IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 49

D. 49.15DE CAPTIUIS ET DE POSTLIMINIO ET REDEMPTIS AB HOSTIBUS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Marcellus libro uicensimo secundo digestorum

pr.Quod seruus eius, qui ab hostibus captus est, postea stipulatus est, aut si legatum sit seruo eius, posteaquam ille ad hostes peruenit, hoc habebunt heredes eius, quia et si captiuitatis tempore decessisset, adquisitum foret heredi.

2 · Marcellus libro trigensimo nono digestorum

pr.Nauibus longis atque onerariis propter belli usum postliminium est, non piscatoriis aut si quas actuarias uoluptatis causa parauerunt.

1Equus item aut equa freni patiens recipitur postliminio: nam sine culpa equitis proripere se potuerunt.

2Non idem in armis iuris est, quippe nec sine flagitio amittuntur: arma enim postliminio reuerti negatur, quod turpiter amittantur:

3 · Pomponius libro trigensimo septimo ad Quintum Mucium

pr.item uestis.

4 · Modestinus libro tertio regularum

pr.Eos, qui ab hostibus capiuntur uel hostibus deduntur, iure postliminii reuerti antiquitus placuit. an qui hostibus deditus reuersus nec a nobis receptus ciuis Romanus sit, inter Brutum et Scaeuolam uarie tractatum est: et consequens est, ut ciuitatem non adipiscatur.

5 · Pomponius libro trigensimo septimo ad Quintum Mucium

pr.Postliminii ius competit aut in bello aut in pace.

1In bello, cum hi, qui nobis hostes sunt, aliquem ex nostris ceperunt et intra praesidia sua perduxerunt: nam si eodem bello is reuersus fuerit, postliminium habet, id est perinde omnia restituuntur ei iura, ac si captus ab hostibus non esset. antequam in praesidia perducatur hostium, manet ciuis. tunc autem reuersus intellegitur, si aut ad amicos nostros perueniat aut intra praesidia nostra esse coepit.

2In pace quoque postliminium datum est: nam si cum gente aliqua neque amicitiam neque hospitium neque foedus amicitiae causa factum habemus, hi hostes quidem non sunt, quod autem ex nostro ad eos peruenit, illorum fit, et liber homo noster ab eis captus seruus fit et eorum: idemque est, si ab illis ad nos aliquid perueniat. hoc quoque igitur casu postliminium datum est.

3Captiuus autem si a nobis manumissus fuerit et peruenerit ad suos, ita demum postliminio reuersus intellegitur, si malit eos sequi quam in nostra ciuitate manere. et ideo in Atilio Regulo, quem Carthaginienses Romam miserunt, responsum est non esse eum postliminio reuersum, quia iurauerat Carthaginem reuersurum et non habuerat animum Romae remanendi. et ideo in quodam interprete Menandro, qui posteaquam apud nos manumissus erat, missus est ad suos, non est uisa necessaria lex, quae lata est de illo, ut maneret ciuis Romanus: nam siue animus ei fuisset remanendi apud suos, desineret esse ciuis, siue animus fuisset reuertendi, maneret ciuis, et ideo esset lex superuacua.

6 · Pomponius libro primo ex uariis lectionibus

pr.Mulier in opus salinarum ob maleficium data et deinde a latrunculis exterae gentis capta et iure commercii uendita ac redempta in causam suam reccidit. Cocceio autem Firmo centurioni pretium ex fisco reddendum est.

7 · Proculus libro octauo epistularum

pr.Non dubito, quin foederati et liberi nobis externi sint, nec inter nos atque eos postliminium esse: etenim quid inter nos atque eos postliminio opus est, cum et illi apud nos et libertatem suam et dominium rerum suarum aeque atque apud se retineant et eadem nobis apud eos contingant?

