IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 4

D. 4.8DE RECEPTIS: QUI ARBITRIUM RECEPERINT UT SENTENTIAM DICANT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Paulus libro secundo ad edictum

pr.Compromissum ad similitudinem iudiciorum redigitur et ad finiendas lites pertinet.

2 · Ulpianus libro quarto ad edictum

pr.Ex compromisso placet exceptionem non nasci, sed poenae petitionem.

3 · Ulpianus libro tertio decimo ad edictum

pr.Labeo ait, si compromisso facto sententia dicta est, quo quis a minore uiginti quinque annis tutelae absolueretur, ratum id a praetore non habendum: neque poenae eo nomine commissae petitio dabitur.

1Tametsi neminem praetor cogat arbitrium recipere, quoniam haec res libera et soluta est et extra necessitatem iurisdictionis posita, attamen ubi semel quis in se receperit arbitrium, ad curam et sollicitudinem suam hanc rem pertinere praetor putat: non tantum quod studeret lites finiri, uerum quoniam non deberent decipi, qui eum quasi uirum bonum disceptatorem inter se elegerunt. finge enim post causam iam semel atque iterum tractatam, post nudata utriusque intima et secreta negotii aperta, arbitrum uel gratiae dantem uel sordibus corruptum uel alia qua ex causa nolle sententiam dicere: quisquamne potest negare aequissimum fore praetorem interponere se debuisse, ut officium quod in se recepit impleret?

2Ait praetor: ‘qui arbitrium pecunia compromissa receperit’.

3Tractemus de personis arbitrantium. et quidem arbitrum cuiuscumque dignitatis coget officio quod susceperit perfungi, etiam si sit consularis: nisi forte sit in aliquo magistratu positus uel potestate, consul forte uel praetor, quoniam in hoc imperium non habet.

4 · Paulus libro tertio decimo ad edictum

pr.Nam magistratus superiore aut pari imperio nullo modo possunt cogi: nec interest ante an in ipso magistratu arbitrium susceperint. inferiores possunt cogi.

5 · Ulpianus libro tertio decimo ad edictum

pr.Sed et filius familias compelletur.

6 · Gaius libro quinto ad edictum prouinciale

pr.Quin etiam de re patris dicitur filium familias arbitrum esse posse: nam et iudicem eum esse posse plerisque placet.

7 · Ulpianus libro tertio decimo ad edictum

pr.Pedius libro nono et Pomponius libro trigensimo tertio scribunt parui referre, ingenuus quis an libertinus sit, integrae famae quis sit arbiter an ignominiosus. in seruum Labeo compromitti non posse libro undecimo scribit: et est uerum.

1Unde Iulianus ait, si in Titium et seruum compromissum sit, nec Titium cogendum sententiam dicere, quia cum alio receperit: quamuis serui, inquit, arbiterium nullum sit. quid tamen si dixerit sententiam Titius? poena non committitur, quia non, ut receperit, dixit sententiam.

8 · Paulus libro tertio decimo ad edictum

pr.Sed si ita compromissum sit, ut uel alterutrius sententia ualeat, Titium cogendum.

9 · Ulpianus libro tertio decimo ad edictum

pr.Sed si in seruum compromittatur et liber sententiam dixerit, puto, si liber factus fecerit consentientibus partibus, ualere.

1Sed neque in pupillum neque in furiosum aut surdum aut mutum compromittetur, ut Pomponius libro trigensimo tertio scribit.

2Si quis iudex sit, arbitrium recipere eius rei, de qua iudex est, inue se compromitti iubere prohibetur lege Iulia: et si sententiam dixerit, non est danda poenae persecutio.

3Sunt et alii, qui non coguntur sententiam dicere, ut puta si sordes aut turpitudo arbitri manifesta sit.

4Iulianus ait, si eum infamauerunt litigatores, non omnimodo praetorem debere eum excusare, sed causa cognita.

5Idem et si spreta auctoritate eius ad iudicium

10 · Paulus libro tertio decimo ad edictum

pr.uel alium arbitrum

11 · Ulpianus libro tertio decimo ad edictum

pr.litigatores ierint, mox ad eundem arbitrum redierint, praetorem non debere eum cogere inter eos disceptare, qui ei contumeliam hanc fecerunt, ut eum spernerent et ad alium irent.

1Arbitrum autem cogendum non esse sententiam dicere, nisi compromissum interuenerit.

