IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 4

D. 4.7DE ALIENATIONE IUDICII MUTANDI CAUSA FACTA

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Gaius libro quarto ad edictum prouinciale

pr.Omnibus modis proconsul id agit, ne cuius deterior causa fiat ex alieno facto, et cum intellegeret iudiciorum exitum interdum duriorem nobis constitui opposito nobis alio aduersario, in eam quoque rem prospexit, ut si quis alienando rem alium nobis aduersarium suo loco substituerit idque data opera in fraudem nostram fecerit, tanti nobis in factum actione teneatur, quanti nostra intersit alium aduersarium nos non habuisse.

1Itaque si alterius prouinciae hominem aut potentiorem nobis opposuerit aduersarium, tenebitur:

2 · Ulpianus libro tertio decimo ad edictum

pr.aut alium, qui uexaturus sit aduersarium:

3 · Gaius libro quarto ad edictum prouinciale

pr.quia etiam si cum eo, qui alterius prouinciae sit, experiar, in illius prouincia experiri debeo et potentiori pares esse non possumus.

1Sed et si hominem quem petebamus manumiserit, durior nostra condicio fit, quia praetores faueant libertatibus.

2Item si locum, in quo opus feceris, cuius nomine interdicto quod ui aut clam uel actione aquae pluuiae arcendae tenebaris, alienaueris, durior nostra condicio facta intellegitur, quia si tecum ageretur, tuis impensis id opus tollere deberes, nunc uero cum incipiat mihi aduersus alium actio esse quam qui fecerit, compellor meis impensis id tollere, quia qui ab alio factum possidet, hactenus istis actionibus tenetur, ut patiatur id opus tolli.

3Opus quoque nouum si tibi nuntiauerim tuque eum locum alienaueris et emptor opus fecerit, dicitur te hoc iudicio teneri, quasi neque tecum ex operis noui nuntiatione agere possim, quia nihil feceris, neque cum eo cui id alienaueris, quia ei nuntiatum non sit.

4Ex quibus apparet, quod proconsul in integrum restituturum se pollicetur, ut hac actione officio tantum iudicis consequatur actor, quantum eius intersit alium aduersarium non habuisse: forte si quas inpensas fecerit aut si quam aliam incommoditatem passus erit alio aduersario substituto.

5Quid ergo est, si is, aduersus quem talis actio competit, paratus sit utile iudicium pati perinde ac si possideret? recte dicitur denegandam esse aduersus eum ex hoc edicto actionem.

4 · Ulpianus libro tertio decimo ad edictum

pr.Item si res fuerint usucaptae ab eo cui alienatae sint nec peti ab hoc possint, locum habet hoc edictum.

1Itemque fieri potest, ut sine dolo malo quidem possidere desierit, uerum iudicii mutandi causa id fiat. sunt et alia complura talia. potest autem aliquis dolo malo desinere possidere nec tamen iudicii mutandi causa fecisse nec hoc edicto teneri: neque enim alienat, qui dumtaxat omittit possessionem. non tamen eius factum improbat praetor, qui tanti habuit re carere, ne propter eam saepius litigaret (haec enim uerecunda cogitatio eius, qui lites exsecratur, non est uituperanda), sed eius dumtaxat, qui cum rem habere uult, litem ad alium transfert, ut molestum aduersarium pro se subiciat.

2Pedius libro nono non solum ad dominii translationem hoc edictum pertinere ait, uerum ad possessionis quoque: alioquin cum quo in rem agebatur, inquit, si possessione cessit, non tenebitur.

3Si quis autem ob ualetudinem aut aetatem aut occupationes necessarias litem in alium transtulerit, in ea causa non est, ut hoc edicto teneatur, cum in hoc edicto doli mali fiat mentio. ceterum erit interdictum et per procuratores litigare dominio in eos plerumque ex iusta causa translato.

4Ad iura etiam praediorum hoc edictum pertinet, modo si dolo malo fiat alienatio.

5Haec actio in id quod interest competit. proinde si res non fuit petitoris aut si is qui alienatus est sine culpa decessit, cessat iudicium, nisi si quid actoris praeterea interfuit.

6Haec actio non est poenalis, sed rei persecutionem arbitrio iudicis continet, quare et heredi dabitur: in heredem autem

5 · Paulus libro undecimo ad edictum

pr.uel similem

6 · Ulpianus libro tertio decimo ad edictum

pr.uel post annum non dabitur,

7 · Gaius libro quarto ad edictum prouinciale

pr.quia pertinet quidem ad rei persecutionem, uidetur autem ex delicto dari.

8 · Paulus libro duodecimo ad edictum

pr.Ex hoc edicto tenetur et qui rem exhibet, si arbitratu iudicis pristinam iudicii causam non restituit.

1Ait praetor: ‘quaeue alienatio iudicii mutandi causa facta erit’: id est si futuri iudicii causa, non eius quod iam sit.

2Alienare intellegitur etiam qui alienam rem uendidit.

3Sed heredem instituendo uel legando si quis alienet, huic edicto locus non erit.

4Si quis alienauerit, deinde receperit, non tenebitur hoc edicto.

5Qui uenditori suo redhibet, non uidetur iudicii mutandi causa abalienare,

9 · Paulus libro primo ad edictum aedilium curulium

pr.quia redhibito homine omnia retro aguntur: et ideo non uidetur iudicii mutandi causa alienare qui redhibet: nisi si propter hoc ipsum redhibet non redhibiturus alias.

10 · Ulpianus libro duodecimo ad edictum

pr.Nam et si obligatus soluero quod a me petere uelles, huic edicto locus non erit.

1Si tutor pupilli uel adgnatus furiosi alienauerint, utilis actio competit, quia consilium huius fraudis inire non possunt.

11 · Ulpianus libro quinto opinionum

pr.Cum miles postulabat suo nomine litigare de possessionibus, quas sibi donatas esse dicebat, responsum est, si iudicii mutandi causa donatio facta fuerit, priorem dominum experiri oportere, ut rem magis quam litem in militem transtulisse credatur.

12 · Marcianus libro quarto decimo institutionum

pr.Si quis iudicii communi diuidundo euitandi causa rem alienauerit, ex lege Licinnia ei interdicitur, ne communi diuidundo iudicio experiatur: uerbi gratia ut potentior emptor per licitationem uilius eam accipiat et per hoc iterum ipse recipiat. sed ipse quidem qui partem alienauerit communi diuidundo iudicio si agere uelit, non audietur: is uero qui emit si experiri uelit, ex illa parte edicti uetatur, qua cauetur, ne qua alienatio iudicii mutandi causa fiat.