D. 5.3DE HEREDITATIS PETITIONE
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Gaius libro sexto ad edictum prouinciale
pr.Hereditas ad nos pertinet aut uetere iure aut nouo. uetere e lege duodecim tabularum uel ex testamento, quod iure factum est
2 · Ulpianus libro quinto decimo ad edictum
pr.(siue suo nomine siue per se siue per alios effecti sumus,
3 · Gaius libro sexto ad edictum prouinciale
pr.ueluti si eam personam, quae in nostra potestate sit, institutam iusserimus adire hereditatem: sed et si Titio, qui Seio heres extitit, nos heredes facti sumus, sicuti Titii hereditatem nostram esse intendere possumus, ita et Seii) uel ab intestato (forte quod sui heredes defuncto sumus, uel adgnati, uel quod manumisimus defunctum, quodue parens noster manumiserit). nouo iure fiunt heredes omnes qui ex senatus consultis aut ex constitutionibus ad hereditatem uocantur.
4 · Paulus libro primo ad edictum
pr.Si hereditatem petam ab eo, qui unam rem possidebat, de qua sola controuersia erat, etiam id quod postea coepit possidere restituet.
5 · Ulpianus libro quarto decimo ad edictum
pr.Diuus Pius rescripsit prohibendum possessorem hereditatis, de qua controuersia erit, antequam lis inchoaretur, aliquid ex ea distrahere: nisi maluerit pro omni quantitate hereditatis uel rerum eius restitutione satisdare: causa autem cognita, etsi non talis data sit satisdatio, sed solita cautio, etiam post litem coeptam. deminutionem se concessurum praetor edixit, ne in totum deminutio impedita in aliquo etiam utilitates alias impediat. ut puta si ad funus sit aliquid necessarium: nam funeris gratia deminutionem permittit. item si futurum est, ut, nisi pecunia intra diem soluatur, pignus distrahatur. sed et propter familiae cibaria necessaria erit deminutio. sed et res tempore perituras permittere debet praetor distrahere.
1Diuus Hadrianus Trebio Sergiano rescripsit, ut Aelius Asiaticus daret satis de hereditate quae ab eo petitur, et sic falsum dicat: hoc ideo, quia sustinetur hereditatis petitionis iudicium, donec falsi causa agatur.
2Eorum iudiciorum, quae de hereditatis petitione sunt, ea auctoritas est, ut nihil in praeiudicium eius iudicii fieri debeat.
6 · Ulpianus libro septuagensimo quinto ad edictum
pr.Si testamentum falsum esse dicatur et ex eo legatum petatur, uel praestandum est oblata cautione uel quaerendum an debeatur, etsi testamentum falsum esse dicatur. ei tamen qui falsi accusat, si suscepta cognitio est, non est dandum.
7 · Ulpianus libro quarto decimo ad edictum
pr.Si quis libertatem ex testamento sibi competisse dicat, non debebit iudex de libertate sententiam dicere, ne praeiudicium de testamento cognituro faciat: et ita senatus censuit: sed et diuus Traianus rescripsit differendum de libertate iudicium, donec de inofficioso iudicium aut inducatur aut finem accipiat.
1Ita demum autem sustinentur liberalia iudicia, si iam de inofficioso iudicium contestatum est: ceterum si non contestetur, non exspectantur liberalia iudicia: et ita diuus Pius rescripsit. nam cum quidam Licinnianus de statu suo quaestionem patiebatur et, ne maturius pronuntiaretur de condicione sua, nolebat ad liberale iudicium ire, dicens suscepturum se de inofficioso testamento iudicium et petiturum hereditatem, quia libertatem et hereditatem ex testamento sibi defendebat: diuus Pius ait, si quidem possessor esset hereditatis Licinnianus, facilius audiendum, quoniam esset hereditatis nomine iudicium suscepturus et erat in arbitrio eius, qui se dominum esse dicit, agere de inofficioso testamento iudicium. nunc uero sub obtentu iudicii de inofficioso testamento ab ipso Licinniano non suscepti per quinquennium non debere moram fieri seruituti. plane summatim aestimandum iudici concessit, an forte bona fide imploretur iudicium de testamento: et si id depraehenderit, praestituendum modicum tempus, intra quod si non fuerit contestatum, iubeat iudicem libertatis partibus suis fungi.
2Quotiens autem quis patitur controuersiam libertatis et hereditatis, sed se non ex testamento liberum dicit, sed alias uel a uiuo testatore manumissum, non debere impediri liberalem causam, licet iudicium de testamento moueri speretur, diuus Pius rescripsit: adiecit plane in rescripto, dummodo praedicatur iudici liberalis causae, ne ullum adminiculum libertatis ex testamento admittat.
8 · Paulus libro sexto decimo ad edictum
pr.Legitimam hereditatem uindicare non prohibetur is qui, cum ignorabat uires testamenti, iudicium defuncti secutus est.
9 · Ulpianus libro quinto decimo ad edictum
pr.Regulariter definiendum est eum demum teneri petitione hereditatis, qui uel ius pro herede uel pro possessore possidet uel rem hereditariam
10 · Gaius libro sexto ad edictum prouinciale
pr.licet minimam.
1Itaque qui ex asse uel ex parte heres est, intendit quidem hereditatem suam esse totam uel pro parte, sed hoc solum ei officio iudicis restituitur quod aduersarius possidet, aut totum, si ex asse sit heres, aut pro parte ex qua heres est.
11 · Ulpianus libro quinto decimo ad edictum
pr.Pro herede possidet, qui putat se heredem esse. sed an et is, qui scit se heredem non esse, pro herede possideat, quaeritur: et Arrianus libro secundo de interdictis putat teneri, quo iure nos uti Proculus scribit. sed enim et bonorum possessor pro herede uidetur possidere.
1Pro possessore uero possidet praedo,
12 · Ulpianus libro sexagensimo septimo ad edictum
pr.qui interrogatus cur possideat, responsurus sit ‘quia possideo’ nec contendet se heredem uel per mendacium,
13 · Ulpianus libro quinto decimo ad edictum
pr.nec ullam causam possessionis possit dicere: et ideo fur et raptor petitione hereditatis tenentur.
1Omnibus etiam titulis hic pro possessore haeret et quasi iniunctus est. denique et pro emptore titulo haeret: nam si a furioso emero sciens, pro possessore possideo. item in titulo pro donato quaeritur, an quis pro possessore possideat, ut puta uxor uel maritus: et placet nobis Iuliani sententia pro possessore possidere eum, et ideo petitione hereditatis tenebitur. item pro dote titulus recipit pro possessore possessionem, ut puta si a minore duodecim annis nupta mihi quasi dotem sciens accepi. et si legatum mihi solutum est ex falsa causa scienti, utique pro possessore possidebo.