2Quod ait praetor: ‘pecuniam compromissam’, accipere nos debere, non si utrimque poena nummaria, sed si et alia res uice poenae, si quis arbitri sententia non steterit, promissa sit: et ita Pomponius scribit. quid ergo, si res apud arbitrum depositae sunt eo pacto, ut ei daret qui uicerit, uel ut eam rem daret, si non pareatur sententiae, an cogendus sit sententiam dicere? et puto cogendum. tantundem et si quantitas certa ad hoc apud eum deponatur. proinde et si alter rem, alter pecuniam stipulanti promiserit, plenum compromissum est et cogetur sententiam dicere.

3Interdum, ut Pomponius scribit, recte nudo pacto fiet compromissum, ut puta si ambo debitores fuerunt et pacti sunt, ne petat quod sibi debetur qui sententiae arbitri non paruit.

4Item Iulianus scribit non cogendum arbitrum sententiam dicere, si alter promiserit, alter non. idem dicit, et si sub condicione fuerit poena compromissa, ueluti ‘si nauis ex Asia uenerit, tot milia’: non enim prius arbitrum cogendum sententiam dicere, quam condicio exstiterit: ne sit inefficax deficiente condicione. et ita Pomponius libro trigensimo tertio ad edictum scribit.

12 · Paulus libro tertio decimo ad edictum

pr.Quo casu ad praetorem pertinebit in eo forsitan solo, ut si possit dies compromissi proferri, proferatur.

13 · Ulpianus libro tertio decimo ad edictum

pr.Pomponius ait, et si alteri accepto lata sit poena compromissi, non debere eum compelli sententiam dicere.

1Idem Pomponius scribit, si de meis solis controuersiis sit compromissum et de te poenam sim stipulatus, uidendum ne non sit compromissum. sed cui rei moueatur, non uideo: nam si ideo, quia de unius controuersiis solum compromissum est, nulla ratio est: licet enim et de una re compromittere: si uero ideo, quia ex altera dumtaxat parte stipulatio interuenit, est ratio. quamquam si petitor fuit qui stipulatus est, possit dici plenum esse compromissum, quia is qui conuenitur tutus est ueluti pacti exceptione, is qui conuenit, si arbitro non pareatur, habet stipulationem. sed id uerum esse non puto: neque enim sufficit exceptionem habere, ut arbiter sententiam dicere cogatur.

2Recepisse autem arbitrium uidetur, ut Pedius libro nono dicit, qui iudicis partes suscepit finemque se sua sententia controuersiis impositurum pollicetur. quod si, inquit, hactenus interuenit, ut experiretur, an consilio suo uel auctoritate discuti litem paterentur, non uidetur arbitrium recepisse.

3Arbiter ex compromisso his diebus non cogitur sententiam dicere, quibus iudex non cogetur, nisi dies compromissi exitura sit nec proferri possit.

4Proinde si forte urgueatur a praetore ad sententiam, aequissimum erit, si iuret sibi de causa nondum liquere, spatium ei ad pronuntiandum dari.

14 · Pomponius libro undecimo ad Quintum Mucium

pr.Sed si compromissum sine die confectum est, necesse est arbitro omnimodo dies statuere, partibus scilicet consentientibus, et ita causam disceptari: quod si hoc praetermiserit, omni tempore cogendus est sententiam dicere.

15 · Ulpianus libro tertio decimo ad edictum

pr.Licet autem praetor destricte edicat sententiam se arbitrum dicere coacturum, attamen interdum rationem eius habere debet et excusationem recipere causa cognita: ut puta si fuerit infamatus a litigatoribus, aut si inimicitiae capitales inter eum et litigatores aut alterum ex litigatoribus intercesserint, aut si aetas aut ualetudo quae postea contigit id ei munus remittat, aut occupatio negotiorum propriorum uel profectio urguens aut munus aliquod rei publicae: et ita Labeo:

16 · Paulus libro tertio decimo ad edictum

pr.et si qua alia incommoditas ei post arbiterium susceptum incidat. sed in causa ualetudinis similibusue causa cognita differre cogitur.

1Arbiter iudicii sui nomine, quod publicum aut priuatum habet, excusatus esse debet a compromisso, utique si dies compromissi proferri non potest: quod si potest, quare non cogat eum, cum potest, proferre? quod sine ulla distinctione ipsius interdum futurum est. si tamen uterque uelit eum sententiam dicere, an, quamuis cautum non sit de die proferenda, non alias impetret, quia iudicium habet, ne cogatur, quam si consentiat denuo in se compromitti? haec scilicet si dies exitura est.

17 · Ulpianus libro tertio decimo ad edictum

pr.Item si unus ex litigatoribus bonis suis cedat, Iulianus libro quarto digestorum scribit non esse cogendum arbitrum sententiam dicere, cum neque agere neque conueniri possit.

1Si multo post reuertantur ad arbitrum litigatores, non esse cogendum sententiam dicere Labeo scribit.

