D. 49.14DE IURE FISCI
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Callistratus libro primo de iure fisci
pr.Uariae causae sunt, ex quibus nuntiatio ad fiscum fieri solet. aut enim se quis, quod tacite relictum est, profitetur capere non posse uel ab alio praeuentus defertur: uel quod mors ab heredibus non uindicatur: uel quod indignus quis heres nuntiatur: uel quod princeps heres institutus et testamentum siue codicilli subrepti esse nuntiantur: uel quod dicatur quis thensaurum inuenisse: uel magni pretii rem minoris ex fisco comparasse: uel praeuaricatione fiscum uictum esse: uel eum decessisse, qui in capitali crimine esset: uel etiam post mortem aliquem reum esse: uel domum destructam esse: uel ab accusatione recessum: uel rem litigiosam uenumdari: uel poenam fisco ex contractu priuato deberi: uel aduersus leges commissum factum esse.
1An bona, quae soluendo non sint, ipso iure ad fiscum pertineant, quaesitum est. Labeo scribit etiam ea, quae soluendo non sint, ipso iure ad fiscum pertinere. sed contra sententiam eius edictum perpetuum scriptum est, quod ita bona ueneunt, si ex his fisco adquiri nihil possit.
2Diuus Pius Coelio Amaranto ita rescripsit uacantium bonorum nuntiationem quadriennio finiri idque tempus ex die, quo certum esse coepit neque heredem neque bonorum possessorem exstare, computari oportere.
3Praescriptio autem uiginti annorum, quae etiam circa requirendorum adnotatorum bona obseruatur, ex constitutione diui Titi solet ex eo numerari, ex quo quid ad fiscum pertinere potuit.
4Causae autem, quae statim motae sunt et tractae ultra uicensimum annum, differri possunt etiam post uicensimum annum.
5Illae quoque causae, quae a priore nuntiatore proditae dicantur, etiam post annos, quibus praescribi diximus, fisco nuntiari possunt.
2 · Callistratus libro secundo de iure fisci
pr.Ex quibusdam causis delatione suscipientium fama non laeditur, ueluti eorum, qui non praemii consequendi, item eorum, qui ulciscendi gratia aduersarium suum deferunt, uel quod nomine rei publicae suae quis exsequitur causam: et haec ita obseruari plurifariam principalibus constitutionibus praecipitur.
1Diuus Hadrianus Flauio Arriano in haec uerba rescripsit: ‘Quin ei, qui instrumenta ad causam fisci pertinentia, cum possit exhibere, non exhibet, nocere debeat, si uerum aliter non inuenitur, ea subtracta esse credantur, quae nocitura causae eius fuerint, dubitatum non est. sed nec alias dubitari oportet, quin non in aliam rem nocere debeant, quam in eam qua desiderata sunt’.
2Item diui fratres ad libellum Cornelii Rufi rescripserunt totiens edenda esse instrumenta, quotiens de iure capiendi uel de iure dominii uel de aliqua causa simili re nummaria quaeratur, non si de capitali causa agatur.
3Senatus censuit, ut, si neque delator neque possessor tribus edictis euocati adfuerint, delatoris quidem fideiussores teneantur et ei postea publicam causam deferendi ius adimatur, possessoris autem ius idem esset, quod si delatus omnino non esset.
4Quotiens tamen delator adesse iussus cessat nec hoc fraude possessoris factum esse probabitur, diuus Hadrianus rescripsit secundum possessorem pronuntiari oportere, ita ut sententia comprehendatur etiam delatores edicto id comprehendisse.
5Diuus Pius Caecilio Maximo rescripsit constitutionem patris sui, qua compelleretur delator edere mandatorem ac, nisi edidisset, ut in uincula deduceretur, eo pertinere, non ut delator poena subduceretur, si mandatorem haberet, sed ut mandator quoque perinde atque si ipse detulisset puniretur.
6Imperator noster Seuerus Augustus constituit, ne serui delatores dominorum audiantur, sed ut poena coerceantur: libertos quoque causae mandatores contra patronos a praesidibus prouinciarum poenae plectendos.
7Complura sunt rescripta principalia, quibus cauetur non obesse errorem cuiquam, quod ignotus iuris sui ipse se detulerit. sed extat eorundem principum rescriptum, ex quo uidetur posse defendi ita demum non nocere cuiquam se detulisse, si ea persona sit, quae ignorare propter rusticitatem uel propter sexum femininum ius suum possit.
