D. 5.1DE IUDICIIS: UBI QUISQUE AGERE UEL CONUENIRI DEBEAT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro secundo ad edictum
pr.Si se subiciant aliqui iurisdictioni et consentiant, inter consentientes cuiusuis iudicis, qui tribunali praeest uel aliam iurisdictionem habet, est iurisdictio.
2 · Ulpianus libro tertio ad edictum
pr.Consensisse autem uidentur, qui sciant se non esse subiectos iurisdictioni eius et in eum consentiant. ceterum si putent eius iurisdictionem esse, non erit eius iurisdictio: error enim litigatorum, ut Iulianus quoque libro primo digestorum scribit, non habet consensum. aut si putauerunt alium esse praetorem pro alio, aeque error non dedit iurisdictionem. aut si, cum restitisset quiuis ex litigatoribus, uiribus praeturae compulsus est, nulla iurisdictio est.
1Conuenire autem utrum inter priuatos sufficit an uero etiam ipsius praetoris consensus necessarius est? lex Iulia iudiciorum ait ‘quo minus inter priuatos conueniat’: sufficit ergo priuatorum consensus. proinde si priuati consentiant, praetor autem ignoret consentire et putet suam iurisdictionem, an legi satisfactum sit, uidendum est: et puto posse defendi eius esse iurisdictionem.
2Si et iudex ad tempus datus et omnes litigatores consentiant: nisi specialiter principali iussione prorogatio fuerit inhibita, possunt tempora, intra quae iussus est litem dirimere, prorogari.
3Legatis in eo quod ante legationem contraxerunt, item his qui testimonii causa euocati sunt uel si qui iudicandi causa arcessiti sunt uel in prouinciam destinati, reuocandi domum suam ius datur. eo quoque qui ipse prouocauit non imponitur necessitas intra tempora prouocationis exercendae Romae uel alio loco ubi prouocatio exercetur aliis pulsantibus respondere: nam Celsus huic etiam domus reuocationem dandam ait, quoniam ob aliam causam uenerit: haec Celsi sententia et rationabilis est. nam et diuus Pius Plotio Celsiano rescripsit eum, qui tutelae reddendae causa Romam erat a se euocatus, alterius tutelae causa, cuius causa non erat euocatus, non debere compelli iudicium suscipere. idem Claudio Flauiano rescripsit minorem uiginti quinque annis, qui desiderarat in integrum restitui aduersus asinianum, qui alterius negotii causa uenerat, non esse Romae audiendum.
4Omnes autem isti domum reuocant, si non ibi contraxerunt, ubi conueniuntur. ceterum si contraxerunt ibi, reuocandi ius non habent: exceptis legatis, qui licet ibi contraxerunt, dummodo ante legationem contraxerunt, non compelluntur se Romae defendere, quamdiu legationis causa hic demorantur. quod et Iulianus scribit et diuus Pius rescripsit. plane si perfecta legatione subsistant, conueniendos eos diuus Pius rescripsit.
5Item si extra prouinciam suam contraxerunt, licet non in Italia, quaestionis est, an Romae conueniri possint. et Marcellus in eo solo priuilegio eos uti domum reuocandi, quod in ciuitate sua uel certe intra prouinciam contraxerunt: quod est uerum. sed et si agant, compelluntur se aduersus omnes defendere: non tamen si iniuriam suam persequantur uel furtum uel damnum quod nunc passi sunt: alioquin, ut et Iulianus eleganter ait, aut impune contumeliis et damnis adficientur aut erit in potestate cuiusque pulsando eos subicere ipsos iurisdictioni, dum se uindicant.
6Sed si dubitetur, utrum in ea quis causa sit, ut domum reuocare possit, nec ne, ipse praetor debet causa cognita statuere. quod si constiterit in ea eum esse causa, ut domum reuocet, debebit cauere in iudicio sisti, statuente praetore in quem diem promittat. sed utrum nuda cautione an satisdato, Marcellus dubitat: mihi uidetur sola promissione, quod et Mela scribit: alioquin compelletur iudicium accipere quam inuenire eos qui satis pro eo dent.
7In omnibus autem, in quibus protelatur admonitio, hoc procedere sine temporali damno creditorum oportet.
8His datur multae dicendae ius, quibus publice iudicium est, et non aliis: nisi hoc specialiter eis permissum est.
3 · Ulpianus libro quarto ad edictum
pr.Non uidetur frustrandae actionis causa latitare, qui praesens suscipere iudicium non compellitur.
4 · Gaius libro primo ad edictum prouinciale
pr.Lis nulla nobis esse potest cum eo quem in potestate habemus, nisi ex castrensi peculio.
