D. 5.2DE INOFFICIOSO TESTAMENTO
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro quarto decimo ad edictum
pr.Sciendum est frequentes esse inofficiosi querellas: omnibus enim tam parentibus quam liberis de inofficioso licet disputare. cognati enim proprii qui sunt ultra fratrem melius facerent, si se sumptibus inanibus non uexarent, cum optinere spem non haberent.
2 · Marcianus libro quarto institutionum
pr.Hoc colore inofficioso testamento agitur, quasi non sanae mentis fuerunt, ut testamentum ordinarent. et hoc dicitur non quasi uere furiosus uel demens testatus sit, sed recte quidem fecit testamentum, sed non ex officio pietatis: nam si uere furiosus esset uel demens, nullum est testamentum.
3 · Marcellus libro tertio digestorum
pr.Inofficiosum testamentum dicere hoc est allegare, quare exheredari uel praeteriri non debuerit: quod plerumque accidit, cum falso parentes instimulati liberos suos uel exheredant uel praetereunt.
4 · Gaius libro singulari ad legem Glitiam
pr.Non est enim consentiendum parentibus, qui iniuriam aduersus liberos suos testamento inducunt: quod plerumque faciunt, maligne circa sanguinem suum inferentes iudicium, nouercalibus delenimentis instigationibusue corrupti.
5 · Marcellus libro tertio digestorum
pr.Nam et his, qui non ex masculis descendunt, facultas est agendi, cum et de matris testamento agant et optinere adsidue soleant. huius autem uerbi ‘de inofficioso’ uis illa ut dixi est docere immerentem se et ideo indigne praeteritum uel etiam exheredatione summotum: resque illo colore defenditur apud iudicem, ut uideatur ille quasi non sanae mentis fuisse, cum testamentum inique ordinaret.
6 · Ulpianus libro quarto decimo ad edictum
pr.Postumus inofficiosum testamentum potest dicere eorum, quibus suus heres uel legitimus potuisset fieri, si in utero fuerit mortis eorum tempore: sed et cognatorum, quia et horum ab intestato potuit bonorum possessionem accipere. quid ergo? eis imputatur, cur intestati non decesserant? sed hoc nemo apud iudicem potest impetrare: non enim interdicitur testamenti factione. hoc plane ei imputare potest, cur eum heredem non scripserit: potuit enim scriptus heres in possessionem mitti ex clausula de uentre in possessionem mittendo: item natus secundum tabulas haberet. simili modo et eum, qui post testamentum matris factum exsecto uentre extractus est, posse queri dico.
1Si quis ex his personis, quae ad successionem ab intestato non admittuntur, de inofficioso egerit (nemo enim eum repellit) et casu optinuerit, non ei prosit uictoria, sed his qui habent ab intestato successionem: nam intestatum patrem familias facit.
2Si quis instituta accusatione inofficiosi decesserit, an ad heredem suum querellam transferat? Papinianus respondit, quod et quibusdam rescriptis significatur, si post adgnitam bonorum possessionem decesserit, esse successionem accusationis. et si non sit petita bonorum possessio, iam tamen coepta controuersia uel praeparata, uel si cum uenit ad mouendam inofficiosi querellam decessit, puto ad heredem transire.
7 · Paulus libro singulari de septemuiralibus iudiciis
pr.Quemadmodum praeparasse litem quis uideatur, ut possit transmittere actionem, uideamus. et ponamus in potestate fuisse eum, ut neque bonorum possessio ei necessaria et aditio hereditatis superuacua sit: is si comminatus tantum accusationem fuerit uel usque ad denuntiationem uel libelli dationem praecesserit, ad heredem suum accusationem transmittet: idque diuus Pius de libelli datione et denuntiatione rescripsit. quid ergo si in potestate non fuerit, an ad heredem actionem transmittat? et recte uidetur litem praeparasse, si ea fecerit quorum supra mentionem habuimus.
8 · Ulpianus libro quarto decimo ad edictum
pr.Papinianus libro quinto quaestionum recte scribit inofficiosi querellam patrem filii sui nomine instituere non posse inuito eo: ipsius enim iniuria est. sequenti loco scribit, si filius post adgnitam litis ordinandae gratia bonorum possessionem decesserit, finitam esse inofficiosi querellam, quae non patri, sed nomine dabatur filii.
1Si quis post rem inofficiosi ordinatam litem dereliquerit, postea non audietur.