3 · Callistratus libro tertio de iure fisci
pr.Non intellegitur fraudem legi fecisse, qui rogatus est palam restituere. sed cum quidam testamento suo ita scripsisset: ‘uos rogo, ut in eo, quod a uobis peti, fidem praestetis: perque deum, ut faciatis, rogo’ et quaereretur, an id palam datum intellegeretur: Iulianus respondit non quidem apparere, quid ab heredibus ex huiusmodi uerbis petitum est. quaeri autem solere, quando intellegatur quis in fraudem legis fidem suam accommodare: et fere eo iam decursum, ut fraus legi fieri uideatur, quotiens quis neque testamento neque codicillis rogaretur, sed domestica cautione et chirographo obligaret se ad praestandum ei qui capere non potest: ideoque dici posse ex supra dictis uerbis non esse legi fraudem factam.
1Si quis palam rogatus et tacite esset, agitabatur, quid magis praeualeret: utrum id ipsum noceret, quod tacite rogatus esset, an prodesset, quod palam petitum esset. et diuus Hadrianus rescripsit in eo, quod cuiusque fidei palam commissum est, non esse existimandum fidem suam in fraudem legis accommodasse.
2Quando autem fraus interposita uideatur, agendum est, id est utrum exitus spectari deberet an consilium: forte si tunc, cum tacite fideicommittebatur, non capiebat is, cui restitui iubebatur, mortis uero tempore capere poterat, uel contra. et placuit exitum esse spectandum.
3Tacita autem fideicommissa frequenter sic deteguntur, si proferatur chirographum, quo se cauisset cuius fides eligitur, quod ad eum ex bonis defuncti peruenerit, restituturum. sed et ex aliis probationibus manifestissimis idem fit.
4Cum ex causa taciti fideicommissi bona ad fiscum pertinent, omnia, quae in testamento utiliter data sunt, ualent: et ita diuus Pius rescripsit.
5Diui fratres rescripserunt in uenditionibus fiscalibus fidem et diligentiam a procuratore exigendam et iusta pretia non ex praeterita emptione, sed ex praesenti aestimatione constitui: sicut enim diligenti cultura pretia praediorum ampliantur, ita, si neglegentius habita sint, minui ea necesse est.
6Cum quinquennium, in quo quis pro publico conductore se obligauit, excessit, sequentis temporis nomine non tenetur: idque principalibus rescriptis exprimitur. diuus etiam Hadrianus in haec uerba rescripsit: ‘Ualde inhumanus mos est iste, quo retinentur conductores uectigalium publicorum et agrorum, si tantidem locari non possint. nam et facilius inuenientur conductores, si scierint fore ut, si peracto lustro discedere uoluerint, non teneantur’.
7Si posteriori creditori fiscus successerit, eo iure utitur, quo is usurus erat, cui successit.
8Multa principalia sunt rescripta, quibus cauetur non aliter fiscum debitorum suorum debitores conuenire, nisi principales debitores defecerint, uel ex ratione fisci nomina facta liquido probentur, uel ex contractu fiscali debitores conueniantur.
9Diuus Hadrianus Flauio Proculo rescripsit, cum in libertatem proclamat qui ex bonis ad fiscum pertinentibus esse dicitur, iudicium dari praesentibus et agentibus etiam his, qui negotiis fisci solent interuenire: et huiusmodi liberales causae, si non interueniente fisci aduocato decisae sint, in integrum restituuntur.
10Si in locis fiscalibus uel publicis religiosisue aut in monumentis thensauri reperti fuerint, diui fratres constituerunt, ut dimidia pars ex his fisco uindicaretur. item si in Caesaris possessione repertus fuerit, dimidiam aeque partem fisco uindicari.
11Deferre autem se nemo cogitur, quod thensaurum inuenerit, nisi ex eo thensauro pars fisco debeatur. qui autem, cum in loco fisci thensaurum inuenerit, partem ad fiscum pertinentem suppresserit, totum cum altero tanto cogitur soluere.
4 · Ulpianus libro sexto ad edictum
pr.In fisci causis pacti cum delatoribus pro confessis habentur, si modo pretium uel modicum dederunt.
5 · Ulpianus libro sexto decimo ad edictum
pr.Si curator Caesaris rem aliquam uendiderit, quamuis duplum uel triplum pro euictione promiserit, tamen fiscus simplum praestabit.
1Si ab eo, cui ius distrahendi res fisci datum est, fuerit distractum quid fisci, statim fit emptoris, pretio tamen soluto.
6 · Ulpianus libro sexagensimo tertio ad edictum
pr.Fiscus cum in priuati ius succedit, priuati iure pro anterioribus suae successionis temporibus utitur: ceterum posteaquam successit, habebit priuilegium suum. sed utrum statim atque coepit ad eum pertinere nomen, an uero posteaquam conuenit debitorem, an posteaquam relatum est inter nomina debitorum, quaeritur. et quidem usuras exinde petit fiscales, etsi breuiores debeantur, ex quo conuenit certum debitorem et confitentem. at in priuilegio uarie rescriptum est: puto tamen exinde priuilegio esse locum, ex quo inter nomina debitorum relatum nomen est.