5 · Ulpianus libro quinto ad edictum
pr.Si quis ex aliena iurisdictione ad praetorem uocetur, debet uenire, ut et Pomponius et uindius scripserunt: praetoris est enim aestimare, an sua sit iurisdictio, uocati autem non contemnere auctoritatem praetoris: nam et legati ceterique qui reuocandi domum ius habent in ea sunt causa, ut in ius uocati ueniant priuilegia sua allegaturi.
6 · Ulpianus libro sexto ad edictum
pr.Caecus iudicandi officio fungitur.
7 · Ulpianus libro septimo ad edictum
pr.Si quis, posteaquam in ius uocatus est, miles uel alterius fori esse coeperit, in ea causa ius reuocandi forum non habebit quasi praeuentus.
8 · Gaius libro secundo ad edictum prouinciale
pr.Si quis in legatione constituerit quod ante legationem debuerit, non cogi eum ibi iudicium pati ubi constituerit.
9 · Ulpianus libro nono ad edictum
pr.Insulae Italiae pars Italiae sunt et cuiusque prouinciae.
10 · Ulpianus libro decimo ad edictum
pr.Destitisse uidetur non qui distulit, sed qui liti renuntiauit in totum: desistere enim est de negotio abstinere, quod calumniandi animo instituerat. plane si quis cognita rei ueritate suum negotium deseruerit nolens in lite improba perseuerare, quam calumniae causa non instituerat, is destitisse non uidetur.
11 · Ulpianus libro duodecimo ad edictum
pr.Si a me fuerit adrogatus qui mecum erat litem contestatus uel cum quo ego: solui iudicium Marcellus libro tertio digestorum scribit, quoniam nec ab initio inter nos potuit consistere.
12 · Paulus libro septimo decimo ad edictum
pr.Cum praetor unum ex pluribus iudicare uetat, ceteris id committere uidetur.
1Iudicem dare possunt, quibus hoc lege uel constitutione uel senatus consulto conceditur. lege, sicut proconsuli. is quoque cui mandata est iurisdictio iudicem dare potest: ut sunt legati proconsulum. item hi quibus id more concessum est propter uim imperii, sicut praefectus urbi ceterique Romae magistratus.
2Non autem omnes iudices dari possunt ab his qui iudicis dandi ius habent: quidam enim lege impediuntur ne iudices sint, quidam natura, quidam moribus. natura, ut surdus mutus: et perpetuo furiosus et impubes, quia iudicio carent. lege impeditur, qui senatu motus est. moribus feminae et serui, non quia non habent iudicium, sed quia receptum est, ut ciuilibus officiis non fungantur.
3Qui possunt esse iudices, nihil interest in potestate an sui iuris sint.
13 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale
pr.In tribus istis iudiciis familiae erciscundae, communi diuidundo et finium regundorum quaeritur quis actor intellegatur, quia par causa omnium uidetur. sed magis placuit eum uideri actorem qui ad iudicium prouocasset.
14 · Ulpianus libro secundo disputationum
pr.Sed cum ambo ad iudicium prouocant, sorte res discerni solet.
15 · Ulpianus libro uicensimo primo ad edictum
pr.Filius familias iudex si litem suam faciat, in tantam quantitatem tenetur, quae tunc in peculio fuit, cum sententiam dicebat.
1Iudex tunc litem suam facere intellegitur, cum dolo malo in fraudem legis sententiam dixerit (dolo malo autem uidetur hoc facere, si euidens arguatur eius uel gratia uel inimicitia uel etiam sordes), ut ueram aestimationem litis praestare cogatur.
16 · Ulpianus libro quinto ad edictum
pr.Iulianus autem in heredem iudicis, qui litem suam fecit, putat actionem competere: quae sententia uera non est et a multis notata est.
17 · Ulpianus libro uicensimo secundo ad edictum
pr.Iulianus ait, si alter ex litigatoribus iudicem solum heredem uel ex parte fecerit, alius iudex necessario sumendus est, quia iniquum est aliquem suae rei iudicem fieri.
18 · Ulpianus libro uicensimo tertio ad edictum
pr.Si longius spatium intercessurum erit, quo minus iudex datus operam possit dare, mutari eum iubet praetor: hoc est si forte occupatio aliqua iudicem non patiatur operam iudicio dare, incidente infirmitate uel necessaria profectione uel rei suae familiaris periculo.