2Is autem qui restituit hereditatem teneri hereditatis petitione non potest, nisi dolo fecit, id est si scit et restituit: nam et dolus praeteritus uenit in hereditatis petitione, quasi dolo desierit possidere.
3Neratius libro sexto membranarum scribit ab herede peti hereditatem posse, etiam si ignoret pro herede uel pro possessore defunctum possedisse. idem esse libro septimo ait etiam si putauit heres eas res ex hac hereditate esse quae sibi delata est.
4Quid si quis hereditatem emerit, an utilis in eum petitio hereditatis deberet dari, ne singulis iudiciis uexaretur? uenditorem enim teneri certum est: sed finge non extare uenditorem uel modico uendidisse et bonae fidei possessorem fuisse: an porrigi manus ad emptorem debeant? et putat Gaius Cassius dandam utilem actionem.
5Idem erit dicendum et si paruo pretio iussus uendere heres Titio hereditatem uendidit: nam putat dicendum Papinianus aduersus fideicommissarium dari actionem: ab herede enim peti non expedit perexiguum pretium habente.
6Sed et si retenta certa quantitate restituere rogatus sit, idem erit dicendum. plane si accepta certa quantitate restituere rogatus est, non putat Papinianus ab herede petendam hereditatem, quoniam pro herede, quod condicionis implendae gratia accepit, non possidetur. sed Sabinus in statulibero contra: et id uerius est, quia pecunia hereditaria est.
7Idem et in eo qui solos fructus ex hereditate retinet, dicendum erit: tenetur enim et is hereditatis petitione.
8Si quis sciens alienam emit hereditatem, quasi pro possessore possidet: et sic peti ab eo hereditatem quidam putant. quam sententiam non puto ueram: nemo enim praedo est qui pretium numerauit: sed ut emptor uniuersitatis utili tenetur.
9Item si quis a fisco hereditatem quasi uacantem emerit, aequissimum erit utilem actionem aduersus eum dari.
10Apud Marcellum libro quarto digestorum relatum est, si mulier hereditatem in dotem dedit, maritum pro dote quidem possidere hereditatem, sed petitione hereditatis utili teneri: sed et ipsam mulierem directa teneri Marcellus scribit, maxime si iam factum diuortium est.
11Heredem autem etiam earum rerum nomine, quas defunctus pro emptore possedit, hereditatis petitione teneri constat, quasi pro herede possideat: quamuis etiam earum rerum nomine, quas pro herede uel pro possessore defunctus possedit, utique teneatur.
12Si quis absentis nomine possideat hereditatem, cum sit incertum an ille ratum habeat, puto absentis nomine petendam hereditatem, ipsius uero nequaquam, quia non uidetur pro herede uel pro possessore possidere, qui contemplatione alterius possidet: nisi forte quis dixerit, cum ratum non habet, iam procuratorem quasi praedonem esse: tunc enim suo nomine teneri potest.
13Non solum autem ab eo peti hereditas potest, qui corpus hereditarium possidet, sed et si nihil. et uidendum, si non possidens optulerit tamen se petitioni, an teneatur. et Celsus libro quarto digestorum scribit ex dolo eum teneri: dolo enim facere eum qui se offert petitioni. quam sententiam generaliter Marcellus apud Iulianum probat: omnem, qui se offert petitioni, quasi possidentem teneri.
14Item si quis dolo fecerit, quo minus possideat, hereditatis petitione tenebitur. sed si alius nanctus possessionem, quam ego dolo malo amiseram, paratus sit iudicium pati, Marcellus libro quarto digestorum tractat, ne forte euanescat aduersus eum qui desiit litis aestimatio: et magis euanescere ait, nisi petentis interest: certe, inquit, si rem paratus sit restituere, indubitatum erit euanescere. sed si is qui dolo desiit ante conueniatur, eum qui possidet non liberabit.
15Item a debitore hereditario quasi a iuris possessore: nam et a iuris possessoribus posse hereditatem peti constat.
14 · Paulus libro uicensimo ad edictum
pr.Sed utrum ex delicto an ex contractu debitor sit, nihil refert. debitor autem hereditarius intellegitur is quoque qui seruo hereditario promisit, uel qui ante aditam hereditatem damnum dedit
15 · Gaius libro sexto ad edictum prouinciale
pr.uel aliquam rem hereditariam subripuerit.
16 · Ulpianus libro quinto decimo ad edictum
pr.Quod si in diem sit debitor uel sub condicione, a quo petita est hereditas, non debere eum damnari. rei plane iudicatae tempus spectandum esse secundum Octaueni sententiam, ut apud Pomponium scriptum est, an dies uenerit: quod et in stipulatione condicionali erit dicendum. si autem non uenerit, cauere officio iudicis debeat de restituendo hoc debito, cum dies uenerit uel condicio extiterit.
1Sed et is qui pretia rerum hereditariarum possidet, item qui a debitore hereditario exegit, petitione hereditatis tenetur.
2Unde Iulianus libro sexto digestorum ait ab eo, qui petit hereditatem et litis aestimationem consecutus est, hereditatem peti posse.
3Non solum autem a debitore defuncti, sed etiam a debitore hereditario peti hereditas potest: denique ab eo, qui negotia hereditaria gessit, et Celso et Iuliano uidetur peti hereditatem posse, sed si heredis negotium gessit, nequaquam: ab heredis enim debitore peti hereditas non potest.
4Iulianus scribit, si is, qui pro herede possidebat, ui fuerit deiectus, peti ab eo hereditatem posse quasi a iuris possessore, quia habet interdictum unde ui, quo uictus cedere debet: sed et eum qui deiecit petitione hereditatis teneri, quia res hereditarias pro possessore possidet.
5Idem Iulianus ait, siue quis possidens siue non rem uendiderit, petitione hereditatis eum teneri, siue iam pretium recepit siue petere possit, ut et hic actionibus cedat.
6Idem scribit patronum hereditatem petere non posse ab eo, cui libertus in fraudem alienauit, quia Caluisiana actione ei tenetur: patroni enim iste debitor est, non hereditarius. ergo nec ab eo, cui mortis causa donatum est, peti hereditas potest.
7Idem Iulianus scribit, si quis ex causa fideicommissi restituerit hereditatem uel singulas res praestiterit, peti ab eo hereditatem posse, quia habet condictionem earum, quae sunt ex ea causa solutae, et ueluti iuris possessor est.
8Sed et si pretia rerum, quas distraxit, ex causa fideicommissi soluit, peti hereditatem ab eo posse, quia repetere potest. sed his casibus actiones suas dumtaxat eum praestaturum, cum et res exstant et potest petitor etiam per in rem actionem eas uindicare.
