D. 49.16DE RE MILITARI
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro sexto ad edictum
pr.Miles, qui in commeatu agit, non uidetur rei publicae causa abesse.
2 · Arrius Menander libro primo de re militari
pr.Militum delicta siue admissa aut propria sunt aut cum ceteris communia: unde et persecutio aut propria aut communis est. proprium militare est delictum, quod quis uti miles admittit.
1Dare se militem, cui non licet, graue crimen habetur: et augetur, ut in ceteris delictis, dignitate gradu specie militiae.
3 · Modestinus libro quarto de poenis
pr.Desertorem auditum ad suum ducem cum elogio praeses mittet, praeterquam si quid grauius ille desertor in ea prouincia, in qua repertus est, admiserit: ibi enim eum plecti poena debere, ubi facinus admissum est, diui Seuerus et Antoninus rescripserunt.
1Poenae militum huiuscemodi sunt: castigatio, pecuniaria multa, munerum indictio, militiae mutatio, gradus deiectio, ignominiosa missio. nam in metallum aut in opus metalli non dabuntur nec torquentur.
2Emansor est, qui diu uagatus ad castra regreditur.
3Desertor est, qui per prolixum tempus uagatus reducitur.
4Is, qui exploratione emanet hostibus insistentibus aut qui a fossato recedit, capite puniendus est.
5Qui stationis munus relinquit, plus quam emansor est: itaque pro modo delicti aut castigatur aut gradu militiae deicitur.
6Si praesidis uel cuiusuis praepositi ab excubatione quis desistat, peccatum desertionis subibit.
7Si ad diem commeatus quis non ueniat, perinde in eum statuendum est, ac si emansisset uel deseruisset, pro numero temporis, facta prius copia docendi, num forte casibus quibusdam detentus sit, propter quos uenia dignus uideatur.
8Qui militiae tempus in desertione impleuit, emerito priuatur.
9Si plures simul primo deseruerint, deinde intra certum tempus reuersi sint, gradu pulsi in diuersa loca distribuendi sunt. sed tironibus parcendum est: qui si iterato hoc admiserint, poena competenti adficiuntur.
10Is, qui ad hostem confugit et rediit, torquebitur ad bestiasque uel in furcam damnabitur, quamuis milites nihil eorum patiantur.
11Et is, qui uolens transfugere adprehensus est, capite punitur.
12Sed si ex improuiso, dum iter quis facit, capitur ab hostibus, inspecto uitae eius praecedentis actu uenia ei dabitur, et, si expleto tempore militiae redeat, ut ueteranus restituetur et emerita accipiet.
13Miles, qui in bello arma amisit uel alienauit, capite punitur: humane militiam mutat.
14Qui aliena arma subripuit, gradu militiae pellendus est.
15In bello qui rem a duce prohibitam fecit aut mandata non seruauit, capite punitur, etiamsi res bene gesserit.
16Sed qui agmen excessit, ex causa uel fustibus caeditur uel mutare militiam solet.
17Nec non et si uallum quis transcendat aut per murum castra ingrediatur, capite punitur.
18Si uero quis fossam transiluit, militia reicitur.
19Qui seditionem atrocem militum concitauit, capite punitur:
20Si intra uociferationem aut leuem querellam seditio mota est, tunc gradu militiae deicitur.
21Et cum multi milites in aliquod flagitium conspirent uel si legio deficiat, auocari militia solent.
22Qui praepositum suum protegere noluerunt uel deseruerunt, occiso eo capite puniuntur.
4 · Arrius Menander libro primo de re militari
pr.Qui cum uno testiculo natus est quiue amisit, iure militabit secundum diui Traiani rescriptum: nam et duces Sulla et Cotta memorantur eo habitu fuisse naturae.
1Ad bestias datus si profugit et militiae se dedit, quandoque inuentus capite puniendus est: idemque obseruandum est in eo, qui legi se passus est.
2In insulam deportatus si effugiens militiae se dedit lectusue dissimulauit, capite puniendus est.
3Temporarium exilium uoluntario militi insulae relegationem adsignat, dissimulatio perpetuum exilium.