1Quodcumque priuilegii fisco competit, hoc idem et Caesaris ratio et Augustae habere solet.
7 · Ulpianus libro quinquagensimo quarto ad edictum
pr.Si fiscus alicui status controuersiam faciat, fisci aduocatus adesse debet. quare si sine fisci aduocato pronuntiatum sit, diuus Marcus rescripsit nihil esse actum et ideo ex integro cognosci oportere.
8 · Modestinus libro quinto regularum
pr.Bonorum fisco uindicatorum actores uenundari a procuratoribus non possunt, et, si distrahantur, irritam fieri uenditionem rescriptum est.
9 · Modestinus libro septimo decimo responsorum
pr.Lucius Titius fecit heredes sororem suam ex dodrante, uxorem Maeuiam et socerum ex reliquis portionibus: eius testamentum postumo nato ruptum est, qui postumus breui et ipse decessit, atque ita omnis hereditas ad matrem postumi deuoluta est. soror testatoris Maeuiam ueneficii in Lucium Titium accusauit: cum non optinuisset, prouocauit: interea decessit rea: nihilo minus tamen apostoli redditi sunt. quaero, an putes extincta rea cognitionem appellationis inducendam propter hereditatem quaesitam. Modestinus respondit morte reae crimine extincto persecutionem eorum, quae scelere adquisita probari possunt, fisco competere posse.
10 · Modestinus libro singulari de praescriptionibus
pr.Non puto delinquere eum, qui in dubiis quaestionibus contra fiscum facile responderit.
11 · Iauolenus libro nono epistularum
pr.Non possunt ulla bona ad fiscum pertinere, nisi quae creditoribus superfutura sunt: id enim bonorum cuiusque esse intellegitur, quod aeri alieno superest.
12 · Callistratus libro sexto de cognitionibus
pr.In metallum damnatis libertas adimitur, cum etiam uerberibus seruilibus coercentur. sane per huiusmodi personam fisco nihil adquiri diuus Pius rescripsit: et ideo quod legatum erat ei, qui postea in metallum damnatus erat, ad fiscum non pertinere rescripsit magisque ait poenae eos quam fisci seruos esse.
13 · Paulus libro septimo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Edicto diui Traiani, quod proposui, significatur, ut, si quis, antequam causa eius ad aerarium deferatur, professus esset eam rem quam possideret capere sibi non licere, ex ea partem fisco inferret, partem ipse retineret.
1Idem postea edicto significauit, ut, quaecumque professa esset uel palam uel tacite relictum sibi quod capere non posset et probasset iam id ad fiscum pertinere: etiamsi id non possideret, ex eo, quod redactum esset a praefectis aerario, partem dimidiam ferat.
2Nihil autem interest, quae causa impediat ius capiendi.
3Id autem deferri debet, quod latet, non id quod fisci est.
4Ad heredes eius, qui se detulerat, non uidebatur praemium transire: sed diuus Hadrianus rescripsit, ut, licet ante decessisset is qui se detulerat, antequam id quod detulerat fisco addiceretur, heredi eius praemium daretur.
5Exstat eiusdem Hadriani epistula, ut, si is qui se deferre poterat morte praeuentus fuerit, heres eius, si detulerit, praemium consequatur: ‘si tamen’, inquit, ‘liquebit defunctum eius animi fuisse, ut se uellet deferre’: si uero idcirco dissimulauerit, dum rem occultari sperat, heredem eius ultra uulgare praemium nihil consecuturum.
6Item diui fratres rescripserunt heredes eorum, quibus tacitum fideicommissum relictum est, ita demum ex beneficio Traiani deferre se posse, si is, cui datum fuerat, morte praeuentus esset et ideo per angustias temporis deferre se non potuerit.
7Cum ante apertum testamentum tacitum fideicommissum nuntiatum esset ab his, qui fidem tacitam susceperunt, deinde post apertas a fideicommissario delatum esset, diuus Antoninus recipi professionem eius iussit: neque enim dignam esse praemio tam praecipitem festinationem prioris, et cum quis se nuntiet non capere, potius confiteri de suo iure quam aliud deferre uidetur.
8Ad eos beneficium Traiani pertinet, qui ex defuncti uoluntate relictum sibi capere non possunt. ergo nec illud, quod seruo meo relictum est, deferre potero.
9Eos, qui quasi indigni repelluntur, summouendos esse ab eiusmodi praemio: id est eos, qui de inofficioso egerunt uel falsum dixerunt testamentum, qui usque ad finem litis obpugnauerunt testamentum.
10Ei, qui per errorem se detulit, cum capere solidum posset, non nocere hoc diuus Hadrianus et diuus Pius et fratres rescripserunt.
14 · Gaius libro undecimo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Dicitur, ex asse hereditates ex Silaniano cum fiscus uindicasset, ut nec libertates nec legata tueatur. quod aperte nullam habet rationem, cum ex quibuslibet aliis causis fisco uindicatis hereditatibus et libertates et legata maneant.