2Item si plures sunt qui arbitrium receperunt, nemo unus cogendus erit sententiam dicere, sed aut omnes aut nullus.

3Inde Pomponius libro trigensimo tertio quaerit, si ita sit compromissum, ut quod Titio disceptatori placet, id Seius pronuntiet, quis sit cogendus? et puto tale arbitrium non ualere, in quo libera facultas arbitri sententiae non est futura.

4Sed si ita sit compromissum arbitratu Titii aut Seii fieri, Pomponius scribit et nos putamus compromissum ualere: sed is erit cogendus sententiam dicere, in quem litigatores consenserint.

5Si in duos fuerit sic compromissum, ut si dissentirent, tertium adsumant, puto tale compromissum non ualere: nam in adsumendo possunt dissentire. sed si ita sit, ut eis tertius adsumeretur Sempronius, ualet compromissum, quoniam in adsumendo dissentire non possunt.

6Principaliter tamen quaeramus, si in duos arbitros sit compromissum, an cogere eos praetor debeat sententiam dicere, quia res fere sine exitu futura est propter naturalem hominum ad dissentiendum facilitatem. in impari enim numero idcirco compromissum admittitur, non quoniam consentire omnes facile est, sed quia et si dissentiant, inuenitur pars maior, cuius arbitrio stabitur. sed usitatum est etiam in duos compromitti, et debet praetor cogere arbitros, si non consentiant, tertiam certam eligere personam, cuius auctoritati pareatur.

7Celsus libro secundo digestorum scribit, si in tres fuerit compromissum, sufficere quidem duorum consensum, sed si praesens fuerit et tertius: alioquin absente eo licet duo consentiant, arbitrium non ualere, quia in plures fuit compromissum et potuit praesentia eius trahere eos in eius sententiam:

18 · Pomponius libro septimo decimo epistularum et uariarum lectionum

pr.sicuti tribus iudicibus datis quod duo ex consensu absente tertio iudicauerunt, nihil ualet, quia id demum, quod maior pars omnium iudicauit, ratum est, cum et omnes iudicasse palam est.

19 · Paulus libro tertio decimo ad edictum

pr.Qualem autem sententiam dicat arbiter, ad praetorem non pertinere Labeo ait, dummodo dicat quod ipsi uidetur. et ideo si sic fuit in arbitrum compromissum, ut certam sententiam dicat, nullum esse arbitrium, nec cogendum sententiam dicere Iulianus scribit libro quarto digestorum.

1Dicere autem sententiam existimamus eum, qui ea mente quid pronuntiat, ut secundum id discedere eos a tota controuersia uelit. sed si de pluribus rebus sit arbiterium receptum, nisi omnes controuersias finierit, non uidetur dicta sententia, sed adhuc erit a praetore cogendus.

2Unde uidendum erit, an mutare sententiam possit. et alias quidem est agitatum, si arbiter iussit dari, mox uetuit, utrum eo quod iussit an eo quod uetuit stari debeat. et Sabinus quidem putauit posse. Cassius sententiam magistri sui bene excusat et ait Sabinum non de ea sensisse sententia, quae arbitrium finiat, sed de praeparatione causae: ut puta si iussit litigatores calendis adesse, mox idibus iubeat: nam mutare eum diem posse. ceterum si condemnauit uel absoluit, dum arbiter esse desierit, mutare sententiam non posse,

20 · Gaius libro quinto ad edictum prouinciale

pr.quia arbiter, etsi errauerit in sententia dicenda, corrigere eam non potest.

21 · Ulpianus libro tertio decimo ad edictum

pr.Quid tamen si de pluribus controuersiis sumptus est nihil sibi communibus et de una sententiam dixit, de aliis nondum, numquid desiit esse arbiter? uideamus igitur, an in prima controuersia possit mutare sententiam, de qua iam dixerat. et multum interest, de omnibus simul ut dicat sententiam compromissum est, an non: nam si de omnibus, poterit mutare (nondum enim dixit sententiam): quod si et separatim, quasi plura sunt compromissa, et ideo quantum ad illam controuersiam pertinet, arbiter esse desierat.

1Si arbiter ita pronuntiasset nihil uideri Titium debere Seio: tametsi Seium non uetuisset petere, tamen si quid petisset, uideri contra sententiam arbitri fecisse: et id Ofilius et Trebatius responderunt.

2Solutioni diem posse arbitrum statuere puto: et ita et Trebatius uidetur sentire.

3Pomponius ait inutiliter arbitrum incertam sententiam dicere, ut puta: ‘quantum ei debes redde’: ‘diuisioni uestrae stari placet’: ‘pro ea parte, quam creditoribus tuis soluisti, accipe’.