1Si filius familias ex aliqua noxa, ex qua patri actio competit, uelit experiri, ita demum permittimus ei agere, si non sit qui patris nomine agat. nam et Iuliano placet, si filius familias legationis uel studiorum gratia aberit et uel furtum uel damnum iniuria passus sit: posse eum utili iudicio agere, ne dum pater exspectatur impunita sint maleficia, quia pater uenturus non est uel dum uenit, se subtrahit is qui noxam commisit. unde ego semper probaui, ut, si res non ex maleficio ueniat, sed ex contractu, debeat filius agere utili iudicio, forte depositum repetens uel mandati agens uel pecuniam quam credidit petens, si forte pater in prouincia sit, ipse autem forte Romae uel studiorum causa uel alia iusta ex causa agat: ne, si ei non dederimus actionem, futurum sit, ut impune fraudem patiatur et egestate Romae laboret uiaticulo suo non recepto, quod ad sumptum pater ei destinauerat. et finge senatorem esse filium familias qui patrem habet in prouincia, nonne augetur utilitas per dignitatem?
19 · Ulpianus libro sexagensimo ad edictum
pr.Heres absens ibi defendendus est, ubi defunctus debuit, et conueniendus, si ibi inueniatur, nulloque suo proprio priuilegio excusatur.
1Si quis tutelam uel curam uel negotia uel argentariam uel quid aliud, unde obligatio oritur, certo loci administrauit: etsi ibi domicilium non habuit, ibi se debebit defendere et, si non defendat neque ibi domicilium habeat, bona possideri patietur.
2Proinde et si merces uendidit certo loci uel disposuit uel comparauit: uidetur, nisi alio loci ut defenderet conuenit, ibidem se defendere. numquid dicimus eum, qui a mercatore quid comparauit aduena, uel ei uendidit quem scit inde confestim profecturum, non oportet ibi bona possideri, sed domicilium sequi eius? at si quis ab eo qui tabernam uel officinam certo loci conductam habuit, in ea causa est ut illic conueniatur: quod magis habet rationem. nam ubi sic uenit ut confestim discedat, quasi a uiatore emptis, uel eo qui transuehebatur, uel eo qui παραπλεῖ, emit: durissimum est, quotquot locis quis nauigans uel iter faciens delatus est, tot locis se defendi. at si quo constitit, non dico iure domicilii, sed tabernulam pergulam horreum armarium officinam conduxit ibique distraxit egit: defendere se eo loci debebit.
3Apud Labeonem quaeritur, si homo prouincialis seruum institorem uendendarum mercium gratia Romae habeat: quod cum eo seruo contractum est, ita habendum atque si cum domino contractum sit: quare ibi se debebit defendere.
4Illud sciendum est eum, qui ita fuit obligatus ut in Italia solueret, si in prouincia habuit domicilium, utrubique posse conueniri et hic et ibi: et ita et Iuliano et multis aliis uidetur.
20 · Paulus libro quinquagensimo octauo ad edictum
pr.Omnem obligationem pro contractu habendam existimandum est, ut ubicumque aliquis obligetur, et contrahi uideatur, quamuis non ex crediti causa debeatur.
21 · Ulpianus libro septuagensimo ad edictum
pr.Si debitori meo uelim actionem edere, probandum erit, si fateatur se debere paratumque dicat soluere, audiendum eum, dandumque diem cum competenti cautela ad soluendam pecuniam: neque enim magnum damnum est in mora modici temporis. modicum autem tempus hic intellegendum est, quod post condemnationem reis indultum est.
22 · Paulus libro tertio ad Plautium
pr.Qui non cogitur in aliquo loco iudicium pati, si ipse ibi agat, cogitur excipere actiones et ad eundem iudicem mitti.
23 · Paulus libro septimo ad Plautium
pr.Non potest uideri in iudicium uenisse id quod post iudicium acceptum accidisset: ideoque alia interpellatione opus est.
24 · Paulus libro septimo decimo ad Plautium
pr.Non alias in eos, quos princeps euocauit, Romae competit actio, quam si hoc tempore contraxerint.
1Legati ex delictis in legatione commissis coguntur iudicium Romae pati, siue ipsi admiserunt siue serui eorum.
2Sed si postulatur in rem actio aduersus legatum, numquid danda sit, quoniam ex praesenti possessione haec actio est? Cassius respondit sic seruandum, ut si subducatur ministerium ei, non sit concedenda actio, si uero ex multis seruis de uno agatur, non sit inhibenda: Iulianus sine distinctione denegandam actionem: merito: ideo enim non datur actio, ne ab officio suscepto legationis auocetur.
25 · Iulianus libro primo digestorum
pr.Si legationis tempore quis seruum uel aliam rem emerit aut ex alia causa possidere coeperit, non inique cogetur eius nomine iudicium accipere: aliter enim potestas dabitur legatis sub hac specie res alienas domum auferendi.