1Liber autem populus est is, qui nullius alterius populi potestati est subiectus: siue is foederatus est item, siue aequo foedere in amicitiam uenit siue foedere comprehensum est, ut is populus alterius populi maiestatem comiter conseruaret. hoc enim adicitur, ut intellegatur alterum populum superiorem esse, non ut intellegatur alterum non esse liberum: et quemadmodum clientes nostros intellegimus liberos esse, etiamsi neque auctoritate neque dignitate neque uiri boni nobis praesunt, sic eos, qui maiestatem nostram comiter conseruare debent, liberos esse intellegendum est.

2At fiunt apud nos rei ex ciuitatibus foederatis et in eos damnatos animaduertimus.

8 · Paulus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam

pr.Non ut a patre filius, ita uxor a marito iure postliminii recuperari potest, sed tunc, cum et uoluerit mulier et adhuc alii post constitutum tempus nupta non est: quod si noluerit nulla causa probabili interueniente, poenis discidii tenebitur.

9 · Ulpianus libro quarto ad legem Iuliam et Papiam

pr.Apud hostes susceptus filius si postliminio redierit, filii iura habet: habere enim eum postliminium nulla dubitatio est post rescriptum imperatoris Antonini et diui patris eius ad Ouinium Tertullum praesidem prouinciae Mysiae inferioris.

10 · Papinianus libro uicensimo nono quaestionum

pr.Pater instituto impuberi filio substituerat et ab hostibus captus ibi decessit: postea defuncto impubere legitimum admitti quibusdam uidebatur neque tabulas secundas in eius persona locum habere, qui uiuo patre sui iuris effectus fuisset. uerum huic sententiae refragatur iuris ratio, quoniam, si pater, qui non rediit, iam tunc decessisse intellegitur, ex quo captus est, substitutio suas uires necessario tenet.

1Si mortuo patre capiatur impubes institutus uel exheredatus, in promptu est dicere legem Corneliam de tabulis secundis nihil locutam eius dumtaxat personam demonstrasse, qui testamenti factionem habuisset. plane captiui etiam impuberis legitimam hereditatem per legem Corneliam deferri, quoniam uerum est ne impuberem quidem factionem testamenti habuisse: et ideo non esse alienum praetorem subsequi non minus patris quam legis uoluntatem et utiles actiones in hereditatem substituto dare.

11 · Papinianus libro trigensimo primo quaestionum

pr.Quod si filius ante moriatur in ciuitate, nihil est quod de secundis tabulis tractari possit, siue quoniam uiuo patre filius familias mori intellegitur, siue quoniam non reuerso eo exinde sui iuris uidetur fuisse, ex quo pater hostium potitus est.

1Sed si ambo apud hostes et prior pater decedat, sufficiat lex Cornelia substituto non alias, quam si apud hostes patre defuncto postea filius in ciuitate decessisset.

12 · Tryphoninus libro quarto disputationum

pr.In bello postliminium est, in pace autem his, qui bello capti erant, de quibus nihil in pactis erat comprehensum. quod ideo placuisse Seruius scribit, quia spem reuertendi ciuibus in uirtute bellica magis quam in pace Romani esse uoluerunt. uerum in pace qui peruenerunt ad alteros, si bellum subito exarsisset, eorum serui efficiuntur, apud quos iam hostes suo facto deprehenduntur. quibus ius postliminii est tam in bello quam in pace, nisi foedere cautum fuerat, ne esset his ius postliminii.

1Si quis capiatur ab hostibus, hi, quos in potestate habuit, in incerto sunt, utrum sui iuris facti an adhuc pro filiis familiarum computentur: nam defuncto illo apud hostes, ex quo captus est, patres familiarum, reuerso numquam non in potestate eius fuisse credentur. ideo et de his, quae medio tempore adquirunt stipulatione traditione legato (nam hereditate non possunt), tractatum est, ubi non est reuersus, si forte alii uel in totum (his exheredatis testamento) uel in partem instituti sunt heredes, utrum in hereditate captiui, quae lege Cornelia inducitur, an propria ipsorum sint. quod uerius est: diuersumque in his, quae per seruos adquiruntur, merito: quia hi bonorum fuerunt et esse perseuerant, hi sui iuris exinde sibique ideo adquisisse intelleguntur.