4Item si arbiter poenam ex compromisso peti uetuerit, in libro trigensimo tertio apud Pomponium scriptum habeo non ualere: et habet rationem, quia non de poena compromissum est.

5Papinianus libro tertio quaestionum ait, si cum dies compromissi finiretur, prolato die litigatores denuo in eum compromiserint nec secundi compromissi arbitrium receperit, non esse cogendum recipere, si ipse in mora non fuit, quo minus partibus suis fungeretur: quod si per eum factum est, aequissimum esse cogi eum a praetore sequens recipere. quae quaestio ita procedit, si nihil in priore compromisso de die proferendo caueatur: ceterum si cauebatur et ipse protulit, mansit arbiter.

6Plenum compromissum appellatur, quod ‘de rebus controuersiisue’ compositum est: nam ad omnes controuersias pertinet. sed si forte de una re sit disputatio, licet pleno compromisso actum sit, tamen ex ceteris causis actiones superesse: id enim uenit in compromissum, de quo actum est ut ueniret. sed est tutius, si quis de certa re compromissum facturus sit, de ea sola exprimere in compromisso.

7Non debent autem obtemperare litigatores, si arbiter aliquid non honestum iusserit.

8Si intra diem compromissi aditus arbiter post diem compromissi adesse iusserit, poena non committetur.

9Si quis ex litigatoribus ideo non adfuerit, quod ualetudine uel rei publicae causa absentia impeditus sit aut magistratu aut alia iusta de causa, poenam committi Proculus et Atilicinus aiunt: sed si paratus sit in eundem compromittere, actionem denegari aut exceptione tutum fore. sed hoc ita demum uerum erit, si arbiter recipere in se arbiterium fuerit paratus: nam inuitum non esse cogendum Iulianus libro quarto digestorum recte scribit: ipse autem nihilo minus poena absoluitur.

10Si arbiter iussit puta in prouincia adesse litigatores, cum Romae esset in eum compromissum, an ei impune non pareatur, quaeritur. et est uerius, quod Iulianus ait libro quarto, eum locum compromisso inesse, de quo actum sit ut promitteretur: impune igitur ei non parebitur, si alio loci adesse iusserit. quid ergo, si non appareat, de quo loco actum sit? melius dicetur eum locum contineri, ubi compromissum est. quid tamen si in eo loco, qui sit circa urbem, adesse iusserit? Pegasus admittit ualere iussum. quod puto ita uerum esse, si et eius sit auctoritatis arbiter, ut in secessibus soleat agere, et litigatores facile eo loci uenire possint.

11Sed si in aliquem locum inhonestum adesse iusserit, puta in popinam uel in lupanarium, ut Uiuianus ait, sine dubio impune ei non parebitur: quam sententiam et Celsus libro secundo digestorum probat. unde eleganter tractat, si is sit locus, in quem alter ex litigatoribus honeste uenire non possit, alter possit, et is non uenerit, qui sine sua turpitudine eo uenire possit, is uenerit, qui inhoneste uenerat, an committatur poena compromissi an quasi opera non praebita. et recte putat non committi: absurdum enim esse iussum in alterius persona ratum esse, in alterius non.

12Intra quantum autem temporis, nisi detur quod arbiter iusserit, committatur stipulatio, uidendum est. et si quidem dies adiectus non sit, Celsus scribit libro secundo digestorum inesse quoddam modicum tempus: quod ubi praeterierit, poena statim peti potest: et tamen, inquit, et si dederit ante acceptum iudicium, agi ex stipulatu non poterit:

22 · Paulus libro tertio decimo ad edictum

pr.utique nisi eius interfuerit tunc solui.

23 · Ulpianus libro tertio decimo ad edictum

pr.Celsus ait, si arbiter intra kalendas Septembres dari iusserit nec datum erit, licet postea offeratur, attamen semel commissam poenam compromissi non euanescere, quoniam semper uerum est intra kalendas datum non esse: sin autem oblatum accepit, poenam petere non potest doli exceptione remouendus. contra, ubi dumtaxat dare iussus est.

1Idem ait, si iusserit me tibi dare et ualetudine sis impeditus, quo minus accipias, aut alia iusta ex causa, Proculum existimare poenam non committi, nec si post kalendas te parato accipere non dem. sed ipse recte putat duo esse arbitri praecepta, unum pecuniam dari, aliud intra kalendas dari: licet igitur in poenam non committas, quod intra calendas non dederis, quoniam per te non stetit, tamen committis in eam partem, quod non das.

2Idem ait nihil aliud esse sententiae stare posse, quam id agere, quantum in ipso sit, ut arbitri pareatur sententiae.