26 · Paulus libro septimo decimo ad Plautium
pr.De eo autem qui adiit hereditatem Cassius scribit, quamuis Romae adierit hereditatem, non competere in eum actionem, ne impediatur legatio, et hoc uerum est. sed nec legatariis datur actio, sed nisi satisdet, mittuntur in possessionem rerum hereditariarum: quod et in hereditariis creditoribus dicendum est.
27 · Iulianus libro primo digestorum
pr.Quid enim prohibet legatum publico munere fungi et actorem custodiae causa in possessione rerum hereditariarum esse?
28 · Paulus libro septimo decimo ad Plautium
pr.Sed et si restituatur ei hereditas ex Trebelliano, actio in eum non dabitur, siue sponte siue coactus heres eam adierit: commodius enim est reddi quidem ei hereditatem, perinde autem habendum, ac si ipse adisset hereditatem.
1Contra si legatus tempore legationis adierit et restituerit, datur in fideicommissarium actio, nec exceptio Trebelliani obstat ex persona legati, quia hoc legati personale beneficium est.
2Ex quibus autem causis non cogitur legatus iudicium accipere, nec iurare cogendus est se dare non oportere, quia hoc iusiurandum in locum litis contestatae succedit.
3Aedium nomine legatus damni infecti promittere debet aut uicinum admittere in possessionem.
4Sed et si dies actionis exitura erit, causa cognita aduersus eum iudicium praetor dare debet, ut lis contestetur ita, ut in prouinciam transferatur.
5Si pater familias mortuus esset relicto uno filio et uxore praegnate, non recte filius a debitoribus partem dimidiam crediti petere potest, quamuis postea unus filius natus sit, quia poterant plures nasci: cum per rerum naturam certum fuerit unum nasci. sed Sabinus Cassius partem quartam peti debuisse, quia incertum esset an tres nascerentur: nec rerum naturam intuendam, in qua omnia certa essent, cum futura utique fierent, sed nostram inscientiam aspici debere.
29 · Paulus libro octauo ad Plautium
pr.Qui appellat prior, agit.
30 · Marcellus libro primo digestorum
pr.Ubi acceptum est semel iudicium, ibi et finem accipere debet.
31 · Celsus libro uicensimo septimo digestorum
pr.Si petitor plures heredes reliquerit unusque eorum iudicio egerit, non erit uerum totam rem quae in priore iudicio fuerit deductam esse: nec enim quisquam alienam actionem in iudicium inuito coherede perducere potest.
32 · Ulpianus libro primo de officio consulis
pr.Si iudex, cui certa tempora praestita erant, decesserit et alius in locum eius datus fuerit, tanta ex integro tempora in persona eius praestituta intellegemus, quamuis magistratus nominatim hoc in sequentis datione non expresserit: ita tamen ut legitimum tempus non excedat.
33 · Modestinus libro tertio regularum
pr.Non uidetur in iudicem consensisse, qui edi sibi genus apud eundem iudicem desiderat actionis.
34 · Iauolenus libro quinto decimo ex Cassio
pr.Si is qui Romae iudicium acceperat decessit, heres eius quamuis domicilium trans mare habet, Romae tamen defendi debet, quia succedit in eius locum, a quo heres relictus est.
35 · Iauolenus libro decimo epistularum
pr.Non quemadmodum fideiussoris obligatio in pendenti potest esse et uel in futurum concipi, ita iudicium in pendenti potest esse uel de his rebus quae postea in obligationem aduenturae sunt. nam neminem puto dubitaturum, quin fideiussor ante obligationem rei accipi possit: iudicium uero, antequam aliquid debeatur, non posse.
36 · Callistratus libro primo cognitionum
pr.Interdum ex iustis causis et ex certis personis sustinendae sunt cognitiones: ueluti si instrumenta litis apud eos esse dicantur qui rei publicae causa aberunt: idque diui fratres in haec uerba rescripserunt. humanum est propter fortuitos casus dilationem accipi, ueluti quod pater litigator filium uel filiam uel uxor uirum uel filius parentem amiserit, et in similibus causis cognitionem ad aliquem modum sustineri.
1Senator si negotiis alienis se optulerit in prouincia, non debet iudicium recusare negotiorum gestorum, sed actionem eum excipere oportere Iulianus respondit, cum sua sponte sibi hanc obligationem contraxerit.
37 · Callistratus libro quinto cognitionum
pr.Si de ui et possessione quaeratur, prius cognoscendum de ui quam de proprietate rei diuus Hadrianus τῷ κοινῷ τῶν Θεσσαλῶν Graece rescripsit.