2Si imperator sit heres institutus, posse inofficiosum dici testamentum saepissime rescriptum est.
3Papinianus libro secundo responsorum ait contra ueterani patris familias testamentum esse inofficiosi querellam, etsi ea sola bona habuit quae in castris quaesierat.
4Si quis in militia fecerit testamentum et intra annum post militiam decesserit, dubito an, quia ad hoc usque temporis iure militari testamentum eius ualet, querella inofficiosi cesset: et potest dici querellam inofficiosi cessare.
5Sed nec impuberis filii mater inofficiosum testamentum dicit, quia pater ei hoc fecit (et ita Papinianus respondit): nec patris frater, quia filii testamentum est: ergo nec frater impuberis, si patris non dixit. sed si in patris obtentum est, nec hoc ualebit: nisi si pro parte patris rescissum est: tunc enim pupillare ualet.
6Si quis mortis causa filio donauerit quartam partem eius quod ad eum esset peruenturum, si intestatus pater familias decessisset, puto secure eum testari.
7Si quis impuberi filio substituit secundas tabulas faciendo, non ob hoc admittemus ipsum impuberem ad inofficiosi querellam.
8Quoniam autem quarta debitae portionis sufficit ad excludendam querellam, uidendum erit an exheredatus partem faciat qui non queritur: ut puta sumus duo filii exheredati. et utique faciet, ut Papinianus respondit, et si dicam inofficiosum, non totam hereditatem debeo, sed dimidiam petere. proinde si sint ex duobus filiis nepotes, ex uno plures, tres puta, ex uno unus: unicum sescuncia, unum ex illis semuncia querella excludit.
9Quarta autem accipietur scilicet deducto aere alieno et funeris impensa: sed an et libertates quartam minuant, uidendum est. et numquid minuant? nam si, cum quis ex asse heres institutus est, ideo non potest dicere inofficiosum, quia habet Falcidiam, Falcidia autem libertates non minuit: potest dici deductis libertatibus quartam ineundam. cum igitur placet quartam minui per libertates, eueniet ut, qui seruos tantum habet in patrimonio suo, dando eis libertatem inofficiosi querellam excludat: nisi forte hic filius, si non fuit in potestate, a patre heres institutus merito omittit hereditatem et ad substitutum transmittens querellam inofficiosi instituet, uel ab intestato citra edicti poenam habeat hereditatem.
10Si condicioni parere testator heredem iussit in persona filii uel alterius qui eandem querellam mouere potest et sciens is accepit, uidendum, ne ab inofficiosi querella excludatur: adgnouit enim iudicium. idem est et si legatarius ei uel statuliber dedit. et potest dici excludi eum, maxime si heredem ei iusserat dare: ceterum si legatarium, numquid semel natam inofficiosi querellam non peremat legatarii oblatio? cur ergo in herede absolute diximus? quoniam ante aditam hereditatem nec nascitur querella. ego euentum puto sequendum in hac re, ut, si forte antequam iudicium moueatur oblatio ei fiat eius quod relictum est, quasi ex uoluntate testatoris oblato eo satis ei factum uideatur.
11Unde si quis fuit institutus forte ex semisse, cum ei sextans ex substantia testatoris deberetur, et rogatus esset post certum temporis restituere hereditatem, merito dicendum est nullum iudicium mouere, cum debitam portionem et eius fructus habere possit: fructus enim solere in Falcidiam imputari non est incognitum. ergo et si ab initio ex semisse heres institutus rogetur post decennium restituere hereditatem, nihil habet quod queratur, quoniam facile potest debitam portionem eiusque fructus medio tempore cogere.
12Si quis et irritum dicat testamentum uel ruptum et inofficiosum, condicio ei deferri debet, utrum prius mouere uolet.
13Si filius exheredatus in possessione sit hereditatis, scriptus quidem heres petet hereditatem, filius uero in modum contradictionis querellam inducat, quemadmodum ageret, si non possideret, sed peteret.
14Meminisse autem oportebit eum, qui testamentum inofficiosum improbe dixit et non optinuit, id quod in testamento accepit perdere et id fisco uindicari quasi indigno ablatum. sed ei demum aufertur quod testamento datum est, qui usque ad sententiam iudicum lite improba perseuerauerit: ceterum si ante sententiam destitit uel decessit, non ei aufertur quod datum est: proinde et si absente eo secundum praesentem pronuntietur, potest dici conseruandum ei quod accepit. eo autem solo carere quis debet, cuius emolumentum ad eum pertinet: ceterum si id rogatus fuit restituere, non debet iniuria fieri. unde non male Papinianus libro secundo responsorum refert, si heres fuit institutus et rogatus restituere hereditatem, deinde in querella inofficiosi non optinuit, id quod iure Falcidiae potuit habere solum perdere.