17 · Gaius libro sexto ad edictum prouinciale
pr.Quod si possessor hereditatis ob id, quod ex testamento heredem se esse putaret, legatorum nomine de suo soluit, si quis ab intestato eam hereditatem euincat, licet damnum uidetur esse possessoris, quod sibi non prospexerit stipulatione ‘euicta hereditate legata reddi’, attamen quia fieri potest, ut eo tempore soluerit legata, quo adhuc nulla controuersia mota sit, et ob id nullam interposuerit cautionem, placet in eo casu euicta hereditate dandam ei esse repetitionem. sed cum cessante cautione repetitio datur, periculum est, ne propter inopiam eius, cui solutum est legatum, nihil repeti possit, et ideo secundum senatus consulti sententiam subueniendum ei est, ut ipse quidem ex retentione rerum hereditariarum sibi satisfaciat, cedat autem actionibus petitori, ut suo periculo eas exerceat.
18 · Ulpianus libro quinto decimo ad edictum
pr.Item uidendum, si possessor hereditatis uenditione per argentarium facta pecuniam apud eum perdiderit, an petitione hereditatis teneatur, quia nihil habet nec consequi potest. sed Labeo putat eum teneri, quia suo periculo male argentario credidit: sed Octauenus ait nihil eum praeter actiones praestaturum, ob has igitur actiones petitione hereditatis teneri. mihi autem in eo, qui mala fide possedit, Labeonis sententia placet: in altero uero, qui bona fide possessor est, Octaueni sententia sequenda esse uidetur.
1Si quis, cum peteretur ab eo hereditas, neque rei neque iuris uelut possessor erat, uerum postea aliquid adeptus est, an petitione hereditatis uideatur teneri? et Celsus libro quarto digestorum recte scribit hunc condemnandum, licet initio nihil possedit.
2Nunc uideamus, quae ueniant in hereditatis petitione. et placuit uniuersas res hereditarias in hoc iudicium uenire, siue iura siue corpora sint,
19 · Paulus libro uicensimo ad edictum
pr.et non tantum hereditaria corpora, sed et quae non sunt hereditaria, quorum tamen periculum ad heredem pertinet: ut res pignori datae defuncto uel commodatae depositaeue. et quidem rei pignori datae etiam specialis petitio est, ut et hereditatis petitione contineatur, sicut illae quarum nomine Publiciana competit. sed licet earum nomine, quae commodatae uel depositae sunt, nulla sit facile actio, quia tamen periculum earum ad nos pertinet, aequum est eas restitui.
1Quod si pro emptore usucapio ab herede impleta sit, non ueniet in hereditatis petitione: quia heres, id est petitor, eam uindicare potest nec ulla exceptio datur possessori.
2Ueniunt et hae res in hereditatis petitionem, in quibus possessor retentionem habuit, non etiam petitionem: ueluti si iurauerat defunctus petitoris rem non esse et decesserit, debent hae quoque restitui. immo et si possessor sua culpa eas amiserit, tenebitur hoc nomine. idemque erit et in praedone, licet hic propter culpam non teneatur: quia nec hic debet has res retinere.
3Seruitutes in restitutionem hereditatis non uenire ego didici, cum nihil eo nomine possit restitui, sicut est in corporibus et fructibus, sed si non patiatur ire et agere, propria actione conuenietur.
20 · Ulpianus libro quinto decimo ad edictum
pr.Item ueniunt in hereditatem etiam ea, quae hereditatis causa comparata sunt, ut puta mancipia pecoraque et si qua alia, quae necessario hereditati sunt comparata. et si quidem pecunia hereditaria sint comparata, sine dubio uenient: si uero non pecunia hereditaria, uidendum erit: et puto etiam haec uenire, si magna utilitas hereditatis uersetur, pretium scilicet restituturo herede.
1Sed non omnia, quae ex hereditaria pecunia comparata sunt, in hereditatis petitionem ueniunt. denique scribit Iulianus libro sexto digestorum, si possessor ex pecunia hereditaria hominem emerit et ab eo petatur hereditas, ita uenire in hereditatis petitionem, si hereditatis interfuit eum emi: at si sui causa emit, pretium uenire.
2Simili modo et si fundum hereditarium distraxerit, si quidem sine causa, et ipsum fundum et fructus in hereditatis petitionem uenire: quod si aeris exsoluendi gratia hereditarii id fecit, non amplius uenire quam pretium.
3Item non solum ea quae mortis tempore fuerunt, sed si qua postea augmenta hereditati accesserunt, uenire in hereditatis petitionem: nam hereditas et augmentum recipit et deminutionem. sed ea, quae post aditam hereditatem accedunt, si quidem ex ipsa hereditate, puto hereditati accedere: si extrinsecus, non, quia personae possessoris accedunt. fructus autem omnes augent hereditatem, siue ante aditam siue post aditam hereditatem accesserint. sed et partus ancillarum sine dubio augent hereditatem.
4Cum praediximus omnes hereditarias actiones in hereditatis petitionem uenire, quaeritur, utrum cum sua natura ueniant an contra. ut puta est quaedam actio, quae infitiatione crescit: utrum cum suo incremento an uero in simplum uenit, ut legis Aquiliae? et Iulianus libro sexto digestorum scribit simplum soluturum.
5Idem recte ait, si noxali iudicio condemnatus sit possessor defuncto, non posse eum dedentem noxae officio iudicis liberari: quia tamdiu quis habet noxae dedendae facultatem, quamdiu iudicati conueniatur, post susceptum iudicium non potest noxae dedendo se liberare: suscepit autem per petitionem hereditatis.
6Praeter haec multa repperimus tractata et de petitione hereditatis, de distractis rebus hereditariis, de dolo praeterito et de fructibus. de quibus cum forma senatus consulto sit data, optimum est ipsius senatus consulti interpretationem facere uerbis eius relatis. ‘pridie idus Martias Quintus Iulius Balbus et Publius Iuuentius Celsus Titius Aufidius Oenus Seuerianus consules uerba fecerunt de his, quae imperator Caesar Traiani Parthici filius diui Neruae nepos Hadrianus Augustus imperator maximusque princeps proposuit quinto nonas Martias quae proximae fuerunt libello complexus esset, quid fieri placeat, de qua re ita censuerunt.
6aCum, antequam partes caducae ex bonis rustici fisco peterentur, hi, qui se heredes esse existimant, hereditatem distraxerint, placere redactae ex pretio rerum uenditarum pecuniae usuras non esse exigendas idemque in similibus causis seruandum.
6bItem placere, a quibus hereditas petita fuisset, si aduersus eos iudicatum esset, pretia, quae ad eos rerum ex hereditate uenditarum peruenissent, etsi eae ante petitam hereditatem deperissent deminutaeue fuissent, restituere debere.