3Idem Celsus ait, si arbiter me tibi certa die pecuniam dare iusserit, tu accipere noluisti, posse defendi ipso iure poenam non committi.

24 · Paulus libro tertio decimo ad edictum

pr.Sed si postea ille paratus sit accipere, non impune me non daturum: non enim ante feceram.

25 · Ulpianus libro tertio decimo ad edictum

pr.Labeo ait, si arbiter, cum in compromisso cautum esset, ut eadem die de omnibus sententiam diceret et ut posset diem proferre, de quibusdam rebus dicta sententia, de quibusdam non dicta diem protulit: ualere prolationem sententiaeque eius posse impune non pareri. et Pomponius probat Labeonis sententiam, quod et mihi uidetur: quia officio in sententia functus non est.

1Haec autem clausula ‘diem compromissi proferre’ nullam aliam dat arbitro facultatem quam diem prorogandi: et ideo condicionem primi compromissi neque minuere neque immutare potest: et ideo cetera quoque discutere et pro omnibus unam sententiam ferre debebit.

2Si per fideiussorem fuerit cautum in primo compromisso, et sequens similiter proferendum Labeo dicit. sed Pomponius dubitat, utrum isdem an et aliis tam idoneis: quid enim, inquit, si idem fideiubere noluerint? sed puto, si noluerint fideiubere, tunc alios non absimiles adhibendos,

26 · Paulus libro tertio decimo ad edictum

pr.ne in potestate sit fideiussorum postea se non obligantium, ut poena committatur. idemque et si decesserint.

27 · Ulpianus libro tertio decimo ad edictum

pr.Diem proferre uel praesens uel per nuntium uel per epistulam potest.

1Si heredis mentio uel ceterorum facta in compromisso non fuerit, morte soluetur compromissum: nec utimur Labeonis sententia, qui existimauit, si arbiter aliquem pecuniam dare iusserit et is decesserit antequam daret, poenam committi, licet heres eius paratus sit offerre.

2Stari autem debet sententiae arbitri, quam de ea re dixerit, siue aequa siue iniqua sit: et sibi imputet qui compromisit. nam et diui Pii rescripto adicitur: ‘uel minus probabilem sententiam aequo animo ferre debet’.

3Si plures arbitri fuerint et diuersas sententias dixerint, licebit sententia eorum non stari: sed si maior pars consentiat, ea stabitur, alioquin poena committetur. inde quaeritur apud Iulianum, si ex tribus arbitris unus quindecim, alius decem, tertius quinque condemnent, qua sententia stetur: et Iulianus scribit quinque debere praestari, quia in hanc summam omnes consenserunt.

4Si quis litigatorum defuerit, quia per eum factum est, quo minus arbitretur, poena committetur. proinde sententia quidem dicta non coram litigatoribus non ualebit, nisi in compromissis hoc specialiter expressum sit, ut uel uno uel utroque absente sententia promatur: poenam autem is qui defuit committit, quia per eum factum est quo minus arbitretur.

5Coram autem dicere sententiam uidetur, qui sapientibus dicit: ceterum coram furioso uel demente non uidetur dici: item coram pupillo non uideri sententiam dictam, nisi tutor praesens fuit: et ita de his omnibus Iulianus libro quarto digestorum scribit.

6Et si quis praesens arbitrum sententiam dicere prohibuit, poena committetur.

7Sed si poena non fuisset adiecta compromisso, sed simpliciter sententia stari quis promiserit, incerti aduersus eum foret actio.

28 · Paulus libro tertio decimo ad edictum

pr.Non autem interest, certa an incerta summa compromissa sit, ut puta ‘quanti ea res erit’.

29 · Ulpianus libro tertio decimo ad edictum

pr.Aduersus sententiam arbitri fit, si petatur ab eo a quo arbiter peti uetuit. quid ergo si a fideiussore eius petatur, an poena committatur? et puto committi, et ita Sabinus scribit: nam τῇ δυνάμει a reo petit. sed si cum fideiussore compromisi et a reo petatur, nisi intersit fideiussoris, non committetur.

30 · Paulus libro tertio decimo ad edictum

pr.Si quis rem, de qua compromissum sit, in iudicium deducat, quidam dicunt praetorem non interuenire ad cogendum arbitrum sententiam dicere, quia iam poena non potest esse, atque si solutum est compromissum. sed si hoc optinuerit, futurum est, ut in potestate eius, quem paenitet compromississe, sit compromissum eludere. ergo aduersus eum poena committenda est lite apud iudicem suo ordine peragenda.

