr.Diuus Hadrianus rescripsit in eo, quem militantem uxor heredem instituerat filium, extitisse heredem et ab eo seruos hereditarios manumissos proprios eius libertos fieri.
14 · Papinianus libro uicensimo septimo quaestionum
pr.Filius familias miles si captus apud hostes uita fungatur, lex Cornelia subueniet scriptis heredibus: quibus cessantibus iure pristino peculium pater habebit.
1Proxima species uidetur, ut scriptis heredibus deliberantibus, quod seruus interim stipulatus est uel ab alio sibi traditum accepit, quod quidem ad patris personam attinet, si forte peculium apud eum resederit, nullius momenti uideatur, cum in illo tempore non fuerit seruus patris: quod autem ad scriptos heredes, in suspenso fuisse traditio itemque stipulatio intellegatur: ut enim hereditarius fuisse credatur, post aditam fit hereditatem. sed paterna uerecundia nos mouet, quatenus et in illa specie, ubi iure pristino apud patrem peculium remanet, etiam adquisitio stipulationis uel rei traditae per seruum fiat.
2Legatum, quod ei seruo relictum est, quamuis tunc propter incertum nulli sit adquisitum, omisso testamento patri tunc primum per seruum adquiretur, cum, si fuisset exemplo hereditatis peculio adquisitum, ius patris hodie non consideraretur.
15 · Papinianus libro trigensimo quinto quaestionum
pr.Pater militi filio reuerso quod donat, castrensis peculii non facit, sed alterius peculii, perinde ac si filius numquam militasset.
1Si stipulanti filio spondeat, si quidem ex causa peculii castrensis, tenebit stipulatio: ceterum ex qualibet alia causa non tenebit.
2Si pater a filio stipulatur, eadem distinctio seruabitur.
3Seruus peculii, quod ad filium spectat, ab extero si stipuletur aut per traditionem accipiat, sine distinctione causarum res ad filium pertinebit: non enim ut filius duplex ius sustinet patris et filii familias, ita seruus, qui peculii castrensis est quique nullo iure, quamdiu filius uiuit, patri subiectus est, aliquid adquirere simpliciter stipulando uel accipiendo patri potest. quae ratio suadet, ut, si ab ipso patre seruus, qui ad filium pertinet, stipuletur ex quacumque causa uel traditum accipiat, sic adquiratur filio res et stipulatio, quemadmodum si exter promisisset, quoniam persona stipulantis et accipientis ea est, ut sine differentia causarum quod per eum agitur emolumentum filii spectet.
4Si serui pater usum fructum amiserit, cuius proprietatem in castrensi peculio filius habebat, plenam proprietatem habebit filius.
16 · Papinianus libro nono decimo responsorum
pr.Dotem filio familias datam uel promissam in peculio castrensi non esse respondi. nec ea res contraria uidebitur ei, quod diui Hadriani temporibus filium familias militem uxori heredem extitisse placuit et hereditatem in castrense peculium habuisse. nam hereditas aduenticio iure quaeritur, dos autem matrimonio cohaerens oneribus eius ac liberis communibus, qui sunt in aui familia, confertur.
1Hereditatem castrensi peculio non uideri quaesitam respondi, quam frater patruelis in alia prouincia stipendia merens fratri patrueli, cum quo numquam militauit, reliquit: sanguinis etenim ratio, non militiae causa meritum hereditatis accipiendae praebuerat.
17 · Papinianus libro secundo definitionum
pr.Pater, qui castrense peculium intestati filii retinebit, aes alienum intra modum eius et annum utilem iure praetorio soluere cogitur: idem, si testamento scriptus heres extiterit, perpetuo ciuiliter ut heres conuenietur.
1Pater a filio milite uel qui militauit heres institutus testamenti causam omisit et castrense peculium possidet: legitimi heredis exemplo cogetur ad finem peculii perpetuo legata praestare. quod si filius post annum quam militare desierat iure communi testamento facto uita decessit, ratione Falcidiae retinebitur quarta. ceterum si testamenti causam pater omisit, cum peculium creditoribus soluendo non esset, nihil dolo uidebitur fecisse, quamuis temporis incurrat compendium.
18 · Maecianus libro primo fideicommissorum
pr.Ex castrensi peculio seruus a patre heres institui potest et filium necessarium heredem patri facit.
1Et in summa ea res hi actus patris, qui ad praesens alienationem alicuius iuris de castrensi peculio praestant, impediuntur: hi uero, qui non statim quidem, sed postea efficere solent, eo tempore animaduertentur, quo habere effectum consuerunt, ut, si sit filius, cui auferatur, nihil agatur, si ante decesserit, actus patris non impediatur.