2Facti autem causae infectae nulla constitutione fieri possunt. ideo eorum, quae usucapiebat per semet ipsum possidens qui postea captus est, interrumpitur usucapio, quia certum est eum possidere desisse. eorum uero, quae per subiectas iuri suo personas possidebat usuque capiebat, uel si qua postea peculiari nomine comprehenduntur, Iulianus scribit credi suo tempore impleri usucapionem remanentibus isdem personis in possessione. Marcellus nihil interesse, ipse possedisset an subiecta ei persona. sed Iuliani sententiam sequendum est.

3Medio tempore filius, quem habuit in potestate captiuus, uxorem ducere potest, quamuis consentire nuptiis pater eius non posset: nam utique nec dissentire. susceptus ergo nepos in reuersi captiui potestate ut aui erit suusque heres ei quodammodo inuito, cum nuptiis non consenserit. non mirum, quia illius temporis condicio necessitasque faciebat et publica nuptiarum utilitas exigebat.

4Sed captiui uxor, tametsi maxime uelit et in domo eius sit, non tamen in matrimonio est.

5Codicilli, si quos in tempore captiuitatis scripserit, non creduntur iure suptili confirmati testamento, quod in ciuitate fecerat. sed nec fideicommissum ex his peti potest, quia non sunt ab eo facti, qui testamenti factionem habuit. sed quia merum principium eorum in ciuitate constituto captiuo factum est, id est in testamento confirmatio codicillorum, et is postea reuersus est et postliminio ius suum recepit, humanitatis rationi congruum est eos codicillos ita suum effectum habere, quasi in medio nulla captiuitas intercessisset.

6Cetera quae in iure sunt, posteaquam postliminio redit pro eo habentur, ac si numquam iste hostium potitus fuisset.

7Si quis seruum captum ab hostibus redemerit, protinus est redimentis, quamuis scientis alienum fuisse: sed oblato ei pretio quod dedit postliminio redisse aut receptus esse seruus credetur.

8Et si ignorans captiuum, existimans uendentis esse redemit, an quasi usucepisse uideatur, scilicet ne post legitimum tempus offerendi pretii priori domino facultas sit, uideamus. nam occurrit, quod constitutio, quae de redemptis lata est, eum redimentis seruum facit, et quod meum iam usucapere me intellegi non potest. rursum cum constitutio non deteriorem causam redimentium, sed si quo meliorem effecerit, peremi ius bonae fidei emptoris uetustissimum et iniquum et contra mentem constitutionis est: ideoque transacto tempore, quanto, nisi constitutio eum proprium fecisset, usucapi potuisset, nihil ex constitutione domino superesse recte dicetur.

9Manumittendo autem utrum desinit tantum dominus esse et relictus ab eo seruus in ius prioris domini redit? an et liberum eum facit, ne praestatio libertatis dominii fiat translatio? certe apud hostes manumissus liberatur, et tamen si eum nanctus dominus ipsius uetus intra praesidia nostra fuisset, quamuis non secutum res nostras, sed dum eo consilio uenisset, ut ad illos reuerteretur, seruum retineret iure postliminii. quod in liberis aliter erat: non enim postliminio reuertebatur, nisi qui hoc animo ad suos uenisset, ut eorum res sequeretur illosque relinqueret, a quibus abisset: quia, ut Sabinus scribit, de sua qua ciuitate cuique constituendi facultas libera est, non de dominii iure. uerum hoc non multum onerat praesentem inspectationem, quia hostium iure manumissio obesse ciui nostro domino serui non potuit, at is de quo quaeritur lege nostra, quam constitutio fecit, ciuem Romanum dominum habuit, et an ab eo possit libertatem adsequi, tractamus. quid enim, si numquam ille pretium eius offerat? si nec conueniendi eius sit facultas? liber erit seruus, qui nullo merito suo poterit a domino libertatem consequi? quod est iniquum et contra institutum a maioribus libertatis fauorem. certe et ueteri iure si ab hoc, qui sciens alienum esse redemisset, alius bona fide emisset, usucapere ad libertatemque perducere potuit, et isto quoque modo prior dominus, qui ante captiuitatem fuerat, ius suum amittebat. quare igitur iste non habet ius manumittendi?