15 · Iunius Mauricianus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam
pr.Senatus censuit, si delator abolitionem petat, quod errasse se dicat, ut idem iudex cognoscat, an iusta causa abolitionis sit, et si errasse uidebitur, det inprudentiae ueniam, si autem calumniae, hoc ipsum iudicet eaque causa accusatori perinde cedat, ac si causam egisset et prodidisset.
1Si quis delatorem subiecerit, tantum in aerarium deferat, quantum praemii nomine delator consecuturus fuisset, si uicisset.
2Diuus Hadrianus rescripsit eandem poenam delatorem ferre debere, si citatus ad edictum non responderit, qua teneretur, si causam non probasset.
3Senatus Hadriani temporibus censuit, cum quis se ad aerarium detulerit, quod capere non potuerit, ut totum in aerarium colligatur et ex eo pars dimidia sibi secundum beneficium diui Traiani restituatur.
4Quod si tribus edictis a praefecto aerario adesse delator iussus uenire noluerit, secundum possessorem sit pronuntiandum: sed ab eo, qui ita adesse iussus respondente possessore non adfuerit, tantum exigendum, quantum apud aerarium ex ea causa quam detulerit remaneret, si professionem eam implesset.
5Senatus censuit, ut perinde rationes ad aerarium deferat is, a quo tota hereditas fisco euicta est uel uniuersa legata, atque is deferre deberet, a quo pars hereditatis uel legati euicta sit.
6Si quis arguetur falsas rationes detulisse, de eo praefectus aerarii cognoscat, quantam fraudem inuenerit, ut tantam pecuniam in aerario iubeat inferri.
16 · Ulpianus libro octauo decimo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Ait diuus Traianus: ‘quicumque professus fuerit’. ‘quicumque’ accipere debemus tam masculum quam feminam: nam feminis quoque, quamuis delationibus prohibentur, tamen ex beneficio Traiani deferre se permissum est. nec non illud aeque non intererit, cuius aetatis sit is qui se defert, utrum iustae an pupillaris: nam pupillis etiam permittitur deferre se, ex quibus non capiunt.
17 · Modestinus libro secundo de poenis
pr.In summa sciendum est omnium fiscalium poenarum petitionem creditoribus postponi.
18 · Marcianus libro singulari de delatoribus
pr.Deferre non possunt mulieres propter sexus infirmitatem, et ita sacris constitutionibus cautum est.
1Item clarissimi uiri deferre non possunt.
2Item damnati deferre non possunt, ut diui fratres de eo rescripserunt, qui fustibus caesus in opus publicum erat datus.
3Item constitutionibus principum prohibentur deferre illi, qui in metallum dati sunt. hoc ideo, ne desperati ad delationem facile possint sine causa confugere.
4Sed eas causas, quas ante damnationem coeperunt deferre, posse eos etiam post damnationem exequi rescriptum est.
5Ueterani quoque sacris constitutionibus delatores esse prohibentur propter honorem utique et merita militiae.
6Item milites propter honorem stipendiorum quae merent deferre prohibentur.
7Sed communem causam sibi cum fisco quiuis deferre potest, hoc est uindicare, nec per hoc famosus est, licet in causa sua non optinuerit.
8Item eos, qui tutores uel curatores fuerunt, non oportere deferre causas pupillorum uel adulescentium suorum diui Seuerus et Antoninus rescripserunt. quod consequens est obseruari et in eo, qui quasi procurator negotia gessit: et ita idem principes rescripserunt. idem decreuerunt nulla constitutione prohibitum esse procuratorem interrogari, sed accusare eum, cuius negotia gessit. et tutorem, qui aut detulit aut mandauit, seuerissime puniendum rescripserunt.
9Sed ne quidem is, qui aliquam uendidit rem, eandem deferre debet uel per se uel per subiectam personam, ne alioquin poenam patiatur dignam suae personae, ut et constitutum esse refertur.
10Papinianus tam libro sexto quam undecimo responsorum scribit ita demum publicam auferri pecuniam ei, qui, cum erat creditor, in solutum pecuniam accepit, si aut sciebat, cum accipiebat, publicum quoque esse debitorem, aut postea cognouit, antequam consumeret pecuniam. sed placet omnimodo ei pecuniam auferendam esse, etiamsi ignorauit, cum consumeret: et postea quidam principes directam actionem competere ablata pecunia rescripserunt, ut et Marcellus libro septimo digestorum scribit.
19 · Papinianus libro decimo responsorum
pr.Denique non esse praestandas usuras, cum pecunia reuocatur, conuenit, quoniam res, non persona conuenitur.
20 · Papinianus libro undecimo responsorum
pr.Sed reuocata pecunia in fideiussorem liberatum utilis actio dabitur.