4Ad tempus relegatus si expleto spatio fugae militem se dedit, causa damnationis quaerenda est, ut, si contineat infamiam perpetuam, idem obseruetur, si transactum de futuro sit et in ordinem redire potest et honores petere, militiae non prohibetur.
5Reus capitalis criminis uoluntarius miles secundum diui Traiani rescriptum capite puniendus est, nec remittendus est eo, ubi reus postulatus est, sed, ut accedente causa militiae, audiendus: si dicta causa sit uel requirendus adnotatus, ignominia missus ad iudicem suum remittendus est nec recipiendus postea uolens militare, licet fuerit absolutus.
7Adulterii uel aliquo iudicio publico damnati inter milites non sunt recipiendi.
8Non omnis, qui litem habuit et ideo militauerit, exauctorari iubetur, sed qui eo animo militiae se dedit, ut sub optentu militiae pretiosiorem se aduersario faceret. nec tamen facile indulgendum, iudicationis qui negotium antehabuerunt: sed si in transactione reccidit, indulgendum est. exauctoratus eo nomine non utique infamis erit nec prohibendus lite finita militiae eiusdem ordinis se dare: alioquin et si relinquat litem uel transigat, retinendus est.
9Qui post desertionem in aliam militiam nomen dederunt legiue passi sunt, imperator noster rescripsit et hos militariter puniendos.
10Grauius autem delictum est detrectare munus militiae quam adpetere: nam et qui ad dilectum olim non respondebant, ut proditores libertatis in seruitutem redigebantur. sed mutato statu militiae recessum a capitis poena est, quia plerumque uoluntario milite numeri supplentur.
11Qui filium suum subtrahit militiae belli tempore, exilio et bonorum parte multandus est: si in pace, fustibus caedi iubetur et requisitus iuuenis uel a patre postea exhibitus in deteriorem militiam dandus est: qui enim se sollicitauit ab alio, ueniam non meretur.
12Eum, qui filium debilitauit dilectu per bellum indicto, ut inhabilis militiae sit, praeceptum diui Traiani deportauit.
13Edicta Germanici Caesaris militem desertorem faciebant, qui diu afuisset, ut is inter emansores haberetur. sed siue redeat quis et offerat se, siue deprehensus offeratur, poenam desertionis euitat: nec interest, cui se offerat uel a quo deprehendatur.
14Leuius itaque delictum emansionis habetur, ut erronis in seruis, desertionis grauius, ut in fugitiuis.
15Examinantur autem causae semper emansionis et cur et ubi fuerit et quid egerit: et datur uenia ualetudini, affectioni parentium et adfinium, et si seruum fugientem persecutus est uel si qua huiusmodi causa sit. sed et ignoranti adhuc disciplinam tironi ignoscitur.
5 · Arrius Menander libro secundo de re militari
pr.Non omnes desertores similiter puniendi sunt, sed habetur et ordinis stipendiorum ratio, gradus militiae uel loci, muneris deserti et anteactae uitae: sed et numerus, si solus uel cum altero uel cum pluribus deseruit, aliudue quid crimen desertioni adiunxerit: item temporis, quo in desertione fuerit: et eorum, quae postea gesta fuerint. sed et si fuerit ultro reuersus, non cum necessitudine, non erit eiusdem sortis.
1Qui in pace deseruit, eques gradu pellendus est, pedes militiam mutat. in bello idem admissum capite puniendum est.
2Qui desertioni aliud crimen adiungit, grauius puniendus est: et si furtum factum sit, ueluti alia desertio habebitur: ut si plagium factum uel adgressura abigeatus uel quid simile accesserit.
3Desertor si in urbe inueniatur, capite puniri solet: alibi adprehensus ex prima desertione restitui potest, iterum deserendo capite puniendus est.
4Qui in desertione fuit, si se optulerit, ex indulgentia imperatoris nostri in insulam deportatus est.
5Qui captus, cum poterat redire, non rediit, pro transfuga habetur. item eum, qui in praesidio captus est, in eadem condicione esse certum est: si tamen ex improuiso, dum iter facit aut epistulam fert, capiatur quis, ueniam meretur.