10Si statuliber fuerit, antequam ab hostibus caperetur, redemptus pendente condicione suam causam retinebit.

11Quid ergo, si ita libertatem acceperat, si decem milia dederit? quaesitum est, unde dare debebit, quoniam etsi concessum est statulibero de peculio dare, hoc tamen, quod apud hunc qui redemit habet, numquid uice illius sit, quod apud hostes quaesisset? utique, si ex re illius aut ex operis suis quaesitum est: ex alia autem causa parto peculio potest dare, ita ut condicioni benigne eum paruisse credamus.

12Si pignori seruus datus fuerat ante captiuitatem, post dimissum redemptorem in ueterem obligationem reuertitur, et si creditor obtulerit ei qui redemit, quanto redemptus est, habet obligationem et in priorem debiti causam et in eam summam qua eum liberauit, quasi ea obligatione quadam constitutione inducta: ut cum posterior creditor priori satisfacit confirmandi sui pignoris causa: nisi quod in hoc conuersa res est et posterior, quia eum seruum, ut apud nos esset, efficit, ab eo, qui tempore prior fuit, ut infirmiore dimittendus est.

13Si plurium seruus fuerat et omnium nomine ei qui redemit restitutum pretium erit, in communionem redibit: si unius tantum uel quorundam nec omnium, ad eum eosue qui soluerunt pertinebit, ita ut in portione sua pristinum ius optineant et in parte ceterorum ei qui redemit succedant.

14Si fideicommissa libertas debita captiuo fuerit, redemptus nondum eam petere poterit, nisi redemptori satisfecerit.

15Si deportatum ab insula hostes ceperunt, redemptus quibus casibus redit, in eam causam ueniet, in qua futurus esset, si captus non fuisset: deportabitur igitur.

16Sed si in captiuo seruo talis praecesserat causa, quae eius uel ad tempus uel in perpetuum libertatem impediret, nec redemptione ab hostibus mutabitur: ueluti si in legem Fauiam commisisse eum constiterat, uel ita uenierat ne manumitteretur: habebit autem interim sine poena sua qui redemit.

17Ergo de metallo captus redemptus in poenam suam reuertetur, nec tamen ut transfuga metalli puniendus erit, sed redemptor a fisco pretium recipiet quod etiam constitutum est ab imperatore nostro et diuo Seuero.

18Si natum ex Pamphila legatum tibi fuerit tuque matrem redemeris et ea apud te pepererit, non uideri te partum ex causa lucratiua habere, sed officio arbitrioque iudicis aestimandum constituto pretio partus, perinde atque si, quanto mater est empta, simul et partus uenisset. quod si iam natum apud hostes, quod eo tempore quo capiebatur utero gerebat, cum matre redimatur ab eodem uno pretio: oblato tanto, quantum ex pretio, quod pro utroque unum datum est, aestimationem contingere partus: et uidetur is postliminio reuersus. multo magis, si diuersi emptores utriusque extiterint uel unius. sed si suo quemque pretio redemerit, id offerri pro singulis oportebit redemptori, quod hosti pro quoque datum est, ut separatim quoque postliminio reuerti possint.

13 · Paulus libro secundo ad Sabinum

pr.Si me tibi adrogandum dedissem, emancipato me reuersum ab hostibus filium meum loco nepotis tibi futurum constat.