6cItem eos qui bona inuasissent, cum scirent ad se non pertinere, etiamsi ante litem contestatam fecerint, quo minus possiderent, perinde condemnandos, quasi possiderent: eos autem, qui iustas causas habuissent, quare bona ad se pertinere existimassent, usque eo dumtaxat, quo locupletiores ex ea re facti essent.
6dPetitam autem fisco hereditatem ex eo tempore existimandum esse, quo primum scierit quisque eam a se peti, id est cum primum aut denuntiatum esset ei aut litteris uel edicto euocatus esset. censuerunt’. aptanda est igitur nobis singulis uerbis senatus consulti congruens interpretatio.
7Ait senatus: ‘cum antequam partes caducae fisco peterentur’. hoc euenerat, ut partes caducae fisco peterentur: sed et si ex asse fiat, senatus consultum locum habebit: idem, et si uacantia bona fisco uindicentur uel si ex alia quacumque causa bona ad eum peruenerunt, senatus consultum hoc locum habebit:
8et si ciuitati peteretur.
9In priuatorum quoque petitionibus senatus consultum locum habere nemo est qui ambigit, licet in publica causa factum sit.
10Non solum autem in hereditate utimur senatus consulto, sed et in peculio castrensi uel alia uniuersitate.
11‘Petitam autem hereditatem’ et cetera: id est ex quo quis scit a se peti: nam ubi scit, incipit esse malae fidei possessor. ‘id est cum primum aut denuntiatum esset’: quid ergo si scit quidem, nemo autem ei denuntiauit, an incipiat usuras debere pecuniae redactae? et puto debere: coepit enim malae fidei possessor esse. sed ponamus denuntiatum esse, non tamen scit, quia non ipsi, sed procuratori eius denuntiatum est: senatus ipsi denuntiari exigit et ideo non nocebit, nisi forte is cui denuntiatum est eum certiorauerit, sed non si certiorare potuit nec fecit. a quo denuntiatum est senatus non exigit: quicumque ergo fuit qui denuntiauit, nocebit.
12Haec aduersus bonae fidei possessores, nam ita senatus locutus est: ‘eos qui se heredes existimassent’. ceterum si quis sciens ad se hereditatem non pertinere distraxit, sine dubio non pretia rerum, sed ipsae res ueniunt in petitionem hereditatis et fructus earum. sed imperator Seuerus epistula ad celerem idem uidetur fecisse et in malae fidei possessoribus: atquin senatus de his est locutus qui se heredes existimant. nisi forte ad eas res referemus, quas distrahi expedierat, quae onerabant magis hereditatem quam fructui erant: ut sit in arbitrio petitoris, qualem computationem faciat aduersus malae fidei possessorem, utrum ipsius rei et fructuum an pretii et usurarum post motam controuersiam.
13Licet autem senatus de his locutus sit, qui se heredes existiment, tamen et si bonorum possessores se existiment uel alios successores iustos uel sibi restitutam hereditatem, in eadem erunt condicione.
14Papinianus autem libro tertio quaestionum, si possessor hereditatis pecuniam inuentam in hereditate non attingat, negat eum omnino in usuras conueniendum.
15‘Redactae’, inquit, ‘pecuniae ex pretio rerum uenditarum.’ redactam sic accipiemus, non solum iam exactam, uerum et si exigi potuit nec exacta est.
16Quid si post petitam hereditatem res distraxerit? hic ipsae res uenient fructusque earum. sed si forte tales fuerunt, quae uel steriles erant uel tempore periturae, et hae distractae sunt uero pretio, fortassis possit petitor eligere, ut sibi pretia et usurae praestentur.
17Ait senatus: ‘placere, a quibus petita hereditas fuisset, si aduersus eos iudicatum esset, pretia, quae ad eos rerum ex hereditate uenditarum peruenissent, etsi ante petitam hereditatem deperissent deminutaeue essent, restituere debere.’ bonae fidei possessor si uendiderit res hereditarias, siue exegit pretium siue non, quia habet actionem, debebit pretium praestare: sed ubi habet actionem, sufficiet eum actiones praestare.
18Sed si uendidit et euicta re restituit quod accepit, non uidebitur ad eum peruenisse: quamquam possit dici nec ab initio pretium uenire, quia non fuit res hereditaria quae distracta est: sed etsi senatus rerum ex hereditate distractarum, non hereditariarum fecit mentionem, restitui tamen non debet, quia nihil apud eum remanet. nam et Iulianus libro sexto digestorum scribit quod indebitum exegit restituere eum non debere nec imputaturum quod non debitum soluit.
19Sed si res sit redhibita, hic utique et hereditaria est et pretium non ueniet quod refusum est.
20Sed et si ob uenditionem obstrictus sit emptori possessor hereditatis, dicendum erit prospici ei cautione.
21Restituere autem pretia debebit possessor, etsi deperditae sunt res uel deminutae. sed utrum ita demum restituat, si bonae fidei possessor est, an et si malae fidei? et si quidem res apud emptorem exstent nec deperditae nec deminutae sunt, sine dubio ipsas res debet praestare malae fidei possessor aut, si recipere eas ab emptore nullo modo possit, tantum quantum in litem esset iuratum. at ubi deperditae sunt et deminutae, uerum pretium debet praestari, quia si petitor rem consecutus esset, distraxisset et uerum pretium rei non perderet.
21 · Gaius libro sexto ad edictum prouinciale
pr.Deperditum intellegitur, quod in rerum natura esse desiit: deminutum uero, quod usucaptum esset et ob id de hereditate exiit.
22 · Paulus libro uicensimo ad edictum
pr.Si et rem et pretium habeat bonae fidei possessor, puta quod eandem redemerit: an audiendus sit, si uelit rem dare, non pretium? in praedone dicimus electionem esse debere actoris: an hic magis possessor audiendus sit, si uelit rem tradere licet deteriorem factam, non petitor, si pretium desideret, quod inuerecundum sit tale desiderium: an uero, quia ex re hereditaria locupletior sit, et id quod amplius habet ex pretio restituere debeat, uidendum. nam et in oratione diui Hadriani ita est: ‘dispicite, patres conscripti, numquid sit aequius possessorem non facere lucrum et pretium, quod ex aliena re perceperit, reddere, quia potest existimari in locum hereditariae rei uenditae pretium eius successisse et quodammodo ipsum hereditarium factum.’ oportet igitur possessorem et rem restituere petitori et quod ex uenditione eius rei lucratus est.
23 · Ulpianus libro quinto decimo ad edictum
pr.Utrum autem omne pretium restituere debebit bonae fidei possessor an uero ita demum, si factus sit locupletior, uidendum: finge pretium acceptum uel perdidisse uel consumpsisse uel donasse. et uerbum quidem peruenisse ambiguum est, solumne hoc contineret, quod prima ratione fuerit, an uero et id quod durat. et puto sequentem clausulam senatus consulti, etsi haec sit ambigua, ut ita demum competat, si factus sit locupletior.