31 · Ulpianus libro tertio decimo ad edictum

pr.Ita demum autem committetur stipulatio, cum aduersus eam quid fit, si sine dolo malo stipulantis factum est: sub hac enim condicione committitur stipulatio, ne quis doli sui praemium ferat. sed si quidem compromisso adiciatur ‘ut si quid dolo in ea re factum sit’, ex stipulatu conueniri qui dolo fecit potest: et ideo si arbitrum quis corrupit uel pecunia uel ambitione, uel aduocatum diuersae partis, uel aliquem ex his, quibus causam suam commiserat, ex doli clausula poterit conueniri, uel si aduersarium callide circumuenit, et omnino si in hac lite dolose uersatus est, locum habebit ex stipulatu actio: et ideo si uelit de dolo actionem exercere aduersarius, non debebit, cum habeat ex stipulatu actionem. quod si huiusmodi clausula in compromisso adscripta non est, tunc de dolo actio uel exceptio locum habebit. hoc autem compromissum plenum est, quod et doli clausulae habet mentionem.

32 · Paulus libro tertio decimo ad edictum

pr.Non distinguemus in compromissis, minor an maior sit poena quam res de qua agitur.

1Non cogetur arbiter sententiam dicere, si poena commissa sit.

2Si mulier alieno nomine compromittat, non erit pecunia compromissa propter intercessionem.

3Summa rei est, ut praetor se non interponat, siue initio nullum sit compromissum: siue sit, sed pendeat, an ex eo poena exigi potest: siue postea deficiat poena compromisso soluto die morte acceptilatione iudicio pacto.

4Sacerdotio obueniente uidebimus an cogatur arbiter sententiam dicere: id enim non tantum honori personarum, sed et maiestati dei indulgetur, cuius sacris uacare sacerdotes oportet. ceterum si postea suscepit, iste quoque omnimodo sententiam ferre debet.

5Item non est cogendus, si de negotio transactum est, uel homo mortuus est de quo erat compromissum: nisi si posteriore casu aliquid litigantium intersit.

6Iulianus indistincte scribit: si per errorem de famoso delicto ad arbitrum itum est, uel de ea re, de qua publicum iudicium sit constitutum, ueluti de adulteriis sicariis et similibus, uetare debet praetor sententiam dicere nec dare dictae exsecutionem.

7De liberali causa compromisso facto recte non compelletur arbiter sententiam dicere, quia fauor libertatis est, ut maiores iudices habere debeat. eadem dicenda sunt, siue de ingenuitate siue de libertinitate quaestio sit et si ex fideicommissi causa libertas deberi dicatur. idem dicendum est in populari actione.

8Si seruus compromiserit, non cogendum dicere sententiam arbitrum, nec si dixerit, poenae exsecutionem dandam de peculio putat Octauenus. sed an, si liber cum eo compromiserit, exsecutio aduersus liberum detur, uideamus: sed magis est, ut non detur.

9Item si quis Romae compromiserit, mox Romam in legationem uenerit: non est cogendus arbiter sententiam dicere, non magis quam cogeretur, si litem ante contestatus esset, nunc eam exercere: nec interest, tunc quoque in legatione fuerit an non. sed si nunc in legatione compromittat, puto cogendum arbitrum sententiam dicere, quia et si iudicium sponte accepisset, cogeretur peragere. sunt tamen qui de isto non recte dubitant: qui utique nullo modo dubitabunt, si de ea re in legatione compromisit, quam in legatione contraxit: quia et iudicium eo nomine accipere cogeretur. illud in prima specie potest dispici, an, si ante compromisit legatus, cogendus sit arbiter sententiam dicere, si ipse legatus postulet: quod prima ratione poterit uideri iniquum, ut in ipsius potestate sit. sed hoc tale erit, quale si actionem uelit dictare, quod facere ei licet. sed compromissum istud comparabimus ordinariae actioni, ut non alias audiatur desiderans, ut arbiter sententiam dicat, quam si se defendat.

10Si is faciat controuersiam hereditatis, qui cum defuncto compromiserat, futurum est praeiudicium hereditati, si arbiter sententiam dicat: ergo interea inhibendus est arbiter.

11Dies compromissi proferri potest, non cum ex conuentione, sed cum iussu arbitri eam proferri necesse est, ne poena committatur.

12Si arbiter sese celare temptauerit, praetor eum inuestigare debet, et si diu non paruerit, multa aduersus eum dicenda est.

13Cum in plures compromissum est ea condicione, ut quilibet uel unus dixisset sententiam, eo staretur, absentibus ceteris nihilo minus qui praesens est cogetur: at si ea condicione, ut omnes dicant, uel quod de maioris partis sententia placuerit, non debet singulos separatim cogere, quia singulorum sententia ad poenam non facit.