14 · Pomponius libro tertio ad Sabinum

pr.Cum duae species postliminii sint, ut aut nos reuertamur aut aliquid recipiamus: cum filius reuertatur, duplicem in eo causam esse oportet postlimini, et quod pater eum reciperet et ipse ius suum.

1Non ut pater filium, ita uxorem maritus iure postliminii recipit: sed consensu redintegratur matrimonium.

15 · Ulpianus libro duodecimo ad Sabinum

pr.Si patre redempto et ante luitionem defuncto filius post mortem eius redemptionis quantitatem offerat, dicendum est suum ei posse existere. nisi forte quis suptilius dicat hunc dum moritur, quasi iure pignoris finito, nactum postliminium et sine obligatione debiti obisse, ut potuerit suum habere. quod non sine ratione dicetur.

16 · Ulpianus libro tertio decimo ad Sabinum

pr.Retro creditur in ciuitate fuisse, qui ab hostibus aduenit.

17 · Paulus libro secundo ad Sabinum

pr.Postliminio carent, qui armis uicti hostibus se dederunt.

18 · Ulpianus libro trigensimo quinto ad Sabinum

pr.In omnibus partibus iuris is, qui reuersus non est ab hostibus, quasi tunc decessisse uidetur, cum captus est.

19 · Paulus libro sexto decimo ad Sabinum

pr.Postliminium est ius amissae rei recipiendae ab extraneo et in statum pristinum restituendae inter nos ac liberos populos regesque moribus legibus constitutum. nam quod bello amissimus aut etiam citra bellum, hoc si rursus recipiamus, dicimur postliminio recipere. idque naturali aequitate introductum est, ut qui per iniuriam ab extraneis detinebatur, is, ubi in fines suos redisset, pristinum ius suum reciperet.

1Indutiae sunt, cum in breue et in praesens tempus conuenit, ne inuicem se lacessant: quo tempore non est postliminium.

2A piratis aut latronibus capti liberi permanent.

3Postliminio redisse uidetur, cum in fines nostros intrauerit, sicuti amittitur, ubi fines nostros excessit. sed et si in ciuitatem sociam amicamue aut ad regem socium uel amicum uenerit, statim postliminio redisse uidetur, quia ibi primum nomine publico tutus esse incipiat.

4Transfugae nullum postliminium est: nam qui malo consilio et proditoris animo patriam reliquit, hostium numero habendus est. sed hoc in libero transfuga iuris est, siue femina siue masculus sit.

5Si uero seruus transfugerit ad hostes, quoniam, et cum casu captus est, dominus in eo postliminium habet, rectissime dicitur etiam ei postliminium esse, scilicet ut dominus in eo pristinum ius recipiat, ne contrarium ius non tam ipsi iniuriosum sit, qui seruus semper permanet, quam domino damnosum constituatur.

6Si statuliber transfuga reuersus sit, existente condicione postquam redit, liber efficitur. diuersum est, si condicio extitisset, dum apud hostes est: in eo enim casu neque sibi reuerti potest, ut liber sit, neque heredi in eo ius postliminii est, quia non potest queri, cum nullum damnum patiatur, libertate iam optingente, si non impediret, quod transfuga factus est.

7Filius quoque familias transfuga non potest postliminio reuerti neque uiuo patre, quia pater sic illum amisit, quemadmodum patria, et quia disciplina castrorum antiquior fuit parentibus Romanis quam caritas liberorum.

8Transfuga autem non is solus accipiendus est, qui aut ad hostes aut in bello transfugit, sed et qui per indutiarum tempus aut ad eos, cum quibus nulla amicitia est, fide suscepta transfugit.

9Si is, qui emat ab hostibus, pluris alii ius pignoris quod in redempto habet cesserit, non eam quantitatem, sed priorem redemptus reddere debet, et emptor habet actionem aduersus eum qui uendidit ex empto.