1Proinde si non solum pretium, sed etiam poena tardius pretio soluto peruenerit, poterit dici, quia locupletior in totum factus est, debere uenire, licet de pretio solummodo senatus sit locutus.
24 · Paulus libro uicensimo ad edictum
pr.At ubi ui deiectus fuit, non debet restituere poenam ex eo commissam, quod eam actor habere non potest. sic nec poena restitui debet, quam aduersarius ei promisit, si ad iudicium non uenerit.
25 · Ulpianus libro quinto decimo ad edictum
pr.Sed et si lege commissoria uendidit, idem erit dicendum lucrum, quod sensit lege commissoria, praestaturum.
1Item si rem distraxit et ex pretio aliam rem comparauit, ueniet pretium in petitionem hereditatis, non res quam in patrimonium suum conuertit. sed si res minoris ualet quam comparata est, hactenus locupletior factus uidebitur, quatenus res ualet: quemadmodum si consumpsisset, in totum locupletior factus non uidebitur.
2Quod ait senatus: ‘eos qui bona inuasissent, quae scirent ad se non pertinere, etiam si ante litem contestatam fecerint quo minus possiderent, perinde condemnandos quasi possiderent’, ita intellegendum est, ut et dolus praeteritus in petitionem hereditatis deduceretur: sed et culpa. et ideo ab eo qui ab alio non exegit uel a semet ipso, si tempore esset liberatus, peti hereditatem posse: hoc utique si exigere potuit.
3Quod autem ait senatus ‘eos qui bona inuasissent’, loquitur de praedonibus, id est de his qui, cum scirent ad se non pertinere hereditatem, inuaserunt bona, scilicet cum nullam causam haberent possidendi.
4Sed et fructus non quos perceperunt, inquit, sed quos percipere debuerunt, eos praestaturos.
5De eo autem loquitur senatus, qui ab initio mente praedonis res hereditarias adprehendit. quod si ab initio quidem iustam causam habuit adipiscendae possessionis, postea uero conscius ad se nihil hereditatem pertinere praedonio more uersari coepit, nihil senatus loqui uidetur: puto tamen et ad eum mentem senatus consulti pertinere: parui etenim refert, ab initio quis dolose in hereditate sit uersatus an postea hoc facere coepit.
6Scire ad se non pertinere utrum is tantummodo uidetur, qui factum scit, an et is qui in iure errauit? putauit enim recte factum testamentum, cum inutile erat: uel cum eum alius praecederet adgnatus, sibi potius deferri. et non puto hunc esse praedonem qui dolo caret, quamuis in iure erret.
7‘Si ante litem contestatam’, inquit, ‘fecerit’: hoc ideo adiectum, quoniam post litem contestatam omnes incipiunt malae fidei possessores esse, quin immo post controuersiam motam. quamquam enim litis contestatae mentio fiat in senatus consulto, tamen et post motam controuersiam omnes possessores pares fiunt et quasi praedones tenentur. et hoc iure hodie utimur: coepit enim scire rem ad se non pertinentem possidere se is qui interpellatur. qui uero praedo est, et ante litem contestatam doli nomine tenebitur: hic est enim dolus praeteritus.
8‘Perinde’, inquit, ‘condemnandos quasi possiderent’: merito: nam is qui dolo fecit quo minus possideret, ut possessor condemnatur. accipies, siue dolo desierit possidere siue dolo possessionem noluerit admittere. siue autem ab alio res possideatur siue in totum non extet, locum habebit haec clausula. unde si sit alius possessor, ab utroque hereditas peti possit: et si per multos ambulauerit possessio, omnes tenebuntur.
9Sed utrum is solus qui possidet fructus praestabit an etiam is qui dolo fecit quo minus possideret? et dicendum erit post senatus consultum ambo teneri.
10Haec uerba senatus consulti etiam aduersus eum qui non possidet iusiurandum inducunt: tam enim aduersus eum qui dolo fecit quo minus possideat quam aduersus possidentem in litem iuratur.
11Consuluit senatus bonae fidei possessoribus, ne in totum damno adficiantur, sed in id dumtaxat teneantur, in quo locupletiores facti sunt. quemcumque igitur sumptum fecerint ex hereditate, si quid dilapidauerunt perdiderunt, dum re sua se abuti putant, non praestabunt. nec si donauerint, locupletiores facti uidebuntur, quamuis ad remunerandum sibi aliquem naturaliter obligauerunt. plane si ἀντίδωρα acceperunt, dicendum est eatenus locupletiores factos, quatenus acceperunt: uelut genus quoddam hoc esset permutationis.
12Si quis re sua lautius usus sit contemplatione delatae sibi hereditatis, Marcellus libro quinto digestorum putat nihil eum ex hereditate deducturum, si eam non attigit.
13Simili modo et si mutuam pecuniam accepit, quasi diues se deceperit.
14Si tamen pignori res hereditarias dedit, uidendum, an uel sic attingatur hereditas: quod est difficile, cum ipse sit obligatus.
15Adeo autem qui locupletior factus non est non tenetur, ut si quis putans se ex asse heredem partem dimidiam hereditatis sine dolo malo consumpserit, Marcellus libro quarto digestorum tractat, num non teneatur, quasi id quod erogauerit ex eo fuerit, quod ad eum non pertinebat, sed ad coheredes: nam et si is qui heres non erat totum, quidquid apud se fuit, consumpsisset, sine dubio non tenetur, quasi locupletior non factus. sed in proposita quaestione tribus uisionibus relatis, una prima: deinde alia posse dici totum quod superest restituere eum debere, quasi suam partem consumpserit: tertia utrique quod consumptum est decedere: ait utique nonnihil restituendum, de illo dubitat, utrum totum an partem restituendam dicat: puto tamen residuum integrum non esse restituendum, sed partem eius dimidiam.
16Quod autem quis ex hereditate erogauit, utrum totum decedat an uero pro rata patrimonii eius? ut puta penum hereditarium ebibit: utrum totum hereditati expensum feratur an aliquid et patrimonio eius? ut in id factus locupletior uideatur, quod solebat ipse erogare ante delatam hereditatem: ut si quid lautius contemplatione hereditatis impendit, in hoc non uideatur factus locupletior, in statutis uero suis sumptibus uideatur factus locupletior: utique enim etsi non tam laute erogasset, aliquid tamen ad uictum cottidianum erogasset. nam et diuus Marcus in causa Pythodori, qui rogatus erat quod sibi superfuisset ex hereditate reddere, decreuit ea, quae alienata erant non minuendi fideicommissi nec pretium in corpus patrimonii Pythodori redisse, et ex proprio Pythodori patrimonio et ex hereditate decedere, non tantum ex hereditate. et nunc igitur statuti sumptus utrum ex hereditate decedent exemplo rescripti diui Marci an ex solo patrimonio, uidendum erit: et uerius est, ut ex suo patrimonio decedant ea quae et si non heres fuisset erogasset.