14Cum quidam arbiter ex aliis causis inimicus manifeste apparuisset, testationibus etiam conuentus, ne sententiam diceret, nihilo minus nullo cogente dicere perseuerasset, libello cuiusdam id querentis imperator Antoninus subscribsit posse eum uti doli mali exceptione. et idem, cum a iudice consuleretur, apud quem poena petebatur, rescripsit, etiamsi appellari non potest, doli mali exceptionem in poenae petitione obstaturam. per hanc ergo exceptionem quaedam appellandi species est, cum liceat retractare de sententia arbitri.

15De officio arbitri tractantibus sciendum est omnem tractatum ex ipso compromisso sumendum: nec enim aliud illi licebit, quam quod ibi ut efficere possit cautum est: non ergo quod libet statuere arbiter poterit nec in qua re libet nisi de qua re compromissum est et quatenus compromissum est.

16Quaesitum est de sententia dicenda, et dictum non quamlibet, licet de quibusdam uariatum sit. et puto uere non committi, si dicat ad iudicem de hoc eundum uel in se uel in alium compromittendum. nam et Iulianus impune non pareri, si iubeat ad alium arbitrum ire, ne finis non sit: quod si hoc modo dixerit, ut arbitrio Publii Maeuii fundus traderetur aut satisdatio detur, parendum esse sententiae. idem Pedius probat: ne propagentur arbitria, aut in alios interdum inimicos agentium transferantur, sua sententia finem controuersiae eum imponere oportet: non autem finiri controuersiam, cum aut differatur arbitrium aut in alium transferatur: partemque sententiae esse, quemadmodum satisdetur, quibus fideiussoribus, idque delegari non posse, nisi ad hoc compromissum sit, ut arbiter statueret, cuius arbitratu satisdaretur.

17Item si iubeat sibi alium coniungi, cum id in compromisso non sit, non dicit sententiam: nam sententia esse debet de re compromissa, de hoc autem compromissum non est.

18Si domini, qui inuicem stipulati sint, procuratores suos agere apud arbitrum uelint, potest iubere ipsos etiam adesse:

19sed si et heredis in compromissis mentio fit, potest iubere etiam heredem eorum adesse.

20Arbitri officio continetur et quemadmodum detur uacua possessio. an et satis ratam rem habiturum? Sextus Pedius putat, quod nullam rationem habet: nam si ratum non habeat dominus, committetur stipulatio.

21Arbiter nihil extra compromissum facere potest et ideo necessarium est adici de die compromissi proferenda: ceterum impune iubenti non parebitur.

33 · Papinianus libro primo quaestionum

pr.Arbiter ita sumptus ex compromisso, ut et diem proferre possit, hoc quidem facere potest: referre autem contradicentibus litigatoribus non potest.

34 · Paulus libro tertio decimo ad edictum

pr.Si duo rei sunt aut credendi aut debendi et unus compromiserit isque uetitus sit petere aut ne ab eo petatur: uidendum est, an si alius petat uel ab alio petatur, poena committatur: idem in duobus argentariis quorum nomina simul eunt. et fortasse poterimus ita fideiussoribus coniungere, si socii sunt: alias nec a te petitur, nec ego peto, nec meo nomine petitur, licet a te petatur.

1Semel commissa poena solui compromissum rectius puto dici nec amplius posse committi, nisi id actum sit ut in singulas causas totiens committatur.

35 · Gaius libro quinto ad edictum prouinciale

pr.Si pupillus sine tutoris auctoritate compromiserit, non est arbiter cogendus pronuntiare, quia si contra eum pronuntietur, poena non tenetur: praeterquam si fideiussorem dederit, a quo poena peti possit. idque et Iulianus sentit.

36 · Ulpianus libro septuagensimo septimo ad edictum

pr.Si feriatis diebus cogente praetore arbiter dicat sententiam et petatur ex compromisso poena, exceptionem locum non habere constat, nisi alia lege eadem dies feriata, in qua sententia dicta est, excepta.

37 · Celsus libro secundo digestorum

pr.Quamuis arbiter alterum ab altero petere uetuit, si tamen heres petit, poenam committet: non enim differendarum litium causa, sed tollendarum ad arbitros itur.

38 · Modestinus libro sexto regularum

pr.Cum poena ex compromisso petitur, is qui commisit damnandus est, nec interest, an aduersarii eius interfuit arbitri sententia stari nec ne.

39 · Iauolenus libro undecimo ex Cassio

pr.Non ex omnibus causis, ex quibus arbitri paritum sententiae non est, poena ex compromisso committitur, sed ex his dumtaxat, quae ad solutionem pecuniae aut operam praebendam pertinent. idem. contumaciam litigatoris arbiter punire poterit pecuniam eum aduersario dare iubendo: quo in numero haberi non oportet, si testium nomina ex sententia arbitri exhibita non sunt.