38 · Licinnius Rufinus libro quarto regularum
pr.Quod legatur, si quidem per personalem actionem exigetur, ibi dari debet ubi est, nisi si dolo malo heredis subductum fuerit: tunc enim ibi dari debet ubi petitur. praeterea quod pondere aut numero aut mensura continetur, ibi dari debet ubi petitur, nisi si adiectum fuerit ‘centum modios ex illo horreo’ aut ‘uini amphoras ex illo dolio’. si autem per in rem actionem legatum petetur, etiam ibi peti debet ubi res est. et si mobilis sit res, ad exhibendum agi cum herede poterit, ut exhibeat rem: sic enim uindicari a legatario poterit.
39 · Papinianus libro tertio quaestionum
pr.Cum furiosus iudex addicitur, non ideo minus iudicium erit, quod hodie non potest iudicare: ut scilicet suae mentis effectus quod sententiae dixerit, ratum sit: neque enim in addicendo praesentia uel scientia iudicis necessaria est.
1Qui legationis causa Romam uenit, ex qualibet causa fideiubere potest, cum priuilegio suo, cum sit in Italia contractum, uti non potest.
40 · Papinianus libro quarto quaestionum
pr.Non quidquid iudicis potestati permittitur, id subicitur iuris necessitati.
1Iudex si quid aduersus legis praeceptum in iudicando dolo malo praetermiserit, legem offendit.
41 · Papinianus libro undecimo quaestionum
pr.In omnibus bonae fidei iudicis, cum nondum dies praestandae pecuniae uenit, si agat aliquis ad interponendam cautionem, ex iusta causa condemnatio fit.
42 · Papinianus libro uicensimo quarto quaestionum
pr.Si uxor a legato Romae diuerterit, dotis nomine defendendum Romae uirum responsum est.
43 · Papinianus libro uicensimo septimo quaestionum
pr.Eum, qui insulam Capuae fieri certo tempore stipulatus est, eo finito quocumque loco agere posse in id quod interest constat.
44 · Papinianus libro secundo responsorum
pr.Non idcirco iudicis officium impeditur, quod quidam ex tutoribus post litem aduersus omnes inchoatam rei publicae causa abesse coeperunt, cum praesentium et eorum qui non defenduntur administratio discerni et aestimari possit.
1Cum postea seruus apparuit, cuius nomine per procuratorem fuerat actum, absolui debitorem oportet: quae res domino quandoque propriam litem inferenti non obstabit.
45 · Papinianus libro tertio responsorum
pr.Argentarium ubi contractum est conueniri oportet nec in hoc dilationem nisi ex iusta causa dari, ut ex prouincia codices adferantur. idem in actione tutelae placuit.
1Nomine puellae tutoribus in prouincia condemnatis curatores puellae iudicatum Romae facere coguntur, ubi mutuam pecuniam mater accepit, cui filia heres extitit.
46 · Paulus libro secundo quaestionum
pr.Iudex datus in eodem officio permanet, licet furere coeperit, quia recte ab initio iudex addictus est: sed iudicandi necessitatem morbus sonticus remittit. ergo mutari debet.
47 · Callistratus libro primo quaestionum
pr.Obseruandum est, ne is iudex detur quem altera pars nominatim petat: id enim iniqui exempli esse diuus Hadrianus rescripsit: nisi hoc specialiter a principe ad uerecundiam petiti iudicis respiciente permittetur.
48 · Paulus libro secundo responsorum
pr.Pars litterarum diui Hadriani: τοὺς ἄρχοντας ἐν ᾧ ἄρχουσιν ἐνιαυτῷ μήτε εἰσιέναι δίκην ἰδίαν μήτε διωκόντων μήτε φευγόντων, μήτε περὶ ὧν ἐπίτροποι ἢ κουράτορες εἶεν κρινέτωσαν. ἐπειδὰν δὲ ἐξήκῃ ἡ ἀρχή, καὶ αὐτοῖς πρὸς τοὺς φεύγοντας καὶ τοῖς φεύγουσι πρὸς αὐτοὺς εἰσαγωγίμους εἶναι τὰς δίκας.
49 · Paulus libro tertio responsorum
pr.Uenditor ab emptore denuntiatus, ut eum euictionis nomine defenderet, dicit se priuilegium habere sui iudicis: quaeritur, an possit litem ab eo iudice, apud quem res inter petitorem et emptorem coepta est, ad suum iudicem reuocare. Paulus respondit uenditorem emptoris iudicem sequi solere.
1Iudices a praeside dati solent etiam in tempus successorum eius durare et cogi pronuntiare easque sententias seruari. in eundem sensum etiam Scaeuola respondit.