17Item si rem distraxit bonae fidei possessor nec pretio factus sit locupletior, an singulas res, si nondum usucaptae sint, uindicare petitor ab emptore possit ? et si uindicet, an exceptione non repellatur ‘quod praeiudicium hereditati non fiat inter actorem et eum qui uenum dedit’, quia non uidetur uenire in petitionem hereditatis pretium earum, quamquam uicti emptores reuersuri sunt ad eum qui distraxit ? et puto posse res uindicari, nisi emptores regressum ad bonae fidei possessorem habent. Quid tamen si is qui uendidit paratus sit ita defendere hereditatem, ut perinde atque si possideret conueniatur? incipit exceptio locum habere ex persona emptorum. certe si minori pretio res uenierint et pretium quodcumque illud actor sit consecutus, multo magis poterit dici exceptione eum summoueri. nam et si id quod a debitoribus exegit possessor petitori hereditatis soluit, liberari debitores Iulianus libro quarto digestorum scribit, siue bonae fidei possessor siue praedo fuit qui debitum ab his exegerat, et ipso iure eos liberari.
18Petitio hereditatis, etsi in rem actio sit, habet tamen praestationes quasdam personales, ut puta eorum quae a debitoribus sunt exacta, item pretiorum.
19Hoc senatus consultum ad petitionem hereditatis factum etiam in familiae herciscundae iudicio locum habere placet, ne res absurda sit, ut quae peti possint diuidi non possint.
20Augent hereditatem gregum et pecorum partus.
26 · Paulus libro uicensimo ad edictum
pr.Quod si oues natae sunt, deinde ex his aliae, hae quoque quasi augmentum restitui debent.
27 · Ulpianus libro quinto decimo ad edictum
pr.Ancillarum etiam partus et partuum partus quamquam fructus esse non existimantur, quia non temere ancillae eius rei causa comparantur ut pariant, augent tamen hereditatem: quippe cum ea omnia fiunt hereditaria, dubium non est, quin ea possessor, si aut possideat aut post petitam hereditatem dolo malo fecit quo minus possideret, debeat restituere.
1Sed et pensiones, quae ex locationibus praediorum urbanorum perceptae sunt, uenient, licet a lupanario perceptae sint: nam et in multorum honestorum uirorum praediis lupanaria exercentur.
28 · Paulus libro uicensimo ad edictum
pr.Post senatus consultum enim omne lucrum auferendum esse tam bonae fidei possessori quam praedoni dicendum est.
29 · Ulpianus libro quinto decimo ad edictum
pr.Mercedes plane a colonis acceptae loco sunt fructuum. operae quoque seruorum in eadem erunt causa, qua sunt pensiones: item uecturae nauium et iumentorum.
30 · Paulus libro uicensimo ad edictum
pr.Iulianus scribit actorem eligere debere, utrum sortem tantum an et usuras uelit cum periculo nominum agnoscere. atquin secundum hoc non obseruabimus quod senatus uoluit, bonae fidei possessorem teneri quatenus locupletior sit: quid enim si pecuniam eligat actor, quae seruari non potest? dicendum itaque est in bonae fidei possessore haec tantummodo eum praestare debere, id est uel sortem et usuras eius si et eas percepit, uel nomina cum eorum cessione in id facienda, quod ex his adhuc deberetur, periculo scilicet petitoris.
31 · Ulpianus libro quinto decimo ad edictum
pr.Si quid possessor soluit creditoribus, reputabit, quamquam ipso iure non liberauerit petitorem hereditatis: nam quod quis suo nomine soluit, non debitoris, debitorem non liberat. et ideo Iulianus libro sexto digestorum scribit ita id imputaturum possessorem, si cauerit se petitorem defensum iri. sed an et bonae fidei possessor debeat defendendum cauere, uidendum erit, quia in eo quod soluit non uidetur locupletior factus: nisi forte habeat condictionem et hoc nomine uidetur locupletior, quia potest repetere: finge enim eum, dum se heredem putat, soluisse suo nomine. et uidetur mihi Iulianus de solo praedone ut caueat sensisse, non etiam de bonae fidei possessore: condictionem tamen praestare debebit. sed et petitor si a creditoribus conueniatur, exceptione uti debebit.
1Sed si ipsi aliquid praedoni debebatur, hoc deducere non debebit: maxime si id fuit debitum, quod natura debebatur. quid tamen si expediebat petitori id debitum esse dissolutum propter poenam uel aliam causam? potest dici ipsum sibi uel soluisse uel debuisse soluere.
2Iustus autem possessor dubio procul debebit deducere, quod sibi debetur.
3Sicut autem sumptum quem fecit deducit, ita si facere debuit nec fecit, culpae huius reddat rationem, nisi bonae fidei possessor est: tunc enim, quia quasi suam rem neglexit, nulli querellae subiectus est ante petitam hereditatem: postea uero et ipse praedo est.
4Illud plane praedoni imputari non potest, cur passus est debitores liberari et pauperiores fieri et non eos conuenit, cum actionem non habuerit.
5Quod autem possessori solutum est an restituere debeat, uideamus: et si bonae fidei possessor fuit siue non, debere restituere placet, et quidem si restituerit, ut Cassius scribit et Iulianus libro sexto, liberari ipso iure debitores.
32 · Paulus libro uicensimo ad edictum
pr.Per seruum adquisitae res heredi restituendae sunt: quod procedit in hereditate liberti et cum de inofficioso agitur, cum interim in bonis esset heredis:
33 · Ulpianus libro quinto decimo ad edictum
pr.nisi ex re heredis scripti stipulatus sit.
1Iulianus scribit, si hominem possessor distraxerit, si quidem non necessarium hereditati, petitione hereditatis pretium praestaturum: imputaretur enim ei, si non distraxisset: quod si necessarium hereditati, si quidem uiuit, ipsum praestandum, si decesserit, fortassis nec pretium: sed non passurum iudicem qui cognoscit possessorem pretium lucrari scribit, et uerius est.
34 · Paulus libro uicensimo ad edictum
pr.Filii familias militis puto peti posse hereditatem ex testamento nobis obuenientem.
1Si seruus uel filius familias res hereditarias teneat, a patre dominoue peti hereditas potest, si facultatem restituendarum rerum habet. certe si pretium rerum hereditariarum uenditarum in peculio serui habeat, et Iulianus existimat posse a domino quasi a iuris possessore hereditatem peti.