1Cum arbiter diem compromissi proferri iussit, cum hoc ei permissum est, alterius mora alteri ad poenam committendam prodest.

40 · Pomponius libro undecimo ex uariis lectionibus

pr.Arbiter calendis Ianuariis adesse iussit et ante eum diem decessit: alter ex litigatoribus non adfuit. procul dubio poena minime commissa est: nam et Cassium audisse se dicentem Aristo ait in eo arbitro, qui ipse non uenisset, non esse commissam: quemadmodum Seruius ait, si per stipulatorem stet, quo minus accipiat, non committi poenam.

41 · Callistratus libro primo edicti monitorii

pr.Cum lege Iulia cautum sit, ne minor uiginti annis iudicare cogatur, nemini licere minorem uiginti annis compromissarium iudicem eligere: ideoque poena ex sententia eius nullo modo committitur. maiori tamen uiginti annis, si minor uiginti quinque annis sit, ex hac causa succurrendum, si temere auditorium receperit, multi dixerunt.

42 · Papinianus libro secundo responsorum

pr.Arbiter intra certum diem seruos restitui iussit, quibus non restitutis poenae causa fisco secundum formam compromissi condemnauit: ob eam sententiam fisco nihil adquiritur, sed nihilo minus stipulationis poena committitur, quod ab arbitro statuto non sit obtemperatum.

43 · Scaeuola libro primo responsorum

pr.De rebus controuersiisque omnibus compromissum in arbitrum a Lucio Titio et Maeuio Sempronio factum est, sed errore quaedam species in petitionem a Lucio Titio deductae non sunt nec arbiter de his quicquam pronuntiauit: quaesitum est an species omissae peti possint. respondit peti posse nec poenam ex compromisso committi. quod si maligne hoc fecit, petere quidem potest, sed poenae subiugabitur.

44 · Scaeuola libro secundo digestorum

pr.Inter Castellianum et Seium controuersia de finibus orta est et arbiter electus est, ut arbitratu eius res terminetur: ipse sententiam dixit praesentibus partibus et terminos posuit: quaesitum est, an si ex parte Castelliani arbitro paritum non esset, poena ex compromisso commissa est. respondi, si arbitro paritum non esset in eo, quod utroque praesente arbitratus esset, poenam commissam.

45 · Ulpianus libro uicensimo octauo ad Sabinum

pr.In compromissis arbitrium personae insertum personam non egreditur.

46 · Paulus libro duodecimo ad Sabinum

pr.De his rebus et rationibus et controuersiis iudicare arbiter potest, quae ab initio fuissent inter eos qui compromiserunt, non quae postea superuenerunt.

47 · Iulianus libro quarto digestorum

pr.Si compromissum ita factum est, ut praesente utroque aut heredibus eorum arbiter sententiam dicat et alter ex litigatoribus decesserit pupillo herede relicto, non aliter uidetur sententia dicta esse, nisi tutoris auctoritas interposita fuerit.

1Item si alter ex compromittentibus furere coeperit,

48 · Modestinus libro quarto regularum

pr.arbiter ad ferendam sententiam non compelletur:

49 · Iulianus libro quarto digestorum

pr.sed et interpellatur, quo minus sententiam dicat, quia nihil coram furioso fieri intellegitur. quod si furiosus curatorem habet uel habuerit adhuc litigio pendente, potest praesente curatore sententia dici.

1Arbiter adesse litigatores uel per nuntium uel epistulam iubere potest.

2Si ab altera dumtaxat parte heredis mentio comprehensa fuerit, compromissum soluetur morte cuiusque ex litigatoribus, sicut solueretur altero mortuo, si neutrius heredis persona compraehenderetur.

50 · Alfenus libro septimo digestorum

pr.Arbiter ex compromisso sumptus cum ante eum diem, qui constitutus compromisso erat, sententiam dicere non posset, diem compromissi proferri iusserat: alter ex litigatoribus dicto audiens non fuerat: consulebatur possetne ab eo pecunia ex compromisso peti. respondi non posse, ideo quod non esset arbitro permissum ut id iuberet.

51 · Marcianus libro secundo regularum

pr.Si de re sua quis arbiter factus sit, sententiam dicere non potest, quia se facere iubeat aut petere prohibeat: neque autem imperare sibi neque se prohibere quisquam potest.

52 · Marcianus libro quarto regularum

pr.Si qui iussus est ab arbitro ex compromisso soluere pecuniam moram fecerit, poenam ex compromisso debet, sed postea soluendo poena liberatur.