10Postliminium hominibus est, cuiuscumque sexus condicionisue sint: nec interest, liberi an serui sint. nec enim soli postliminio recipiuntur, qui pugnare possunt, sed omnes homines, quia eius naturae sunt, ut usui esse uel consilio uel aliis modis possint.

20 · Pomponius libro trigensimo sexto ad Sabinum

pr.Si captiuus, de quo in pace cautum fuerat ut rediret, sua uoluntate apud hostes mansit, non est ei postea postliminium.

1Uerum est expulsis hostibus ex agris quos ceperint dominia eorum ad priores dominos redire nec aut publicari aut praedae loco cedere: publicatur enim ille ager qui ex hostibus captus sit.

2Redemptio facultatem redeundi praebet, non ius postlimini mutat.

21 · Ulpianus libro quinto opinionum

pr.Si quis ingenuam ab hostibus redemptam eo animo secum habuerit, ut ex ea susciperet liberos, et postea ex se natum sub titulo naturalis filii cum matre manumiserit: ignorantia mariti eiusdemque patris neque statui eorum, quos manumisisse uisus est, officere debet, et exinde intellegi oportet remissum matri pignoris uinculum, ex quo de ea suscipere liberos optauerat: ideoque eam, quae postliminio reuersa erat libera et ingenua, ingenuum peperisse constat. quod si publice praeda uirtute militum reciperata nulli pretium matris pater numerauerit, protinus postliminio reuersa non cum domino, sed cum marito fuisse declaratur.

1In ciuilibus dissensionibus quamuis saepe per eas res publica laedatur, non tamen in exitium rei publicae contenditur: qui in alterutras partes discedent, uice hostium non sunt eorum, inter quos iura captiuitatium aut postliminiorum fuerint. et ideo captos et uenumdatos posteaque manumissos placuit superuacuo repetere a principe ingenuitatem, quam nulla captiuitate amiserant.

22 · Iulianus libro sexagensimo secundo digestorum

pr.Bona eorum, qui in hostium potestatem peruenerint atque ibi decesserint, siue testamenti factionem habuerint siue non habuerint, ad eos pertinent, ad quos pertinerent, si in potestatem hostium non peruenissent: idemque ius in eadem causa omnium rerum iubetur esse lege Cornelia, quae futura esset, si hi, de quorum hereditatibus et tutelis constituebatur, in hostium potestatem non peruenissent.

1Apparet ergo eadem omnia pertinere ad heredem eius, quae ipse, qui hostium potitus est, habiturus esset, si postliminio reuertisset. porro quaecumque serui captiuorum stipulantur uel accipient, adquiri dominis intelleguntur, cum postliminio redierint: quare necesse est etiam ad eos pertineant, qui ex lege Cornelia hereditatem adierint. quod si nemo ex lege Cornelia heres extiterit, bona publica fient. legata quoque seruis eorum praesenti die uel sub condicione ad heredes pertinebunt. item si seruus ab extero heres institutus fuerit, iussu heredis captiui adire poterit.

2Quod si filius eius, qui in hostium potestate est, accipit aut stipulatur, id patre priusquam postliminio rediret mortuo ipsi adquisitum intellegitur, etsi uiuo patre decesserit, ad heredem patris pertinebit. nam status hominum, quorum patres in hostium potestate sunt, in pendenti est, et reuerso quidem patre existimatur nunquam suae potestatis fuisse, mortuo tunc pater familias fuisse, cum pater eius in hostium potestate perueniret.

2aPater familias qui habebat filios in potestate duos et uiginti milia, ab hostibus captus est: alter ex filiis acceptis decem milibus alia decem milia adquisiuit: quaeritur patre apud hostes defuncto quid filii habituri sint. respondit, si reuersus esset pater, etiam postea adquisita decem milia eius futura fuisse: at cum in captiuitate mortuus sit, communia non fore, sed eius qui adquisiuit. uiginti autem milia aequaliter diuidenda.