15Si quis impubes adrogatus sit ex his personis, quae et citra adoptionem et emancipationem queri de inofficioso possunt, hunc puto remouendum a querella, cum habeat quartam ex constitutione diui Pii. quod si egit nec optinuit, an quartam perdat? et puto aut non admittendum ad inofficiosum, aut si admittatur, etsi non optinuerit, quartam ei quasi aes alienum concedendam.
16Si ex causa de inofficiosi cognouerit iudex et pronuntiauerit contra testamentum nec fuerit prouocatum, ipso iure rescissum est: et suus heres erit secundum quem iudicatum est et bonorum possessor, si hoc se contendit: et libertates ipso iure non ualent: nec legata debentur, sed soluta repetuntur aut ab eo qui soluit, aut ab eo qui optinuit et haec utili actione repetuntur. fere autem si ante controuersiam motam soluta sunt, qui optinuit repetit: et ita diuus Hadrianus et diuus Pius rescripserunt.
17Plane si post quinquennium inofficiosum dici coeptum est ex magna et iusta causa, libertates non esse reuocandas, quae competierunt uel praestitae sunt, sed uiginti aureos a singulis praestandos uictori.
9 · Modestinus libro singulari de inofficioso testamento
pr.Si autem intra quinquennium egerit, libertates non competunt. sed Paulus ait praestaturum fidei commissas libertates, scilicet uiginti aureis et in hoc casu a singulis praestandis.
10 · Marcellus libro tertio digestorum
pr.Si pars iudicantium de inofficioso testamento contra testamentum, pars secundum id sententiam dederit, quod interdum fieri solet, humanius erit sequi eius partis sententiam quae secundum testamentum spectauit: nisi si aperte iudices inique secundum scriptum heredem pronuntiasse apparebit.
1Illud notissimum est eum qui legatum perceperit non recte de inofficioso testamento dicturum, nisi id totum alii administrauit.
11 · Modestinus libro tertio responsorum
pr.Etiamsi querella inofficiosi testamenti optinuerit, non ideo tamen donationes, quas uiuus ei perfecisse proponitur, infirmari neque in dotem datorum partem uindicari posse respondi.
12 · Modestinus libro singulari de praescriptionibus
pr.Nihil interest sibi relictum legatum filius exheredatus adgnouerit an filio seruoue relictum consecutus sit: utrubique enim praescriptione submouebitur. quin etiam si idem institutum seruum priusquam adire hereditatem iuberet manumiserit, ut ille suo arbitrio adeat hereditatem, idque fraudulento consilio fecerit, summouebitur ab actione.
1Si a statulibero exheredatus pecuniam petere coeperit, uideri adgnouisse parentis iudicium.
2Si cum filius ademptum legatum instituerit petere, summotus repetat inofficiosi querellam, praescriptione remouendus non est: quamuis enim agendo testamentum comprobauerit, tamen est aliquid, quod testatoris uitio reputetur, ut merito repellendus non sit.
3Filius testatoris, qui cum Titio eiusdem pecuniae reus fuerat, liberatione Titio legata per acceptilationem Titii liberatus ab actione inofficiosi non summouebitur.
13 · Scaeuola libro tertio responsorum
pr.Titia filiam heredem instituit, filio legatum dedit: eodem testamento ita cauit: ‘ea omnia quae supra dari fieri iussi, ea dari fieri uolo ab omni herede bonorumue possessore qui mihi erit etiam iure intestato: item quae dari iussero, ea uti dentur fiantque, fidei eius committo.’ quaesitum est, si soror centumuirali iudicio optinuerit, an fideicommissa ex capite supra scripto debeantur. respondi: si hoc quaeratur, an iure eorum, quos quis sibi ab intestato heredes bonorumue possessores successuros credat, fidei committere possit, respondi posse. Paulus notat: probat autem nec fideicommissa ab intestato data deberi, quasi a demente.
14 · Papinianus libro quinto quaestionum
pr.Pater filium emancipauit et nepotem ex eo retinuit: emancipatus suscepto postea filio, duobus exheredatis patre praeterito uita decessit. in quaestione de inofficiosi testamenti praecedente causa filiorum patris intentio adhuc pendet. quod si contra filios iudicetur, pater ad querellam uocatur et suam intentionem implere potest.