6A barbaris remissos milites ita restitui oportere Hadrianus rescripsit, si probabunt se captos euasisse, non transfugisse. sed hoc licet liquido constare non possit, argumentis tamen cognoscendum est. et si bonus miles antea aestimatus fuit, prope est, ut adfirmationi eius credatur: si remansor aut neglegens suorum aut segnis aut extra contubernium agens, non credetur ei.
7Si post multum temporis redit qui ab hostibus captus est et captum eum, non transfugisse constiterit: ut ueteranus erit restituendus et praemia et emeritum capit.
8Qui transfugit et postea multos latrones adprehendit et transfugas demonstrauit, posse ei parci diuus Hadrianus rescripsit: ei tamen pollicenti ea nihil permitti oportere.
6 · Arrius Menander libro tertio de re militari
pr.Omne delictum est militis, quod aliter, quam disciplina communis exigit, committitur: ueluti segnitiae crimen uel contumaciae uel desidiae.
1Qui manus intulit praeposito, capite puniendus est. augetur autem petulantiae crimen dignitate praepositi.
2Contumacia omnis aduersus ducem uel praesidem militis capite punienda est.
3Qui in acie prior fugam fecit, spectantibus militibus propter exemplum capite puniendus est.
4Exploratores, qui secreta nuntiauerunt hostibus, proditores sunt et capitis poenas luunt.
5Sed et caligatus, qui metu hostium languorem simulauit, in pari causa eis est.
6Si quis commilitonem uulnerauit, si quidem lapide, militia reicitur, si gladio, capital admittit.
7Qui se uulnerauit uel alias mortem sibi consciuit, imperator Hadrianus rescripsit, ut modus eius rei statutus sit, ut, si impatientia doloris aut taedio uitae aut morbo aut furore aut pudore mori maluit, non animaduertatur in eum, sed ignominia mittatur, si nihil tale praetendat, capite puniatur. per uinum aut lasciuiam lapsis capitalis poena remittenda est et militiae mutatio irroganda.
8Qui praepositum suum non protexit, cum posset, in pari causa factori habendus est: si resistere non potuit, parcendum ei.
9Sed et in eos, qui praefectum centuriae a latronibus circumuentum deseruerunt, animaduerti placuit.
7 · Tarruntenus Paternus libro secundo de re militari
pr.Proditores transfugae plerumque capite puniuntur et exauctorati torquentur: nam pro hoste, non pro milite habentur.
8 · Ulpianus libro octauo disputationum
pr.Qui status controuersiam patiuntur, licet re uera liberi sunt, non debent per id tempus nomen militiae dare, maxime lite ordinata, siue ex libertate in seruitutem siue contra petantur. nec hi quidem, qui ingenui bona fide seruiunt: sed nec qui ab hostibus redempti sunt, priusquam se luant.
9 · Marcianus libro tertio institutionum
pr.Milites prohibentur praedia comparare in his prouinciis, in quibus militant, praeterquam si paterna eorum fiscus distrahat: nam hanc speciem Seuerus et Antoninus remiserunt. sed et stipendiis impletis emere permittuntur. fisco autem uindicatur praedium illicite comparatum, si delatus fuerit. sed et si nondum delata causa stipendia impleta sint uel missio contigerit, delationi locus non est.
1Milites si heredes extiterint, possidere ibi praedia non prohibentur.
10 · Paulus libro singulari regularum
pr.Qui excubias palatii deseruerit, capite punitur.
1Sed ex causa desertionis restitutus in militiam non aliter medii temporis stipendium et donatiua accipit, nisi hoc liberalitas principalis ei specialiter indulserit.
11 · Marcianus libro secundo regularum
pr.Ab omni militia serui prohibentur: alioquin capite puniuntur.
12 · Macer libro primo de re militari
pr.Officium regentis exercitum non tantum in danda, sed etiam in obseruanda disciplina constitit.
1Paternus quoque scripsit debere eum, qui se meminerit armato praeesse, parcissime commeatum dare, equum militarem extra prouinciam duci non permittere, ad opus priuatum piscatum uenatum militem non mittere. nam in disciplina Augusti ita cauetur: ‘etsi scio fabrilibus operibus exerceri milites non esse alienum, uereor tamen, si quicquam permisero, quod in usum meum aut tuum fiat, ne modus in ea re non adhibeatur, qui mihi sit tolerandus’.