21 · Paulus libro tertio quaestionum
pr.Titius, qui mihi sub pignoribus pecuniam debebat, cum esset fisci debitor, soluit mihi quae debebat: postea fiscus iure suo usus abstulit mihi pecuniam. quaerebatur, an liberata essent pignora. Marcellus recte existimabat, si id quod mihi solutum est fiscus abstulit, non competere pignorum liberationem. neque differentiam admittendam esse existimo interesse putantium, id ipsum quod solutum est an tantundem repetatur.
22 · Marcianus libro singulari de delatoribus
pr.Res, quae in controuersia sunt, non debent a procuratore Caesaris distrahi, sed differenda est eorum uenditio, ut diuus quoque Seuerus et Antoninus rescripserunt, et defuncto maiestatis reo, parato herede purgare innocentiam mortui, distractionem bonorum suspendi iusserunt, et generaliter prohibuerunt rem distrahi a procuratore, quae esset in controuersia.
1Res autem nexas pignori distrahere procuratores possunt. sed si ante alii res obligatae sunt iure pignoris, non debet procurator ius creditorum laedere: sed si quidem superfluum est in re, permittitur procuratori uendere ea lege, ut inprimis creditoribus praecedentibus satisfiat et si quid superfluum est, fisco inferatur, aut, si acceperit totum fiscus, soluat ipse: uel simpliciter si uendidit procurator, iubebit pecuniam, quam deberi creditori priuato fuerit probatum, exsolui ei. et ita diuus Seuerus et Antoninus rescripserunt.
2Lites donatas se non suscipere diuus Pius rescripsit, licet bona relicturum se quis profiteatur: uel partem bonorum donatam non suscipere. et adiecit et illum dignum fuisse puniri pro tam turpi tamque inuidioso commento, et nisi durum esse uidebatur in ultro uenientem poenam statuere.
3Sicut nuntiare causam nemo cogitur, ita liberum arbitrium desistendi ei non datur qui detulit: et ita diui Seuerus et Antoninus rescripserunt: et idem esse, licet alieno mandato detulisset. plane rescripserunt delatorem audiendum uolentem a lite desistere, si sibi mandatorem subtractum queratur.
23 · Callistratus libro secundo de iure fisci
pr.De eo delatore, qui causam solus agere instituerat non habita mentione mandatoris, si postea desistat, praetendens mandatorem causae decessisse, puniendum diui fratres rescripserunt.
24 · Marcianus libro singulari de delatoribus
pr.Non tantum delator punitur, si non probauerit, sed et mandator: quem exhibere debet delator.
25 · Ulpianus libro nono decimo ad Sabinum
pr.Est et decretum ab imperatore Seuero et constitutum nullo modo exigendum quem probare, unde habeat, circa delationes fiscales, sed delatorem probare debere quod intendit.
26 · Ulpianus libro trigensimo primo ad Sabinum
pr.Cum quidam capitis reus emancipasset filium, ut hereditatem adiret, rescriptum est non uideri in fraudem fisci factum, quod adquisitum non est.
27 · Ulpianus libro trigensimo quarto ad edictum
pr.Cum mortem maritus uxoris necatae non defendit, diuus Seuerus rescripsit dotem fisco uindicandam, prout ad maritum pertineat.
28 · Ulpianus libro tertio disputationum
pr.Si qui mihi obligauerat quae habet habiturusque esset cum fisco contraxerit, sciendum est in re postea adquisita fiscum potiorem esse debere Papinianum respondisse: quod et constitutum est. praeuenit enim causam pignoris fiscus.
29 · Ulpianus libro octauo disputationum
pr.Eius, qui delatorem corrupit, ea condicio est, ut pro uicto habeatur: nam in fiscalibus causis id constitutum est. sed enim haec poena magis est ut aduersus ipsum locum habeat, qui delatorem redemit: ceteroquin aduersus heredem eius transire non debet. nec enim exinde perit causa, ex quo redempta est, uel actio peremitur uel condemnatio facta uidetur, uerum oportet constare prius et de crimine pronuntiare. plane si forte de retractanda causa agatur, quae semel iudicata est, per delatoris corruptelam, mortuus corruptor non efficiet, quo minus agi possit atque retractari causa: hic enim non poenae, sed causae restitutio est.
1Eum, qui falsum testamentum dixit, posse adire hereditatem constat: sed denegatis ei actionibus fisco locus erit.
2Et obligationes, quas adeundo confudit, non restituuntur: nam et in eo, qui post aditam hereditatem defuncti mortem non defendit, imperator noster cum patre rescripsit obligationes confusas non resuscitari.
30 · Marcianus libro tertio institutionum
pr.Ne procuratores Caesaris bonorum actores, quae ad fiscum deuoluta sunt, alienent, imperatores Seuerus et Antoninus rescripserunt: et, si manumissi fuerint, reuocantur ad seruitutem.