3Quae peculiari nomine serui captiuorum possident, in suspenso sunt: nam si domini postliminio redierint, eorum facta intelleguntur, si ibi decesserint, per legem Corneliam ad heredes eorum pertinebunt.

4Si quis, cum praegnatem uxorem haberet, in hostium potestatem peruenerit, nato deinde filio et mortuo, ibi decesserit, eius testamentum nullum est, quia et eorum, qui in ciuitate manserunt, hoc casu testamenta rumpuntur.

23 · Iulianus libro sexagensimo nono digestorum

pr.Si quis praegnate uxore relicta in hostium potestatem peruenerit, mox natus filius eius uxore ducta filium uel filiam procreauerit ac tunc postliminio auus reuersus fuerit: omnia iura nepotis nomine perinde capiet, ac si filius natus in ciuitate fuisset.

24 · Ulpianus libro primo institutionum

pr.Hostes sunt, quibus bellum publice populus Romanus decreuit uel ipsi populo Romano: ceteri latrunculi uel praedones appellantur. et ideo qui a latronibus captus est, seruus latronum non est, nec postliminium illi necessarium est: ab hostibus autem captus, ut puta a Germanis et Parthis, et seruus est hostium et postliminio statum pristinum recuperat.

25 · Marcianus libro quarto decimo institutionum

pr.Diui Seuerus et Antoninus rescripserunt, si uxor cum marito ab hostibus capta fuerit et ibidem ex marito enixa sit: si reuersi fuerint, iustos esse et parentes et liberos et filium in potestate patris, quemadmodum iure postliminii reuersus sit: quod si cum matre sola reuertatur, quasi sine marito natus, spurius habebitur.

26 · Florentinus libro sexto institutionum

pr.Nihil interest, quomodo captiuus reuersus est, utrum dimissus an ui uel fallacia potestatem hostium euaserit, ita tamen, si ea mente uenerit, ut non illo reuerteretur: nec enim satis est corpore domum quem redisse, si mente alienus est. sed et qui uictis hostibus recuperantur, postliminio redisse existimantur.

27 · Iauolenus libro nono ex posterioribus Labeonis

pr.Latrones tibi seruum eripuerant: postea is seruus ad Germanos peruenerat: inde in bello uictis Germanis seruus uenierat. negant posse usucapi eum ab emptore Labeo Ofilius Trebatius, quia uerum esset eum subreptum esse, nec quod hostium fuisset aut postliminio redisset, ei rei impedimento esse.

28 · Labeo libro quarto pithanon a Paulo epitomatorum

pr.Si quid bello captum est, in praeda est, non postliminio redit. paulus. immo si in bello captus pace facta domum refugit, deinde renouato bello capitur, postliminio redit ad eum, a quo priore bello captus erat, si modo non conuenerit in pace, ut captiui redderentur.

29 · Labeo libro sexto pithanon a Paulo epitomatorum

pr.Si postliminio redisti, nihil, dum in hostium potestate fuisti, usucapere potuisti. paulus. immo si quid seruus tuus peculii nomine, dum in eo statu esses, possederit, id eo quoque tempore usucapere poteris, quoniam eas res etiam inscientes usucapere solemus et eo modo etiam hereditas nondum nato postumo aut nondum adita augeri per seruum hereditarium solet.

30 · Labeo libro octauo pithanon a Paulo epitomatorum

pr.Si id, quod nostrum hostes ceperunt, eius generis est, ut postliminio redire possit: simul atque ad nos redeundi causa profugit ab hostibus et intra fines imperii nostri esse coepit, postliminio redisse existimandum est. paulus. immo cum seruus ciuis nostri ab hostibus captus inde aufugit et uel in urbe Roma ita est, ut neque in domini sui potestate sit neque ulli seruiat, nondum postliminio redisse existimandum est.