50 · Ulpianus libro sexto fideicommissorum
pr.Si fideicommissum ab aliquo petatur isque dicat alibi esse maiorem partem hereditatis, non erit ad praestationem compellendus: et ita multis constitutionibus cauetur, ut ibi petatur fideicommissum, ubi maior pars hereditatis est: nisi si probetur eo loco uoluisse testatorem fideicommissum praestari, ubi petitur.
1Tractatum est de aere alieno: si in ea prouincia, ubi fideicommissum petitur, plus esset aeris alieni, an quasi maior pars alibi esset, praescriptio locum haberet. sed et hic placuit nihil facere aeris alieni nomen, cum non loci sit aes alienum, sed uniuersarum facultatium: aes enim alienum patrimonium totum imminuere constitit, non certi loci facultates. quid tamen si forte certis oneribus destinatum sit id patrimonium, ut puta alimentis praestandis quae Romae praestari pater familias iusserat, uel tributis uel quibusdam aliis inexcusabilibus oneribus, an possit praescriptio locum habere? hic putem iustius dici locum habere.
2Sed et rescriptum est, ut illic fideicommissum petatur, ubi domicilium heres habet. quotiens autem coepit quis fideicommissum soluere, non potest hac praescriptione uti,
51 · Marcianus libro octauo institutionum
pr.quamuis ad eum hereditas fuerit deuoluta qui domicilium in prouincia habet. sed et diui Seuerus et Antoninus rescripserunt, si consenserit fideicommissarius alio loco dare, necesse habere secundum consensum dare ubi consenserit.
52 · Ulpianus libro sexto fideicommissorum
pr.Sed et si suscepit actionem fideicommissi et aliis defensionibus usus hanc omisit, postea, quamuis ante sententiam, reuerti ad hanc defensionem non potest.
1Si libertis suis tesseras frumentarias emi uoluerit, quamuis maior pars hereditatis in prouincia sit, tamen Romae debere fideicommissum solui dicendum est, cum apparet id testatorem sensisse ex genere comparationis.
2Sed et si proponas quibusdam clarissimis uiris argenti uel auri pondo relicta et sit sufficiens ad huiusmodi fideicommissa Romae patrimonium: licet maior pars totius patrimonii in prouincia sit, dici oportet Romae esse praestandum: nec enim uerisimile est testatorem, qui honorem habitum uoluit his quibus reliquit tam modica fideicommissa, in prouincia praestari uoluisse.
3Si ea res quae per fideicommissum relicta est eo loci sit, dicendum est non debere praescribi ei qui petit, quasi maior pars hereditatis alibi sit.
4Sed si non fideicommissum petatur eo loci, sed fideicommisso satis, uidendum est, an haec praescriptio locum habeat: et non puto habere, quin immo, et si nihil sit eo loci, attamen iubendum satisdare. quid enim ueretur, cum, si satis non dederit, mittatur aduersarius in possessionem fideicommissi seruandi causa?
53 · Hermogenianus libro primo iuris epitomarum
pr.Uix certis ex causis aduersus dominos seruis consistere permissum est: id est si qui suppressas tabulas testamenti dicant, in quibus libertatem sibi relictam adseuerant. item artioris annonae populi Romani, census etiam et falsae monetae criminis reos dominos detegere seruis permissum est. praeterea fideicommissam libertatem ab his petent: sed et si qui suis nummis redemptos se et non manumissos contra placiti fidem adseuerent. liber etiam esse iussus si rationes reddiderit, arbitrum contra dominum rationibus excutiendis recte petet. sed et si quis fidem alicuius elegerit, ut nummis eius redimatur atque his solutis manumittatur, nec ille oblatam pecuniam suscipere uelle dicat, contractus fidem detegendi seruo potestas tributa est.
54 · Paulus libro primo sententiarum
pr.Per minorem causam maiori cognitioni praeiudicium fieri non oportet: maior enim quaestio minorem causam ad se trahit.
55 · Paulus libro singulari de officio adsessorum
pr.Edictum, quod ab antecessore datum est, in numero trium edictorum connumerari debet. plane licet omnis ab antecessore numerus finitus sit, solet successor unum edictum dare.
56 · Ulpianus libro tricensimo ad Sabinum
pr.Licet uerum procuratorem in iudicio rem deducere uerissimum est, tamen et si quis, cum procurator non esset, litem sit contestatus, deinde ratum dominus habuerit, uidetur retro res in iudicium recte deducta.
57 · Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum
pr.Tam ex contractibus quam ex delictis in filium familias competit actio: sed mortuo filio post litis contestationem transfertur iudicium in patrem dumtaxat de peculio et quod in rem eius uersum est. certe si quasi procurator alicuius filius familias iudicium acceperit, mortuo eo in eum quem defenderit transactio uel iudicati datur.