31 · Marcianus libro quarto institutionum
pr.Diuus Commodus rescripsit obsidum bona sicut captiuorum omnimodo in fiscum esse cogenda:
32 · Marcianus libro quarto decimo institutionum
pr.sed si accepto usu togae Romanae ut ciues Romani semper egerint, diui fratres procuratoribus hereditatium rescripserunt sine dubitatione ius eorum ab obsidis condicione separatum esse beneficio principali, ideoque idem ius eis seruandum, quod habent, si a legitimis ciuibus Romanis heredes instituti fuissent.
33 · Ulpianus libro primo responsorum
pr.Eum, qui debitoris fisci adiit hereditatem, priuilegiis fisci coepisse esse subiectum.
34 · Macer libro secundo publicorum
pr.Imperatores Seuerus et Antoninus Asclepiadi ita rescripserunt: ‘Tu, qui defensione omissa redimere sententiam maluisti, cum tibi crimen obiceretur, non immerito quingentos solidos inferre fisco iussus es: omissa enim ipsius causae inquisitione ipse te huic poenae subdidisti. optinendum est enim, ut hi, quibus negotia fiscalia mouentur, ad defensiones causae bona fide ueniant, non aduersarios aut iudices redimere temptent’.
35 · Pomponius libro undecimo epistularum
pr.Apud Iulianum scriptum est: si priuatus ad se pertinere hereditatem Lucii Titii dicat, altero eandem hereditatem fisco uindicante: quaeritur, utrum ius fisci ante excutiendum sit et sustinendae actiones ceterorum, an nihilo minus inhibendae petitiones creditorum singulorum, ne publicae causae praeiudicetur. idque senatus consultis expressum est.
36 · Papinianus libro tertio responsorum
pr.Praediis a fisco distractis praeteriti temporis tributum eorundem praediorum onus emptorem spectare placuit.
37 · Papinianus libro decimo responsorum
pr.Quod placuit fisco non esse poenam petendam, nisi creditores suum reciperauerint, eo pertinet, ut priuilegium in poena contra creditores non exerceatur, non ut ius commune priuatorum fiscus amittat.
38 · Papinianus libro tertio decimo responsorum
pr.Fiscus in quaestione falsi testamenti non optinuit: priusquam autem ea quaestio decideretur, alio nuntiante bona postea uacare constitit. fructus post primam litem absumi non oportuisse respondi: neque enim ad senatus consulti beneficium scriptum heredem pertinere controuersia mota.
1Delatoris opera non esse functum respondi, qui fisci pecuniam, quam alius tenebat, ad sui temporis administrationem pertinere, quamuis probare non potuisset, contendit, quoniam propriam causam egerat.
39 · Papinianus libro sexto decimo responsorum
pr.Bona fisco citra poenam exilii perpetuam adiudicari sententia non oportet.
1Eum, qui periculum communis condemnationis diuidi postulauit, quod participes iudicati soluendo essent reuocatis alienationibus quas fraudulenter fecerant, non uideri causam pecuniae fisco nuntiasse respondi.
40 · Paulus libro uicensimo primo quaestionum
pr.Ita fidei heredis commisit: ‘rogo fundum Titio des, de quo te rogaui’. si Titius capere non possit, non euitabit heres poenam taciti fideicommissi: non enim est palam relinquere, quod ex testamento sciri non potest, cum recitatum est. quemadmodum nec ille palam dat, qui ita scribit: ‘rogo uos, heredes, in eo, quod a uobis peti, fidem praestetis’. immo in priore specie maiorem fraudem excogitasse uidetur, qui non tantum legem circumuenire uoluit, sed etiam interpretationem legis, quae circa tacitum fideicommissum habetur: quamuis enim fundum nominauerit, non tamen cognosci potest, de quo sit rogatus heres, cum diuersitas rerum obscurum faciat legatum.
1Patronus si tacite in fidem suam recipiat, ut ex portione sua praestet, cessare fraudem dicitur, quia de suo largitur.
41 · Paulus libro uicensimo primo responsorum
pr.Eum, qui bona uacantia a fisco comparauit, debere actionem, quae contra defunctum competebat, excipere.
42 · Ualens libro quinto fideicommissorum
pr.Arrianus Seuerus praefectus aerarii, cum eius, qui tacite rogatus fuerat non capienti fideicommissum reddere, bona publicata erant, pronuntiauit nihilo minus ius deferendi ex constitutione diui Traiani habere eum cui fideicommissum erat relictum.
1Quia autem nonnulli ingrati aduersus beneficium diui Traiani post professionem quoque de tacito fideicommisso factam cum possessoribus transigunt atque tribus edictis euocati non respondent, placuit senatui tantum ab eo qui id fecisset exigi, quantum apud aerarium ex ea causa quam detulerat remanere oporteret, si professionem suam implesset: et si possessoris quoque fraus apud praefectum conuicta fuisset, ab eo quoque quod conuictus inferre debuisset exigi.
