D. 4.9NAUTAE CAUPONES STABULARII UT RECEPTA RESTITUANT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro quarto decimo ad edictum
pr.Ait praetor: ‘nautae caupones stabularii quod cuiusque saluum fore receperint nisi restituent, in eos iudicium dabo’.
1Maxima utilitas est huius edicti, quia necesse est plerumque eorum fidem sequi et res custodiae eorum committere. ne quisquam putet grauiter hoc aduersus eos constitutum: nam est in ipsorum arbitrio, ne quem recipiant, et nisi hoc esset statutum, materia daretur cum furibus aduersus eos quos recipiunt coeundi, cum ne nunc quidem abstineant huiusmodi fraudibus.
2Qui sunt igitur, qui teneantur, uidendum est. ait praetor ‘nautae’. nautam accipere debemus eum qui nauem exercet: quamuis nautae appellantur omnes, qui nauis nauigandae causa in naue sint: sed de exercitore solummodo praetor sentit. nec enim debet, inquit Pomponius, per remigem aut mesonautam obligari, sed per se uel per nauis magistrum: quamquam si ipse alicui e nautis committi iussit, sine dubio debeat obligari.
3Et sunt quidam in nauibus, qui custodiae gratia nauibus praeponuntur, ut ναυφύλακες et diaetarii. si quis igitur ex his receperit, puto in exercitorem dandam actionem, quia is, qui eos huiusmodi officio praeponit, committi eis permittit, quamquam ipse nauicularius uel magister id faciat, quod χειρέμβολον appellant. sed et si hoc non exercet, tamen de recepto nauicularius tenebitur.
4De exercitoribus ratium, item lyntrariis nihil cauetur: sed idem constitui oportere Labeo scribit, et hoc iure utimur.
5Caupones autem et stabularios aeque eos accipiemus, qui cauponam uel stabulum exercent, institoresue eorum. ceterum si qui opera mediastini fungitur, non continetur, ut puta atriarii et focarii et his similes.
6Ait praetor: ‘quod cuiusque saluum fore receperint’: hoc est quamcumque rem siue mercem receperint. inde apud Uiuianum relatum est ad eas quoque res hoc edictum pertinere, quae mercibus accederent, ueluti uestimenta quibus in nauibus uterentur et cetera quae ad cottidianum usum habemus.
7Item Pomponius libro trigensimo quarto scribit parui referre, res nostras an alienas intulerimus, si tamen nostra intersit saluas esse: etenim nobis magis, quam quorum sunt, debent solui. et ideo si pignori merces accepero ob pecuniam nauticam, mihi magis quam debitori nauta tenebitur, si ante eas suscepit.
8Recipit autem saluum fore utrum si in nauem res missae ei adsignatae sunt: an et si non sint adsignatae, hoc tamen ipso, quod in nauem missae sunt, receptae uidentur? et puto omnium eum recipere custodiam, quae in nauem illatae sunt, et factum non solum nautarum praestare debere, sed et uectorum,
2 · Gaius libro quinto ad edictum prouinciale
pr.sicut et caupo uiatorum.
3 · Ulpianus libro quarto decimo ad edictum
pr.Et ita de facto uectorum etiam Pomponius libro trigensimo quarto scribit. idem ait, etiamsi nondum sint res in nauem receptae, sed in litore perierint, quas semel recepit, periculum ad eum pertinere.
1Ait praetor: ‘nisi restituent, in eos iudicium dabo’. ex hoc edicto in factum actio proficiscitur. sed an sit necessaria, uidendum, quia agi ciuili actione ex hac causa poterit: si quidem merces interuenerit, ex locato uel conducto: sed si tota nauis locata sit, qui conduxit ex conducto etiam de rebus quae desunt agere potest: si uero res perferendas nauta conduxit, ex locato conuenietur: sed si gratis res susceptae sint, ait Pomponius depositi agi potuisse. miratur igitur, cur honoraria actio sit inducta, cum sint ciuiles: nisi forte, inquit, ideo, ut innotesceret praetor curam agere reprimendae improbitatis hoc genus hominum: et quia in locato conducto culpa, in deposito dolus dumtaxat praestatur, at hoc edicto omnimodo qui receperit tenetur, etiam si sine culpa eius res periit uel damnum datum est, nisi si quid damno fatali contingit. inde Labeo scribit, si quid naufragio aut per uim piratarum perierit, non esse iniquum exceptionem ei dari. idem erit dicendum et si in stabulo aut in caupona uis maior contigerit.
2Eodem modo tenentur caupones et stabularii, quo exercentes negotium suum recipiunt: ceterum si extra negotium receperunt, non tenebuntur.
3Si filius familias aut seruus receperit et uoluntas patris domini interuenit, in solidum erit conueniendus. item si seruus exercitoris subripuit uel damnum dedit, noxalis actio cessabit, quia ob receptum suo nomine dominus conuenitur. sin uero sine uoluntate exerceant, de peculio dabitur.
4Haec autem rei persecutionem continet, ut Pomponius ait, et ideo et in heredem et perpetuo datur.