2Itaque negabimus patrem filio saluo communi diuidundo agentem proprietatem alienaturum, exemplo dotalis praedii. sed nec si socius ultro cum eo agat, quicquam agetur, ueluti si cum eo ageret, cui bonis interdictum est.
3Seruos ex eo peculio usu fructu, item praedia tam usu fructu quam ceteris seruitutibus pater liberare poterit: sed et seruitutes his adquirere. id enim et eum, cui bonis interdictum est, uerum est consequi posse. neque autem seruis ex eo peculio neque praediis usum fructum uel seruitutem imponere pater potest.
4Si quando ex eo peculio filius rem alienam bona fide tenebit, an pater eius in rem uel ad exhibendum actionem pati debeat, ut ceterorum nomine, quaeritur. sed uerius est, cum hoc peculium a patris bonis separetur, defensionis necessitatem patri non inponendam.
5Sed nec cogendus est pater aes alienum, quod filius peculii nomine, quod in castris adquisiit, fecisse dicetur, de peculio actionem pati: et, si sponte patiatur, ut quilibet defensor satisdato filium in solidum, non peculio tenus defendere debet. sed et eius filii nomine non aliter mouere actiones potest, quam si satis dederit eum ratam rem habiturum.
19 · Tryphoninus libro octauo decimo disputationum
pr.De hereditate ab adgnato commilitone data Scaeuola noster dubitabat, quia potuit et ante notus et amicus dare, potuit et non dare, nisi commilitium caritatem auxisset. nobis ita uidetur, si ante commilitium factum sit testamentum, non esse peculii castrensis eam hereditatem, si postea, contra.
1Sed si seruus peculii castrensis a quocumque sit heres scriptus, iussu militis adire debebit hereditatem eaque fiet bonorum castrensis peculii.
2Filius familias paganus de peculio castrensi fecit testamentum et, dum ignorat patri se suum heredem extitisse, decessit. non potest uideri pro castrensibus bonis testatus, pro paternis intestatus decessisse, quamuis id in milite etiamnunc rescriptum sit, quia miles ab initio pro parte testatus, pro parte intestatus potuerat mori, quod ius iste non habuerit, non magis quam sine obseruatione legum facere testamentum. necessario ergo castrensis peculii heres scriptus uniuersa bona habebit, perinde ac si pauperrimus facto testamento decessisset ignorans se locupletatum per seruos alio loco agentes.
3Pater peculii castrensis filii seruum testamento liberum esse iussit: intestato defuncto filio familias, mox patre quaeritur, an libertas seruo competat. occurrebat enim non posse dominium apud duos pro solido fuisse: denique filium posse manumittere talis peculii seruum Hadrianus constituit: et si testamento tam filii quam patris idem seruus accepisset libertatem et utrique pariter decessissent, non dubitaretur ex testamento filii liberum eum esse. sed in superiore casu pro libertate a patre data illa dici possunt, numquid, quoad utatur iure concesso filius in castrensi peculio, eousque ius patris cessauerit, quod si intestatus decesserit filius, postliminii cuiusdam similitudine pater antiquo iure habeat peculium retroque uideatur habuisse rerum dominia.
4Non tamen ut heres uiuo filio uindictam seruo imposuit, dicatur eum post mortem intestati filii ex illa manumissione liberum factum esse.
5Quid autem, si testamentum fecerit filius et non sit eius adita hereditas? non tam facile est dicere continuatum patri post mortem filii rerum peculii dominium, cum medium tempus, quo deliberant instituti heredes, imaginem successioni praestiterit. alioquin et si adita sit ab instituto hereditas filii, dicetur a patre ad eum transisse proprietatem, quod absurdum est. si in pendenti, ut in aliis, et in hac specie habeamus dominia, ut ex facto retro fuisse aut non fuisse patris credamus? secundum quod difficile erit expedire, si, dum deliberant heredes, dies cesserit legati seruo dati istius peculii testamento eius, ex quo pater nihil capere potuisset, an id ad ipsum pertineat, cum utique ad heredem filii pertineret. facilior tamen de libertate serui deliberatio est in specie, in qua intestatus filius decessisse proponitur. non est ergo ratio respondendi competere libertatem eo tempore datam, quo non fuit in dominio patris? fauorabilem tamen sententiam contrariam in utroque casu non negamus.
20 · Paulus libro singulari ad regulam Catonianam
pr.Sed si ponas filium testamentum fecisse et patrem heredem instituisse: cum utique pater testamento suo seruo filii libertatem dedisset, qui ad eum ex testamento filii pertinere coeperit, uidendum est, numquid ei comparari debeat, qui, cum manumitteretur, alienus erat, deinde postea adquisitus est. sed fauorabile est libertatem a patre relictam admittere: et ab initio patris esse eum uideri ex hoc, quod postea contigit, ostenditur.