43 · Ulpianus libro sexto fideicommissorum
pr.Imperator noster rescripsit fiscum in rem habere actiones ex tacito fideicommisso.
44 · Paulus libro primo sententiarum
pr.Delator non est, qui protegendae causae suae gratia aliquid ad fiscum nuntiat.
45 · Paulus libro quinto sententiarum
pr.In fraudem fisci non solum per donationem, sed quocumque modo res alienatae reuocantur, idemque iuris est et si non quaeratur: aeque enim in omnibus fraus punitur.
1Bona eorum, qui in custodia uel in uinculis uel compedibus decesserunt, heredibus eorum non auferuntur, siue testato siue intestato decesserunt.
2Eius bona, qui sibi mortem consciuit, non ante ad fiscum coguntur, quam prius constiterit, cuius criminis gratia manus sibi intulerit. eius bona, qui sibi ob aliquod admissum flagitium mortem consciuit et manus intulit, fisco uindicantur: quod si id taedio uitae aut pudore aeris alieni uel ualetudinis alicuius inpatientia admisit, non inquietabuntur, sed suae successioni relinquuntur.
3A debitore fisci in fraudem datas libertates retrahi placuit: sane ipsum ita ab alio emere mancipium, ut manumittat, non est prohibitum: ergo tunc et libertatem praestare possit.
4Ex his bonis, quae ad fiscum delata sunt, instrumenta uel chirographa, acta etiam ad ius priuatorum pertinentia restitui postulantibus conuenit.
5Neque instrumenta neque acta a quoquam aduersus fiscum edi oportet.
6Ipse autem fiscus actorum suorum exempla hac condicione edit, ut is, cui describendi fit potestas, aduersus se uel rem publicam his actis ne utatur: de quo cauere compellitur, ut, si usus is contra interdictum fuerit, causa cadat.
7Quotiens apud fiscum agitur, actorum potestas postulanda est, ut merito is uti liceat, eaque manu commentariensis adnotanda sunt. quod si ea aliter proferantur, is qui ita protulerit causa cadit.
8Quotiens iterum apud fiscum eadem causa tractatur, priorum actorum, quorum usus non fuerat postulatus, ex officio recitatio iure poscetur.
9Qui pro alio a fisco conuentus debitum exsoluit, non inique postulat persecutionem bonorum eius pro quo soluit: in quo etiam adiuuari per officium solet.
10Fiscalibus debitoribus petentibus ad comparandam pecuniam dilationem negari non placuit. cuius rei aestimatio ita arbitrio iudicantis conceditur, ut in maioribus summis non plus quam tres menses, in minoribus uero non plus quam duo prorogentur: prolixioris autem temporis spatium ab imperatore postulandum est.
11Si principalis rei bona ad fiscum deuoluta sint, fideiussores liberantur: nisi forte minus idonei sint et in reliquum non exsolutae quantitatis accesserint.
12Si plus seruatum est ex bonis debitoris a fisco distractis, iure ac merito restitui postulatur.
13Conductor ex fundo fiscali nihil transferre potest nec cupressi materiam uendere uel oliuae non substitutis aliis ceterasque arbores pomiferas caedere: et facta eius rei aestimatione in quadruplum conuenitur.
14Minoribus uiginti quinque annis neque fundus neque uectigalia locanda sunt, ne aduersus ea beneficio aetatis utantur.
46 · Hermogenianus libro sexto iuris epitomarum
pr.Aufertur ei quasi indigno successio, qui, cum heres institutus esset ut filius, post mortem eius, qui pater dicebatur, suppositus declaratus est.
1Qui aliquid sciens in fraudem fisci suscepit, non solum rem, in qua fraudis ministerium suscepit, sed alterum tantum restituere cogitur.
2Quod a praeside seu procuratore uel quolibet alio in ea prouincia, in qua administrat, licet per suppositam personam comparatum est, infirmato contractu uindicatur et aestimatio eius fisco infertur: nam et nauem in eadem prouincia, in qua quis administrat, aedificare prohibetur.
3Fiscus semper habet ius pignoris.
4Qui compensationem opponit fisco, intra duos menses debitum sibi docere debet.
5Ut debitoribus fisci quod fiscus debet compensetur, saepe constitutum est: excepta causa tributoria et stipendiorum, item pretio rei a fisco emptae et quod ex causa annonaria debetur.
6In reatu constitutus bona sua administrare potest, eique debitor recte bona fide soluit.
7Actores, qui aliquod officium gerunt, in bonis quae distrahunt procuratores uenundare inconsultis principibus prohibentur, et, si ueneant, uenditio nullas uires habebit.
8Seruus Caesaris si iussu procuratoris adiit hereditatem, Caesari uolenti adquirit.