15 · Papinianus libro quarto decimo quaestionum
pr.Nam etsi parentibus non debetur filiorum hereditas propter uotum parentium et naturalem erga filios caritatem: turbato tamen ordine mortalitatis non minus parentibus quam liberis pie relinqui debet.
1Heredi eius, qui post litem de inofficioso praeparatam mutata uoluntate decessit, non datur de inofficioso querella: non enim sufficit litem instituere, si non in ea perseueret.
2Filius, qui de inofficiosi actione aduersus duos heredes expertus diuersas sententias iudicum tulit et unum uicit, ab altero superatus est, et debitores conuenire et ipse a creditoribus conueniri pro parte potest et corpora uindicare et hereditatem diuidere: uerum enim est familiae erciscundae iudicium competere, quia credimus eum legitimum heredem pro parte esse factum: et ideo pars hereditatis in testamento remansit, nec absurdum uidetur pro parte intestatum uideri.
16 · Papinianus libro secundo responsorum
pr.Filio, qui de inofficioso matris testamento contra fratrem institutum de parte ante egit et optinuit, filia, quae non egit aut non optinuit, in hereditate legitima fratri non concurrit.
1Contra tabulas filii possessionem iure manumissionis pater accepit et bonorum possessionem adeptus est: postea filia defuncti, quam ipse exheredauerat, quaestionem inofficiosi testamenti recte pertulit: possessio, quam pater accepit, ad irritum reccidit: nam priore iudicio de iure patris, non de iure testamenti quaesitum est: et ideo uniuersam hereditatem filiae cum fructibus restitui necesse est.
17 · Paulus libro secundo quaestionum
pr.Qui repudiantis animo non uenit ad accusationem inofficiosi testamenti, partem non facit his qui eandem querellam mouere uolunt. unde si de inofficioso testamento patris alter ex liberis exheredatis ageret, quia rescisso testamento alter quoque ad successionem ab intestato uocatur, et ideo uniuersam hereditatem non recte uindicasset: hic si optinuerit, uteretur rei iudicatae auctoritate, quasi centumuiri hunc solum filium in rebus humanis esse nunc, cum facerent intestatum, crediderint.
1Cum contra testamentum ut inofficiosum iudicatur, testamenti factionem habuisse defunctus non creditur. non idem probandum est, si herede non respondente secundum praesentem iudicatum sit: hoc enim casu non creditur ius ex sententia iudicis fieri: et ideo libertates competunt et legata petuntur.
18 · Paulus libro singulari de inofficioso testamento
pr.de qua re etiam constitutio exstat diuorum fratrum, quae huiusmodi distinctionem admittit.
19 · Paulus libro secundo quaestionum
pr.Mater decedens extraneum ex dodrante heredem instituit, filiam unam ex quadrante, alteram praeteriit: haec de inofficioso egit et optinuit. quaero, scriptae filiae quomodo succurrendum sit. respondi: filia praeterita id uindicare debet, quod intestata matre habitura esset: itaque dici potest eam quae omissa est etiam, si totam hereditatem ab intestato petat et optineat, solam habituram uniuersam successionem, quemadmodum si altera omisisset legitimam hereditatem. sed non est admittendum, ut aduersus sororem audiatur agendo de inofficioso: praeterea dicendum est non esse similem omittenti eam, quae ex testamento adiit: et ideo ab extraneo semissem uindicandum et defendendum totum semissem esse auferendum, quasi semis totus ad hanc pertineat. secundum quod non in totum testamentum infirmatur, sed pro parte intestata efficitur, licet quasi furiosae iudicium ultimum eius damnetur. ceterum si quis putauerit filia optinente totum testamentum infirmari, dicendum est etiam institutam ab intestato posse adire hereditatem: nec enim quae ex testamento adiit, quod putat ualere, repudiare legitimam hereditatem uidetur, quam quidem nescit sibi deferri: cum et hi qui sciant ius suum, eligentes id quod putant sibi competere, non amittant. quod euenit in patrono, qui iudicium defuncti falsa opinione motus amplexus est: is enim non uidetur bonorum possessionem contra tabulas repudiasse. ex quibus apparet non recte totam hereditatem praeteritam uindicare, cum rescisso testamento etiam institutae saluum ius sit adeundae hereditatis.
