D. 49.13SI PENDENTE APPELLATIONE MORS INTERUENERIT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Macer libro secundo de appellationibus
pr.Appellatore defuncto, si quidem sine herede, cuiuscumque generis appellatio fuit, euanescit. quod si appellatori heres extiterit, si quidem nullius alterius interest causas appellationis reddi, cogendus non est peragere appellationem: si uero fisci uel alterius, contra quem appellatum est, interest, heres causas appellationis reddere necesse habet. nullius autem interest, ueluti cum sine ademptione bonorum relegatus est. nam si ademptis bonis relegatus uel in insulam deportatus uel in metallum datus prouocatione interposita decesserit, imperator noster Alexander Plaetorio militi ita rescripsit: ‘Quamuis pendente appellatione morte rei crimen extinctum sit, data tamen etiam de parte bonorum eius sententia proponitur, aduersus quam non aliter is, qui emolumentum successionis habet, optinere potest, quam si in reddendis causis appellationis iniquitatem sententiae detexerit’.
1Tutor quoque in negotio pupilli appellatione interposita si decesserit, heredem eius causas appellationis reddere necesse est, etiamsi rationes tutelae heres reddiderit, quia sufficit mortis tempore ad causas appellationis reddendas obligatum fuisse. sed diui Seuerus et Antoninus rescripserunt non cogendum tutorem post rationes redditas causas appellationum reddere.