9Si multi fisco fraudem fecerint, non ut in actione furti singuli solidum, sed omnes semel quadrupli poenam pro uirili portione debent. sane pro non idoneis qui sunt idonei conueniuntur.
47 · Paulus libro primo decretorum
pr.Moschis quaedam, fisci debitrix ex conductione uectigalis, heredes habuerat, a quibus post aditam hereditatem Faria Senilla et alii praedia emerant. cum conuenirentur propter Moschidis reliqua et dicebant heredes Moschidis idoneos esse et multos alios ex isdem bonis emisse, aequum putauit imperator prius heredes conueniri debere, in reliquum possessorem omnem: et ita pronuntiauit.
1Aemilius Ptolemaeus conduxerat a fisco possessionem eamque paulatim pluribus locauerat maiore quantitate quam ipse susceperat: conueniebatur a procuratoribus Caesaris in eam quantitatem quam ipse perciperet. hoc iniquum et inutile fisco uidebatur, ut tamen suo periculo ipse eos quibus locauerat conueniret: ideoque pronuntiauit in eam solam quantitatem eum conueniri debere, qua ipse conductor exstiterat.
48 · Paulus libro secundo decretorum
pr.Statius Florus testamento scripto heredis sui Pompeii tacitae fidei commiserat, ut non capienti fundum et certam pecuniae quantitatem daret, et eo nomine cautionem a Pompeio exigi curauerat se restituturum ea, quae ei per praeceptionem dederat. postea idem Florus facto secundo testamento et eodem Pompeio et Faustino heredibus institutis nullas praeceptiones Pompeio dederat. haec persona, quae capere non poterat, se detulerat. consulti imperatores a procuratoribus rescripserant, si non probaretur mutatam uoluntatem esse, praestandum fideicommissum: atque ita Pompeius condemnatus desiderabat onus esse id hereditatis oportere, quia praeceptiones non acceperat, nec posse uideri pro parte in prima uoluntate testatorem perseuerasse, sed in uniuerso. pronuntiauit nec testamentum prius exstare nec, si dedisset in primo testamento, ex posteriore peti potuisse, nisi petitum esset. placuit, quia non probabat sibi datas praeceptiones ex sola sua cautione, solum fideicommissum praestare debere.
1Cornelio Felici mater scripta heres rogata erat restituere hereditatem post mortem suam. cum heres scripta condemnata esset a fisco et omnia bona mulieris occuparentur, dicebat felix se ante poenam esse (hoc enim constitutum est). sed si nondum dies fideicommissi uenisset, quia posset prius ipse mori uel etiam mater alias res adquirere, repulsus est interim a petitione.
49 · Paulus libro singulari de tacitis fideicommissis
pr.Cum tacitum fideicommissum is cui datum erat capere se nihil posse detulisset, in quaestionem uenit, dodrantis an totius assis partem dimidiam ex beneficio diui Traiani recipere debeat. de qua re exstat rescriptum imperatoris Antonini in haec uerba: ‘imperator Antoninus Iulio Rufo. qui tacitam fidem accommodauit, ut non capienti restitueret hereditatem, si deducta parte quarta restituit, nihil retinere debet. quadrans autem qui heredi imponitur ipsius eripiatur et ad fiscum transferatur’. unde dodrantis semissem solum capit qui se detulit.
50 · Paulus libro tertio decretorum
pr.Ualerius Patruinus procurator imperatoris Flauio Stalticio praedia certo pretio addixerat. deinde facta licitatione idem Stalticius recepta ea licitatione optinuerat et in uacuam possessionem inductus erat. de fructibus medio tempore perceptis quaerebatur: Patruinus fisci esse uolebat. plane si medio tempore inter primam licitationem et sequentem adiectionem percepti fuissent, ad uenditorem pertinerent (sicut solet dici, cum in diem addictio facta est, deinde melior condicio allata est) nec moueri deberemus, quod idem fuisset, cui et primo addicta fuerant praedia. sed cum utraque addictio intra tempus uindemiarum facta fuisset, recessum est ab hoc tractatu itaque placebat fructus emptoris esse. Papinianus et Messius nouam sententiam induxerunt, quia sub colono erant praedia, iniquum esse fructus ei auferri uniuersos: sed colonum quidem percipere eos debere, emptorem uero pensionem eius anni accepturum, ne fiscus colono teneretur, quod ei frui non licuisset: atque si hoc ipsum in emendo conuenisset. pronuntiauit tamen secundum illorum opinionem, quod quidem domino colerentur, uniuersos fructus habere: si uero sub colono, pensionem accipere. Tryphonino suggerente, quid putaret de aridis fructibus, qui ante percepti in praediis fuissent, respondit, si nondum dies pensionis uenisset, cum addicta sunt, eos quoque emptorem accepturum.