58 · Paulus libro tertio decimo ad Sabinum
pr.Iudicium soluitur uetante eo qui iudicare iusserat, uel etiam eo qui maius imperium in eadem iurisdictione habet, uel etiam si ipse iudex eiusdem imperii esse coeperit, cuius erat qui iudicare iussit.
59 · Ulpianus libro quinquagensimo primo ad Sabinum
pr.Si locus in iubendo iudicare non est comprehensus, uidetur eo loco iudicare iussisse quo solet iudicari, sine incommodo litigantium.
60 · Paulus libro quarto decimo ad Sabinum
pr.Mortuo iudice quod eum iudicare oportuerat idem eum qui subditus est sequi oportet.
61 · Ulpianus libro uicensimo sexto ad edictum
pr.Solemus quidem dicere id uenire in iudicium, de quo actum est inter litigantes: sed Celsus ait periculose esse ex persona rei hoc metiri, qui semper ne condemnetur hoc dicet non conuenisse. quid ergo? melius est dicere id uenire in iudicium non de quo actum est ut ueniret, sed id non uenire, de quo nominatim actum est ne ueniret.
1Latrunculator de re pecuniaria iudicare non potest.
62 · Ulpianus libro trigensimo nono ad edictum
pr.Inter litigantes non aliter lis expediri potest, quam si alter petitor, alter possessor sit: esse enim debet qui onera petitoris sustineat et qui commodo possessoris fungatur.
63 · Ulpianus libro quadragensimo nono ad edictum
pr.Recte defendi hoc est iudicium accipere uel per se uel per alium, sed cum satisdatione: nec ille uidetur defendi, qui quod iudicatum est non soluit.
64 · Ulpianus libro primo disputationum
pr.Non ab iudice doli aestimatio ex eo quod interest fit, sed ex eo quod in litem iuratur: denique et praedoni depositi et commodati ob eam causam competere actionem non dubitatur.
1Si quis alio iudicio acturus iudicatum solui satis acceperit, deinde in alio iudicio agat, non committetur stipulatio, quia de alia re cautum uidetur.
65 · Ulpianus libro trigensimo quarto ad edictum
pr.Exigere dotem mulier debet illic, ubi maritus domicilium habuit, non ubi instrumentum dotale conscriptum est: nec enim id genus contractus est, ut et eum locum spectari oporteat, in quo instrumentum dotis factum est, quam eum, in cuius domicilium et ipsa mulier per condicionem matrimonii erat reditura.
66 · Ulpianus libro secundo disputationum
pr.Si quis intentione ambigua uel oratione usus sit, id quod utilius ei est accipiendum est.
67 · Ulpianus libro sexto disputationum
pr.Qui se dicit suis nummis redemptum, si hoc probauerit, exinde liber erit ex quo redemptus est, quia constitutio non liberum pronuntiari praecipit, sed restitui ei libertatem iubet. proinde compellendus erit manumittere eum qui se suis nummis redemit. sed et si latitet, exempla senatus consultorum ad fideicommissam libertatem pertinentium debere induci oportet.
68 · Ulpianus libro octauo disputationum
pr.Ad peremptorium edictum hoc ordine uenitur, ut primo quis petat post absentiam aduersarii edictum primum, mox alterum
69 · Ulpianus libro quarto de omnibus tribunalibus
pr.per interuallum non minus decem dierum
70 · Ulpianus libro octauo disputationum
pr.et tertium: quibus propositis tunc peremptorium impetret. quod inde hoc nomen sumpsit, quod peremeret disceptationem, hoc est ultra non pateretur aduersarium tergiuersari.
71 · Ulpianus libro quarto de omnibus tribunalibus
pr.In peremptorio autem comminatur is qui edictum dedit etiam absente diuersa parte cogniturum se et pronuntiaturum.
72 · Ulpianus libro octauo disputationum
pr.Nonnumquam autem hoc edictum post tot numero edicta quae praecesserint datur, nonnumquam post unum uel alterum, nonnumquam statim, quod appellatur unum pro omnibus. hoc autem aestimare oportet eum qui ius dixit et pro condicione causae uel personae uel temporis ita ordinem edictorum uel compendium moderari.
73 · Ulpianus libro quarto de omnibus tribunalibus
pr.Et post edictum peremptorium impetratum, cum dies eius superuenerit, tunc absens citari debet: et siue responderit siue non responderit, agetur causa et pronuntiabitur, non utique secundum praesentem, sed interdum uel absens, si bonam causam habuit, uincet.
1Quod si is qui edictum peremptorium impetrauit absit die cognitionis, is uero aduersus quem impetratum est adsit, tum circumducendum erit edictum peremptorium neque causa cognoscetur nec secundum praesentem pronuntiabitur.
