IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 50

D. 50.2DE DECURIONIBUS ET FILIIS EORUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro secundo opinionum

pr.Decuriones, quos sedibus ciuitatis, ad quam pertinent, relictis in alia loca transmigrasse probabitur, praeses prouinciae in patrium solum reuocare et muneribus congruentibus fungi curet.

2 · Ulpianus libro primo disputationum

pr.Qui ad tempus relegatus est, si decurio sit, desinet esse decurio. reuersus plane locum suum quidem non optinebit, sed non semper prohibetur decurio fieri. denique in locum suum non restituetur (nam et sublegi in locum eius potest) et si numerus ordinis plenus sit, exspectare eum oportet, donec alius uacet. alia causa est eius, qui ad tempus ordine remouetur: hic enim impleto tempore decurio est. sed et in huius locum sublegi poterit: sed et si plenum locum inuenerit, exspectet, donec locus uacet.

1Restitutus tamen in ordinem utrum eum ordinem teneat, quem primum habuit, an uero quem nunc nanctus est, quaeri potest, si forte de ordine sententiarum dicendarum agatur. arbitror tamen eundem ordinem tenere, quem pridem habuit. non idem erit in eo, qui relegatus ad tempus est: nam hic uelut nouus in ordinem uenit.

2In filiis decurionum quaestio est, utrum is solus decurionis filius esse uideatur, qui conceptus et natus est ex decurione, an uero et is, qui ante natus est, quam pater decurio fieret. et quidem quantum pertinet, ne fustibus castigetur et ne in metallum detur, non nocet plebeio patre esse natum, si postea honor decurionis patri eorum accesserit. in auo quoque Papinianus idem respondit, ne patris nota filius macularetur.

3Sed si pater ipsius ordine motus sit, si quidem ante conceptionem eius moueatur, arbitror eum quasi plebei filium in honoribus spectari: quod si post conceptionem pater ipsius dignitatem amiserit, dicendum erit benigne ut decurionis filium intuendum.

4Proinde hic quoque, qui post patris relegationem natus sit, si quidem ante conceptus est, similis senatoris filio habebitur: si postea, nocebit illi relegatio.

5Si ad tempus ordine moto patre fuerit natus medioque tempore conceptus et editus, an quasi decurionis filius nascatur, licet pater eius ante obierit, quam in ordinem uenerit? quod benigne erit admittendum.

6Praeterea si conceptus sit a plebeio, mox ante editionem pater eius decurionatum adeptus ante editionem amiserit: non infauorabiliter quis medium tempus illi prodesse ueluti iam nato respondebit.

7Nullum patris delictum innocenti filio poenae est: ideoque nec ordine decurionum aut ceteris honoribus propter eiusmodi causam prohibetur.

8Maiores annis quinquaginta quinque ad decurionatus honorem inuiti uocari constitutionibus prohibentur. sed si ei rei consenserint, etsi maiores annis septuaginta sint, munera quidem ciuilia obire non coguntur, honores autem gerere debent.

3 · Ulpianus libro tertio de officio proconsulis

pr.Generaliter id erit defendendum, ut qui clementiorem sententiam passus est ob hoc, quod ad tempus relegatur, boni consulere debeat humanitatis sententiae nec decurionatum recipiat.

1Sed si quis ob falsam causam uel aliam de grauioribus non ad tempus sit relegatus, sed ad tempus ordine motus, in ea est causa, ut possit in ordinem redire. imperator enim Antoninus edicto proposito statuit, ut cuicumque aut quacumque causa ad tempus ordine uel aduocationibus uel quo alio officio fuisset interdictum, completo tempore nihilo minus fungi honore uel officio possit. et hoc recte: neque enim exaggeranda fuit sententia, quae modum interdictioni fecerat.

2Spurios posse in ordinem allegi nulla dubitatio est: sed si habeat competitorem legitime quaesitum, praeferri eum oportet, diui fratres Lolliano Auito Bithyniae praesidi rescripserunt. cessantibus uero his etiam spurii ad decurionatum et re et uita honesta recipientur: quod utique non sordi erit ordini, cum ex utilitate eius sit semper ordinem plenum habere.

3Eis, qui iudaicam superstitionem sequuntur, diui Seuerus et Antoninus honores adipisci permiserunt, sed et necessitates eis imposuerunt, qui superstitionem eorum non laederent.

4 · Marcianus libro primo de iudiciis publicis

pr.Decurio, qui prohibetur conducere quaedam, si iure successerit in conductione, remanet in ea. quod et in omnibus similibus seruandum est.

5 · Papinianus libro secundo quaestionum

pr.Ad tempus ordine motos ex crimine, quod ignominiam importat, in perpetuum moueri placuit. ad tempus autem exulare iussos ex crimine leuiore uelut transacto negotio non esse inter infames habendos.