5Nouissime uidendum, an eiusdem rei nomine et de recepto honoraria actione et furti agendum sit: et Pomponius dubitat: sed magis est, ut uel officio iudicis uel doli exceptione alterutra esse contentus debeat.
4 · Paulus libro tertio decimo ad edictum
pr.Sed et ipsi nautae furti actio competit, cuius sit periculo, nisi si ipse subripiat et postea ab eo subripiatur, aut alio subripiente ipse nauta soluendo non sit.
1Si nauta nautae, stabularius stabularii, caupo cauponis receperit, aeque tenebitur.
2Uiuianus dixit etiam ad eas res hoc edictum pertinere, quae post impositas merces in nauem locatasque inferentur, etsi earum uectura non debetur, ut uestimentorum, penoris cottidiani, quia haec ipsa ceterarum rerum locationi accedunt.
5 · Gaius libro quinto ad edictum prouinciale
pr.Nauta et caupo et stabularius mercedem accipiunt non pro custodia, sed nauta ut traiciat uectores, caupo ut uiatores manere in caupona patiatur, stabularius ut permittat iumenta apud eum stabulari: et tamen custodiae nomine tenentur. nam et fullo et sarcinator non pro custodia, sed pro arte mercedem accipiunt, et tamen custodiae nomine ex locato tenentur.
1Quaecumque de furto diximus, eadem et de damno debent intellegi: non enim dubitari oportet, quin is, qui saluum fore recipit, non solum a furto, sed etiam a damno recipere uideatur.
6 · Paulus libro uicensimo secundo ad edictum
pr.Licet gratis nauigaueris uel in caupona gratis deuerteris, non tamen in factum actiones tibi denegabuntur, si damnum iniuria passus es.
1Si seruo meo in naue uel in caupona utaris et damnum mihi det uel furtum faciat, quamquam et furti actio et damni iniuria mecum sit, haec tamen actio, quia in factum est, etiam serui mei nomine aduersus te competit. idem dicetur, et si communis sit: tu tamen quod mihi praestiteris eius nomine, uel communi diuidundo uel pro socio actione, aut si partem eius uel totum conduxisti, etiam ex conducto habebis me obligatum.
2Sed si damnum in eo datum sit ab alio, qui in eadem naue uel caupona est, cuius factum praetor aestimare solet, non putat Pomponius eius nomine hanc actionem utilem futuram.
3In factum actione caupo tenetur pro his, qui habitandi causa in caupona sunt: hoc autem non pertinet ad eum, qui hospitio repentino recipitur, ueluti uiator.
4Possumus autem furti uel damni iniuriae actione uti cum nautis, ut certi hominis factum arguamus: sed una contenti esse debebimus, et si cum exercitore egerimus, praestare ei debemus actiones nostras, quamuis ex conducto actio aduersus eos competat exercitori. sed si absolutus sit exercitor hac actione, deinde agatur cum nauta, exceptio dabitur, ne saepius de eiusdem hominis admisso quaeratur. et contra, si de admisso unius hominis actum sit, deinde in factum actione agatur, exceptio dabitur.
7 · Ulpianus libro octauo decimo ad edictum
pr.Debet exercitor omnium nautarum suorum, siue liberi sint siue serui, factum praestare: nec immerito factum eorum praestat, cum ipse eos suo periculo adhibuerit. sed non alias praestat, quam si in ipsa naue damnum datum sit: ceterum si extra nauem licet a nautis, non praestabit. item si praedixerit, ut unusquisque uectorum res suas seruet neque damnum se praestaturum, et consenserint uectores praedictioni, non conuenitur.
1Haec actio in factum in duplum est.
2Sed si quid nautae inter se damni dederint, hoc ad exercitorem non pertinet. sed si quis sit nauta et mercator, debebit illi dari: quod si quis quos uolgo ναυτεπιβάτας dicunt, et huic tenebitur, sed huius factum praestat, cum sit et nauta.
3Si seruus nautae damnum dederit, licet seruus nauta non sit, aequissimum erit in exercitorem actionem utilem dare.
4Hac autem actione suo nomine exercitor tenetur, culpae scilicet suae qui tales adhibuit: et ideo et si decesserint, non releuabitur. seruorum autem suorum nomine noxali dumtaxat tenetur: nam cum alienos adhibet, explorare eum oportet, cuius fidei, cuius innocentiae sint: in suis uenia dignus est, si qualesquales ad instruendam nauem adhibuerit.
5Si plures nauem exerceant, unusquisque pro parte, qua nauem exercet, conuenitur.
6Haec iudicia quamuis honoraria sunt, tamen perpetua sunt: in heredem autem non dabuntur. proinde et si seruus nauem exercuit et mortuus est, de peculio non dabitur actio in dominum nec intra annum. sed cum uoluntate patris uel domini seruus uel filius exercent nauem uel cauponam uel stabulum, puto etiam hanc actionem in solidum eos pati debere, quasi omnia, quae ibi contingunt, in solidum receperint.