2Circumducto edicto uideamus an amplius reus conueniri possit, an uero salua quidem lis est, uerum instantia tantum edicti periit: et magis est ut instantia tantum perierit, ex integro autem litigari possit.
3Sciendum est ex peremptorio absentem condemnatum si appellet non esse audiendum, si modo per contumaciam defuit: si minus, audietur.
74 · Iulianus libro quinto digestorum
pr.De qua re cognouerit iudex, pronuntiare quoque cogendus erit.
1Iudex, qui usque ad certam summam iudicare iussus est, etiam de re maiori iudicare potest, si inter litigatores conueniat.
2Cum absentem defendere uellem, iudicium mortuo iam eo accepi et condemnatus solui: quaesitum est an heres liberaretur, item quae actio mihi aduersus eum competeret. respondi iudicium, quod iam mortuo debitore per defensorem eius accipitur, nullum esse et ideo heredem non liberari: defensorem autem, si ex causa iudicati soluerit, repetere quidem non posse, negotiorum tamen gestorum ei actionem competere aduersus heredem: qui sane exceptione doli mali tueri se possit, si ab actore conueniatur.
75 · Iulianus libro trigensimo sexto digestorum
pr.Si praetor iusserit eum a quo debitum petebatur adesse et ordine edictorum peracto pronuntiauerit absentem debere, non utique iudex, qui de iudicato cognoscit, debet de praetoris sententia cognoscere: alioquin lusoria erunt huiusmodi edicta et decreta praetorum. Marcellus notat: si per dolum sciens falso aliquid allegauit et hoc modo consecutum eum sententiam praetoris liquido fuerit adprobatum, existimo debere iudicem querellam rei admittere. Paulus notat: si autem morbo impeditus aut rei publicae causa auocatus adesse non potuit reus, puto uel actionem iudicati eo casu in eum denegandam uel exsequi praetorem ita iudicatum non debere.
76 · Alfenus libro sexto digestorum
pr.Proponebatur ex his iudicibus, qui in eandem rem dati essent, nonnullos causa audita excusatos esse inque eorum locum alios esse sumptos, et quaerebatur, singulorum iudicum mutatio eandem rem an aliud iudicium fecisset. respondi, non modo si unus aut alter, sed et si omnes iudices mutati essent, tamen et rem eandem et iudicium idem quod antea fuisset permanere: neque in hoc solum euenire, ut partibus commutatis eadem res esse existimaretur, sed et in multis ceteris rebus: nam et legionem eandem haberi, ex qua multi decessissent, quorum in locum alii subiecti essent: et populum eundem hoc tempore putari qui abhinc centum annis fuissent, cum ex illis nemo nunc uiueret: itemque nauem, si adeo saepe refecta esset, ut nulla tabula eadem permaneret quae non noua fuisset, nihilo minus eandem nauem esse existimari. quod si quis putaret partibus commutatis aliam rem fieri, fore ut ex eius ratione nos ipsi non idem essemus qui abhinc anno fuissemus, propterea quod, ut philosophi dicerent, ex quibus particulis minimis constiteremus, hae cottidie ex nostro corpore decederent aliaeque extrinsecus in earum locum accederent. quapropter cuius rei species eadem consisteret, rem quoque eandem esse existimari.
77 · Africanus libro tertio quaestionum
pr.In priuatis negotiis pater filium uel filius patrem iudicem habere potest:
78 · Paulus libro sexto decimo ad Plautium
pr.quippe iudicare munus publicum est.
79 · Ulpianus libro quinto de officio proconsulis
pr.Eum, quem temere aduersarium suum in iudicium uocasse constitit, uiatica litisque sumptus aduersario suo reddere oportebit.
1Iudicibus de iure dubitantibus praesides respondere solent: de facto consulentibus non debent praesides consilium impertire, uerum iubere eos prout religio suggerit sententiam proferre: haec enim res nonnumquam infamat et materiam gratiae uel ambitionis tribuit.
80 · Pomponius libro secundo ad Sabinum
pr.Si in iudicis nomine praenomine erratum est, Seruius respondit, si ex conuentione litigatorum is iudex addictus esset, eum esse iudicem, de quo litigatores sensissent.
81 · Ulpianus libro quinto opinionum
pr.Qui neque iurisdictioni praeest neque a principe potestate aliqua praeditus est neque ab eo qui ius dandorum iudicum habet datus est nec ex compromisso sumptus uel ex aliqua lege confirmatus est, iudex esse non potuit.
82 · Ulpianus libro primo de officio consulis
pr.Nonnumquam solent magistratus populi Romani uiatorem nominatim uice arbitri dare: quod raro et non nisi re urguente faciendum est.