2Officium tribunorum est uel eorum, qui exercitui praesunt, milites in castris continere, ad exercitationem producere, claues portarum suscipere, uigilias interdum circumire, frumentationibus commilitonum interesse, frumentum probare, mensorum fraudem coercere, delicta secundum suae auctoritatis modum castigare, principiis frequenter interesse, querellas commilitonum audire, ualetudinarios inspicere.
13 · Macer libro secundo de re militari
pr.Milites agrum comparare prohibentur in ea prouincia, in qua bellica opera peragunt, scilicet ne studio culturae militia sua auocentur. et ideo domum comparare non prohibentur. sed et agros in alia prouincia comparare possunt. ceterum in ea prouincia, in quam propter proelii causam uenerunt, ne sub alieno quidem nomine eis agrum comparare licet: alioquin fisco uindicabitur.
1Is autem, qui contra disciplinam agrum comparauerit, si nulla de ea re quaestione mota missionem acceperit, inquietari prohibetur.
2Illud constat huius praescriptionis commodum ad eos, qui ignominiae causa missi sunt, non pertinere, quod praemii loco ueteranis concessum intellegitur: et ideo et ad eum, qui causaria missus est, potest dici pertinere, cum huic quoque praemium praestatur.
3Missionum generales causae sunt tres: honesta causaria ignominiosa. honesta est, quae tempore militiae impleto datur: causaria, cum quis uitio animi uel corporis minus idoneus militiae renuntiatur: ignominiosa causa est, cum quis propter delictum sacramento soluitur. et is, qui ignominia missus est, neque Romae neque in sacro comitatu agere potest. et si sine ignominiae mentione missi sunt, nihilo minus ignominia missi intelleguntur.
4Inreuerens miles non tantum a tribuno uel centurione, sed etiam a principali coercendus est. nam eum, qui centurioni castigare se uolenti restiterit, ueteres notauerunt: si uitem tenuit, militiam mutat: si ex industria fregit uel manum centurioni intulit, capite punitur.
5Eius fugam, qui, cum sub custodia uel in carcere esset discesserit, in numero desertorum non computandam Menander scripsit, quia custodiae refuga, non militiae desertor est. eum tamen, qui carcere effracto fugerit, etiamsi ante non deseruerit, capite puniendum Paulus scripsit.
6Desertorem, qui a patre suo fuerat oblatus, in deteriorem militiam diuus Pius dari iussit, ne uideatur, inquit, pater ad supplicium filium optulisse. item diuus Seuerus et Antoninus eum, qui post quinquennium desertionis se optulit, deportari iusserunt. quod exemplum et in ceteris sequi nos debere Menander scripsit.
14 · Paulus libro singulari de poenis militum
pr.Qui commeatus spatium excessit, emansoris uel desertoris loco habendus est. habetur tamen ratio dierum, quibus tardius reuersus est: item temporis nauigationis uel itineris. et si se probet ualetudine impeditum uel a latronibus detentum similiue casu moram passum, dum non tardius a loco profectum se probet, quam ut occurrere posset intra commeatum, restituendus est.
1Arma alienasse graue crimen est et ea culpa desertioni exaequatur, utique si tota alienauit: sed et si partem eorum, nisi quod interest. nam si tibiale uel umerale alienauit, castigari uerberibus debet, si uero loricam scutum galeam gladium, desertori similis est. tironi in hoc crimine facilius parcetur armorumque custodi plerumque ea culpa imputatur, si arma militi commisit non suo tempore.
15 · Papinianus libro nono decimo responsorum
pr.Ex causa desertionis notatus ac restitutus temporis, quod in desertione fuerit, impendiis expungitur. quod si ratio constiterit neque desertorem fuisse apparuerit, omnia stipendia citra temporis finem redduntur.
16 · Paulus libro quinto sententiarum
pr.Qui metu criminis, in quo iam reus fuerat postulatus, nomen militiae dedit, statim sacramento soluendus est.
1Miles turbator pacis capite punitur.