20 · Scaeuola libro secundo quaestionum
pr.Qui de inofficioso uult dicere, licet negetur filius, Carbonianam bonorum possessionem non debet accipere (totiens enim ea indulgenda est, quotiens, si uere filius esset, heres esset aut bonorum possessor, ut interim et possideat et alatur et actionibus praeiudicium non patiatur: qui uero de inofficioso dicit, nec actiones mouere debet nec aliam ullam quam hereditatis petitionem exercere nec ali), ne umquam melioris sit condicionis, quam si confitetur aduersarius.
21 · Paulus libro tertio responsorum
pr.Eum, qui inofficiosi testamenti querellam instituit et fraude heredis scripti, quasi tertiam partem hereditatis tacite rogatus esset ei restituere, reliquit eam actionem, non uideri deseruisse querellam et ideo non prohiberi eum repetere inchoatam actionem.
1Item quaesitum est, an heres audiendus est, ante de inofficiosi querellam actam desiderans restitui sibi ea quae soluit. respondit ei, qui sciens indebitum fideicommissum soluit, nullam repetitionem ex ea causa competere.
2Idem respondit, euicta hereditate per inofficiosi querellam ab eo qui heres institutus esset, perinde omnia obseruari oportere, ac si hereditas adita non fuisset: et ideo et petitionem integram debiti heredi instituto aduersus eum qui superauit competere et compensationem debiti.
22 · Tryphoninus libro septimo decimo disputationum
pr.Filius non impeditur, quo minus inofficiosum testamentum matris accusaret, si pater eius legatum ex testamento matris accipiet uel adisset hereditatem, quamquam in eius esset potestate: nec prohiberi patrem dixi iure filii accusare: nam indignatio filii est.
1Et quaerebatur, si non optinuisset in accusando, an quod patri datum est publicaretur? quoniam alii commodum uictoriae parat et in hac causa nihil ex officio patris, sed totum de meritis filii agitur. et inclinandum est non perdere patrem sibi datum, si secundum testamentum pronuntiatum fuisset.
2Multo magis si mihi legatum testator dedit, cuius de inofficioso testamento filius agens decessit me herede relicto, egoque hereditariam causam peregi et uictus sum: id quod mihi eo testamento relictum est, non perdam: utique si iam defunctus agere coeperat.
3Item si adrogaui eum, qui instituerat litem de inofficioso testamento eius qui mihi legatum dedit, litemque peregero nomine filii nec optinuero: perdere me legatum non oportet, quia non sum indignus, ut auferatur mihi a fisco id quod derelictum est: cum non proprio nomine, sed iure cuiusdam successionis egi.
23 · Paulus libro singulari de inofficioso testamento
pr.Si ponas filium emancipatum praeteritum et ex eo nepotem in potestate retentum heredem institutum esse: filius potest contra filium suum, testatoris nepotem petere bonorum possessionem, queri autem de inofficioso testamento non poterit. quod si exheredatus sit filius emancipatus, poterit queri et ita iungetur filio suo et simul cum eo hereditatem optinebit.
1Si hereditatem ab heredibus institutis exheredati emerunt uel res singulas scientes eos heredes esse: aut conduxerunt praedia aliudue quid simile fecerunt: uel soluerunt heredi quod testatori debebant: iudicium defuncti adgnoscere uidentur et a querella excluduntur.
2Si duo sint filii exheredati et ambo de inofficioso testamento egerunt et unus postea constituit non agere, pars eius alteri adcrescit. idemque erit, et si tempore exclusus sit.
24 · Ulpianus libro quadragensimo octauo ad Sabinum
pr.Circa inofficiosi querellam euenire plerumque adsolet, ut in una atque eadem causa diuersae sententiae proferantur. quid enim si fratre agente heredes scripti diuersi iuris fuerunt? quod si fuerit, pro parte testatus, pro parte intestatus decessisse uidebitur.
25 · Ulpianus libro secundo disputationum
pr.Si non mortis causa fuerit donatum, sed inter uiuos, hac tamen contemplatione, ut in quartam habeatur: potest dici inofficiosi querellam cessare, si quartam in donatione habet aut, si minus habeat, quod deest uiri boni arbitratu repleatur: aut certe conferri oportere id quod donatum est.
1Si quis, cum non possit de inofficioso queri, ad querellam admissus pro parte rescindere testamentum temptet et unum sibi heredem eligat, contra quem inofficiosi querellam instituat, dicendum est, quia testamentum pro parte ualet et praecedentes eum personae exclusae sunt, cum effectu eum querellam instituisse.