6 · Papinianus libro primo responsorum

pr.Spurii decuriones fiunt: et ideo fieri poterit ex incesto quoque natus: non enim impedienda est dignitas eius qui nihil admisit.

1Minores uiginti quinque annorum decuriones facti sportulas decurionum accipiunt: sed interim suffragium inter ceteros ferre non possunt.

2Decurio etiam suae ciuitatis uectigalia exercere prohibetur.

3Qui iudicii publici quaestionem citra ueniam abolitionis deseruerunt, decurionum honore decorari non possunt, cum ex Turpilliano senatus consulto notentur ignominia ueluti calumniae causa iudicio publico damnati.

4Pater, qui filio decurione creato prouocauit, etsi praescriptione temporis exclusus fuerit, si quod gestum est non habuit ratum, muneribus ciuilibus pro filio non tenebitur.

5Priuilegiis cessantibus ceteris eorum causa potior habetur in sententiis ferendis, qui pluribus eodem tempore suffragiis iure decurionis decorati sunt. sed et qui plures liberos habet, in suo collegio primus sententiam rogatur ceterosque honoris ordine praecellit.

7 · Paulus libro primo sententiarum

pr.Honores et munera non ordinatione, sed potioribus quibusque iniungenda sunt.

1Surdus et mutus si in totum non audiant aut non loquantur, ab honoribus ciuilibus, non etiam a muneribus excusantur.

2Is, qui non sit decurio, duumuiratu uel aliis honoribus fungi non potest, quia decurionum honoribus plebeii fungi prohibentur.

3Ad decurionatum filii ita demum pater non consentit, si contrariam uoluntatem uel apud acta praesidis uel apud ipsum ordinem uel quo alio modo contestatus sit.

8 · Hermogenianus libro primo iuris epitomarum

pr.Decurionibus facultatibus lapsis alimenta decerni permissum est, maxime si ob munificentiam in patriam patrimonium exhauserint.

9 · Paulus libro primo decretorum

pr.Seuerus Augustus dixit: ‘etsi probaretur Titius in seruitute patris sui natus, tamen, cum ex libera muliere sit procreatus, non prohibetur decurio fieri in sua ciuitate’.

1Non esse dubitandum, quin nauicularii non debent decuriones creari.

10 · Modestinus libro primo responsorum

pr.Herennius Modestinus respondit sola albi proscriptione minime decurionem factum, qui secundum legem decurio creatus non sit.

11 · Callistratus libro primo cognitionum

pr.Non tantum qui tenerae aetatis, sed etiam qui grandes natu sunt decuriones fieri prohibentur. illi quasi inhabiles rem publicam tueri ad tempus excusantur, hi uero in perpetuum amouentur: non alias seniores, ne seniorum excusatione iuniores onerentur ad omnia munera publica suscipienda soli relicti. neque enim minores uiginti quinque annis decuriones allegi nisi ex causa possunt, neque hi, qui annum quinquagensimum et quintum excesserunt. nonnumquam etiam longa consuetudo in ea re obseruata respicienda erit. quod etiam custodiendum principes nostri consulti de allegendis in ordine Nicomedensium huius aetatis hominibus rescripserunt.

12 · Callistratus libro sexto cognitionum

pr.Eos, qui utensilia negotiantur et uendunt, licet ab aedilibus caeduntur, non oportet quasi uiles personas neglegi. denique non sunt prohibiti huiusmodi homines decurionatum uel aliquem honorem in sua patria petere: nec enim infames sunt. sed ne quidem arcentur honoribus, qui ab aedilibus flagellis caesi sunt, quamquam iure suo ita aediles officio isto fungantur. inhonestum tamen puto esse huiusmodi personas flagellorum ictibus subiectas in ordinem recipi, et maxime in eis ciuitatibus, quae copiam uirorum honestorum habeant: nam paucitas eorum, qui muneribus publicis fungi debeant, necessaria etiam hos ad dignitatem municipalem, si facultates habeant, inuitat.

13 · Papirius Iustus libro secundo de constitutionibus

pr.Imperatores Antoninus et Uerus Augusti rescripserunt in tempus relegatos et reuersos in ordinem allegi sine permissu principis non posse.

1Item rescripserunt relegatos non posse tempore finito in ordinem decurionum allegi, nisi eius aetatis fuerint, ut nondum decuriones creari possent, et dignitas certa spem eius honoris id faceret, ut princeps indulgere possit.

2Item rescripserunt eum, qui in relegatione natus est, non prohiberi honore decurionatus fungi.

3Item rescripserunt non admitti contradicere uolentem, quod non recte quis sit creatus decurio, cum initio contradicere debuerit.

14 · Paulus libro primo quaestionum

pr.De decurione damnato non debere quaestionem haberi diuus Pius rescripsit. unde etiam si desierit decurio esse, deinde damnetur, non esse torquendum in memoriam prioris dignitatis placet.