35 · Gaius libro sexto ad edictum prouinciale
pr.Idem Iulianus ait etiam si nondum pretia rerum consecutus sit seruus, posse a domino quasi a iuris possessore hereditatem peti, quia habet actionem, qua eam pecuniam consequatur, quae quidem actio etiam ignoranti adquireretur.
36 · Paulus libro uicensimo ad edictum
pr.Si a domino uel a patre, qui pretia possidet, hereditas petatur, an filio uel seruo mortuo uel seruo manumisso uel emancipato filio intra annum agi debeat? et an debitum sibi dominus uel pater deducere potest? Iulianus uerius esse ait, id quod Proculus quoque respondit, perpetuo actionem dandam nec deduci oportere id quod ipsi debetur, quia non de peculio agatur, sed hereditas petatur. haec recte, si pretia habeat seruus uel filius familias. quod si propterea hereditas petatur a domino, quod seruus debitor fuit, perinde haberi debebit, atque si de peculio ageretur. idem dicendum Mauricianus ait etiam si pecuniam ex pretio perceptam seruus uel filius consumpserit, sed alias ex peculio eius solui potest.
1Sed et a filio familias peti hereditatem posse non est dubium, quia restituendi facultatem habet, sicut ad exhibendum. multo magis dicimus posse peti hereditatem a filio familias, qui, cum pater familias esset et possideret hereditatem, adrogandum se praestauit.
2Si possessor hereditarium seruum occiderit, id quoque in hereditatis petitione ueniet: sed Pomponius ait actorem debere eligere, utrum uelit sibi eum condemnari, ut caueat se non acturum lege Aquilia, an malit integram sibi esse actionem legis Aquiliae omissa eius rei aestimatione a iudice. quae electio locum habet, si ante aditam hereditatem occisus sit seruus: nam si postea, ipsius actio propria effecta est nec ueniet in hereditatis petitionem.
3Si praedo dolo desisset possidere, res autem eo modo interierit, quo esset interitura et si eadem causa possessionis mansisset: quantum ad uerba senatus consulti melior est causa praedonis quam bonae fidei possessoris, quia praedo, si dolo desierit possidere, ita condemnatur atque si possideret, nec adiectum esset, si res interierit. sed non est dubium, quin non debeat melioris esse condicionis quam bonae fidei possessor. itaque et si pluris uenierit res, electio debebit esse actoris, ut pretium consequatur: alioquin lucretur aliquid praedo.
4Quo tempore locupletior esse debeat bonae fidei possessor, dubitatur: sed magis est rei iudicatae tempus spectandum esse.
5Fructus intelleguntur deductis impensis, quae quaerendorum cogendorum conseruandorumque eorum gratia fiunt. quod non solum in bonae fidei possessoribus naturalis ratio expostulat, uerum etiam in praedonibus, sicut Sabino quoque placuit.
37 · Ulpianus libro quinto decimo ad edictum
pr.Quod si sumptus quidem fecit, nihil autem fructuum perceperit, aequissimum erit rationem horum quoque in bonae fidei possessoribus haberi.
38 · Paulus libro uicesimo ad edictum
pr.Plane in ceteris necessariis et utilibus impensis posse separari, ut bonae fidei quidem possessores has quoque imputent, praedo autem de se queri debeat, qui sciens in rem alienam impendit. sed benignius est in huius quoque persona haberi rationem impensarum (non enim debet petitor ex aliena iactura lucrum facere) et id ipsum officio iudicis continebitur: nam nec exceptio doli mali desideratur. plane potest in eo differentia esse, ut bonae fidei quidem possessor omnimodo impensas deducat, licet res non exstet in quam fecit, sicut tutor uel curator consequuntur, praedo autem non aliter, quam si res melior sit.
39 · Gaius libro sexto ad edictum prouinciale
pr.Utiles autem necessariaeque sunt ueluti quae fiunt reficiendorum aedificiorum gratia: aut in nouelleta: aut cum seruorum gratia litis aestimatio soluitur, cum id utilius sit quam ipsos dedi: denique alias complures eiusdem generis esse impensas manifestum est.
1Uideamus tamen, ne et ad picturarum quoque et marmorum et ceterarum uoluptariarum rerum impensas aeque proficiat nobis doli exceptio, si modo bonae fidei possessores simus: nam praedoni probe dicetur non debuisse in alienam rem superuacuas impensas facere: ut tamen potestas ei fieret tollendorum eorum, quae sine detrimento ipsius rei tolli possint.
40 · Paulus libro uicesimo ad edictum
pr.Illud quoque quod in oratione diui Hadriani est, ut post acceptum iudicium id actori praestetur, quod habiturus esset, si eo tempore quo petit restituta esset hereditas, interdum durum est. quid enim, si post litem contestatam mancipia aut iumenta aut pecora deperierint? damnari debebit secundum uerba orationis, quia potuit petitor restituta hereditate distraxisse ea. et hoc iustum esse in specialibus petitionibus Proculo placet: Cassius contra sensit. in praedonis persona Proculus recte existimat, in bonae fidei possessoribus Cassius. nec enim debet possessor aut mortalitatem praestare, aut propter metum huius periculi temere indefensum ius suum relinquere.
1Praedo fructus suos non facit, sed augent hereditatem: ideoque eorum quoque fructus praestabit. in bonae fidei autem possessore hi tantum ueniunt in restitutione quasi augmenta hereditatis, per quos locupletior factus est.
2Actiones si quas possessor nanctus est, euicta hereditate restituere debet, ueluti si interdictum unde ui, aut quod precario concessit. contra quoque si possessor cauerit damni infecti, cauendum est possessori.
3Ad officium iudicis pertinebunt et noxales actiones, ut, si paratus sit possessor noxae dedere seruum qui damnum dederit in re hereditaria uel furtum fecerit, absoluatur, sicut fit in interdicto quod ui aut clam.
41 · Gaius libro sexto ad edictum prouinciale
pr.Si quo tempore conueniebatur possessor hereditatis, pauciores res possidebat, deinde aliarum quoque rerum possessionem adsumpsit, eas quoque uictus restituere debebit, siue ante acceptum iudicium siue postea adquisierit possessionem. et si fideiussores, quos dederat, ad litem non sufficiant, iubere eum debebit proconsul ut idonee caueat. ex diuerso quoque si pauciores postea possidebit, quam initio possidebat, si modo id sine dolo eius acciderit, absolui debet quod ad eas res quas desiit possidere.
1Fructus computandos etiam earum rerum, quas defunctus pignori accepit, Iulianus ait.
42 · Ulpianus libro sexagensimo septimo ad edictum
pr.Si debitor hereditarius non ideo nolit soluere, quod se dicat heredem, sed ideo quod neget aut dubitet, an hereditas pertineat ad eum qui petit hereditatem, non tenetur hereditatis petitione.