26 · Ulpianus libro octauo disputationum
pr.Si sub hac condicione fuerit heres institutus ‘si Stichum manumiserit’ et manumisisset, et posteaquam manumisit inofficiosum uel iniustum testamentum pronuntietur: aequum est huic quoque succurri, ut serui pretium a manumisso accipiat, ne frustra seruum perdat.
27 · Ulpianus libro sexto opinionum
pr.Si instituta de inofficioso testamento accusatione de lite pacto transactum est nec fides ab herede transactioni praestatur, inofficiosi causam integram esse placuit.
1Ei, qui se filium eius esse adfirmat, qui testamento id denegauit, tamen eum exheredauit, de inofficioso testamento causa superest.
2De inofficioso testamento militis dicere nec miles potest.
3De inofficioso testamento nepos contra patruum suum uel alium scriptum heredem pro portione egerat et optinuerat, sed scriptus heres appellauerat: placuit interim propter inopiam pupilli alimenta pro modo facultatium, quae per inofficiosi testamenti accusationem pro parte ei uindicabantur, decerni eaque aduersarium ei subministrare necesse habere usque ad finem litis.
4De testamento matris, quae existimans perisse filium alium heredem instituit, de inofficioso queri potest.
28 · Paulus libro singulari de septemuiralibus iudiciis
pr.Cum mater militem filium falso audisset decessisse et testamento heredes alios instituisset, diuus Hadrianus decreuit hereditatem ad filium pertinere ita, ut libertates et legata praestentur. hic illud adnotatum quod de libertatibus et legatis adicitur: nam cum inofficiosum testamentum arguitur, nihil ex eo testamento ualet.
29 · Ulpianus libro quinto opinionum
pr.Si suspecta collusio sit legatariis inter scriptos heredes et eum qui de inofficioso testamento agit: adesse etiam legatarios et uoluntatem defuncti tueri constitutum est, eisdemque permissum est etiam appellare, si contra testamentum pronuntiatum fuerit.
1De inofficioso testamento matris spurii quoque filii dicere possunt.
2Quamuis instituta inofficiosi testamenti accusatione res transactione decisa sit, tamen testamentum in suo iure manet: et ideo datae in eo libertates atque legata, usque quo Falcidia permittit, suam habent potestatem.
3Quoniam femina nullum adoptare filium sine iussu principis potest, nec de inofficioso testamento eius, quam quis sibi matrem adoptiuam falso esse existimabat, agere potest.
4In ea prouincia de inofficioso testamento agi oportet, in qua scripti heredes domicilium habent.
30 · Marcianus libro quarto institutionum
pr.Aduersus testamentum filii in adoptionem dati pater naturalis recte de inofficioso testamento agere potest.
1Tutoribus pupilli nomine sine periculo eius, quod testamento datum est, agere posse de inofficioso uel falso testamento diui Seuerus et Antoninus rescripserunt.
31 · Paulus libro singulari de septemuiralibus iudiciis
pr.Si is qui admittitur ad accusationem, nolit aut non possit accusare, an sequens admittatur, uidendum est. et placuit posse, ut fiat successioni locus.
1Quantum ad inofficiosi liberorum uel parentium querellam pertinet, nihil interest, quis sit heres scriptus ex liberis an extraneis uel municipibus.
2Si heres extiterim ei, qui eo testamento institutus est quod de inofficioso arguere uolo, non mihi nocebit, maxime si eam portionem non possideam uel iure suo possideam.
3Diuersum dicemus, si legauerit mihi eam rem, quam quis ex eo testamento acceperat: nam si eam adgnoscam, repellar ab accusatione.
4Quid ergo si alias uoluntatem testatoris probauerim? puta in testamento adscripserim post mortem patris consentire me? repellendus sum ab accusatione.
32 · Paulus libro singulari de inofficioso testamento
pr.Si exheredatus petenti legatum ex testamento aduocationem praebuit procurationemue susceperit, remouetur ab accusatione: adgnouisse enim uidetur, qui qualequale iudicium defuncti comprobauit.
1Si legatario heres extiterit exheredatus petieritque legatum, uidebimus an sit summouendus ab hac accusatione: certum est enim iudicium defuncti et rursus nihil ei ex testamento relictum uerum est. tutius tamen fecerit, si se abstinuerit a petitione legati.