43 · Paulus libro secundo ad Plautium
pr.Postquam legatum a te accepi, hereditatem peto. Atilicinus quibusdam placuisse ait non aliter mihi aduersus te dandam petitionem, quam si legatum redderem. uideamus tamen, ne non aliter petitor hereditatis legatum restituere debeat, quam ut ei caueatur, si contra eum de hereditate iudicatum fuerit, reddi ei legatum: cum sit iniquum eo casu possessorem hereditatis legatum, quod soluerit, retinere, et maxime si non per calumniam, sed per errorem hereditatem petierit aduersarius: idque et Laelius probat. imperator autem Antoninus rescripsit ei, qui legatum ex testamento abstulisset, causa cognita hereditatis petitionem negandam esse, scilicet si manifesta calumnia sit.
44 · Iauolenus libro primo ex Plautio
pr.Cum is, qui legatum ex testamento percepit, hereditatem petit, si legatum quocumque modo redditum non sit, iudicis officio continetur, ut uictori deducto eo quod accepit restituatur hereditas.
45 · Celsus libro quarto digestorum
pr.Qui se liti optulit, cum rem non possideret, condemnatur, nisi si euidentissimis probationibus possit ostendere actorem ab initio litis scire eum non possidere: quippe isto modo non est deceptus et qui se hereditatis petitioni optulit ex doli clausula tenetur: aestimari scilicet oportebit, quanti eius interfuit non decipi.
46 · Modestinus libro sexto differentiarum
pr.Praedonis loco intellegendus est is, qui tacitam fidem interposuerit, ut non capienti restitueret hereditatem.
47 · Modestinus libro octauo responsorum
pr.Lucius Titius cum in falsi testamenti propinqui accusatione non optinuerit, quaero, an de non iure facto nec signato testamento querella illi competere possit. respondit non ideo repelli ab intentione non iure facti testamenti, quod in falsi accusatione non optinuerit.
48 · Iauolenus libro tertio ex Cassio
pr.In aestimationibus hereditatis ita uenit pretium uenditae hereditatis, ut id quoque accedat, quod plus fuit in hereditate, si ea negotiationis causa ueniit: sin autem ex fideicommissi causa, nihil amplius quam quod bona fide accepit.
49 · Papinianus libro tertio quaestionum
pr.Si bonae fidei possessor hereditatis uelit cum debitoribus hereditariis aut qui res hereditarias occupauerint consistere, audietur, utique si periculum erit, ne inter moras actiones intercidant. petitor autem hereditatis citra metum exceptionis in rem agere poterit: quid enim si possessor hereditatis neglegat? quid si nihil iuris habere se sciat?
50 · Papinianus libro sexto quaestionum
pr.Hereditas etiam sine ullo corpore iuris intellectum habet.
1Si defuncto monumentum condicionis implendae gratia bonae fidei possessor fecerit, potest dici, quia uoluntas defuncti uel in hoc seruanda est, utique si probabilem modum faciendi monumenti sumptus, uel quantum testator iusserit, non excedat, eum, cui aufertur hereditas, impensas ratione doli exceptione aut retenturum aut actione negotiorum gestorum repetiturum, ueluti hereditario negotio gesto: quamuis enim stricto iure nulla teneantur actione heredes ad monumentum faciendum, tamen principali uel pontificali auctoritate compelluntur ad obsequium supremae uoluntatis.
51 · Papinianus libro secundo responsorum
pr.Heres furiosi substituto uel sequentis gradus cognato fructus medii temporis, quibus per curatorem furiosus locupletior factus uidetur, praestabit: exceptis uidelicet impensis, quae circa eandem substantiam tam necessarie quam utiliter factae sunt. sed et si quid circa furiosum necessarie fuerit expensum, et hoc excipiatur, nisi alia sufficiens substantia est furioso, ex qua sustentari potest.
1Fructuum post hereditatem petitam perceptorum usurae non praestantur: diuersa ratio est eorum, qui ante actionem hereditatis illatam percepti hereditatem auxerunt.
52 · Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum
pr.Si possessor ex hereditate inhonestos habuerit quaestus, hos etiam restituere cogetur, ne honesta interpretatio non honesto quaestui lucrum possessori faciat.
53 · Paulus libro decimo ad Sabinum
pr.Non solum ad aes alienum hereditarium exsoluendum necessaria alienatio possessori est, sed et si impensae necessariae in rem hereditariam factae sunt a possessore, uel si mora periturae deterioresue futurae erant.
54 · Iulianus libro sexto digestorum
pr.Ei, qui partes hereditarias uel totam a fisco mercatus fuerit, non est iniquum dari actionem, per quam uniuersa bona persequatur, quemadmodum ei, cui ex Trebelliano senatus consulto hereditas restituta est, petitio hereditatis datur.
1Heres debitoris id quod defunctus pignori dederat quin hereditatem petendo consequi possit, dubium non est.
2Cum praedia urbana et rustica neglegentia possessorum peiora sint facta, ueluti quia uineae pomaria horti extra consuetudinem patris familias defuncti culta sunt: litis aestimationem earum rerum, quanto peiores sint factae, possessores pati debent.
55 · Iulianus libro sexagesimo digestorum
pr.Euicta hereditate bonae fidei possessor quod lege Aquilia exegisset non simplum, sed duplum restituet: lucrum enim ex eo, quod propter hereditatem acceperit, facere non debet.
56 · Africanus libro quarto quaestionum
pr.Cum hereditas petita sit, eos fructus, quos possessor percepit, omnimodo restituendos, etsi petitor eos percepturus non fuerat.
57 · Neratius libro septimo membranarum
pr.Cum idem eandem hereditatem aduersus duos defendit et secundum alterum ex his iudicatum est, quaeri solet, utrum perinde ei hereditatem restitui oporteat, atque oporteret, si aduersus alium defensa non esset: ut scilicet si mox et secundum alium fuerit iudicatum, absoluatur is cum quo actum est, quia neque possideat neque dolo malo fecerit, quo minus possideret quod iudicio reuictus restituerit: an quia possit et secundum alium iudicari, non aliter restituere debeat quam si cautum ei fuerit, quod aduersus alium eandem hereditatem defendit. sed melius est officio iudicis cautione uel satisdatione uicto mederi, cum et res salua sit ei, qui in exsecutione tardior uenit aduersus priorem uictorem.
58 · Scaeuola libro tertio digestorum
pr.Filius a patre emancipatus secundum condicionem testamenti matris adiit hereditatem, quam pater, antequam filium emanciparet, possedit fructusque ex ea possedit, sed erogationem in honorem filii cum esset senator fecit ex ea. quaesitum est, cum paratus sit pater restituere hereditatem habita ratione eorum quae in eum erogauit, an filius nihilo minus perseuerans petere hereditatem doli mali exceptione summoueri possit. respondi, et si non exciperetur, satis per officium iudicis consuli.