D. 4.6EX QUIBUS CAUSIS MAIORES UIGINTI QUINQUE ANNIS IN INTEGRUM RESTITUUNTUR
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro duodecimo ad edictum
pr.Huius edicti causam nemo non iustissimam esse confitebitur: laesum enim ius per id tempus, quo quis rei publicae operam dabat uel aduerso casu laborabat, corrigitur, nec non et aduersus eos succurritur, ne uel obsit uel prosit quod euenit.
1Uerba autem edicti talia sunt: ‘si cuius quid de bonis, cum is metus aut sine dolo malo rei publicae causa abesset, inue uinculis seruitute hostiumque potestate esset: siue cuius actionis eorum cui dies exisse dicetur: item si quis quid usu suum fecisset, aut quod non utendo amisit, consecutus, actioneue qua solutus ob id, quod dies eius exierit, cum absens non defenderetur, inue uinculis esset, secumue agendi potestatem non faceret, aut cum eum inuitum in ius uocari non liceret neque defenderetur: cumue magistratus de ea re appellatus esset siue cui pro magistratu sine dolo ipsius actio exempta esse dicetur: earum rerum actionem intra annum, quo primum de ea re experiundi potestas erit, item si qua alia mihi iusta causa esse uidebitur, in integrum restituam, quod eius per leges plebis scita senatus consulta edicta decreta principum licebit.’
2 · Callistratus libro secundo edicti monitorii
pr.Hoc edictum, quod ad eos pertinet, qui ei continentur, minus in usu frequentatur: huiusmodi enim personis extra ordinem ius dicitur ex senatus consultis et principalibus constitutionibus.
1Hoc autem capite adiuuantur in primis hi, qui metus causa afuissent: scilicet si non superuacuo timore deterriti afuissent.
3 · Ulpianus libro duodecimo ad edictum
pr.Metus autem causa abesse uidetur, qui iusto timore mortis uel cruciatus corporis conterritus abest: et hoc ex affectu eius intellegitur. sed non sufficit quolibet terrore abductum timuisse, sed huius rei disquisitio iudicis est.
4 · Callistratus libro secundo edicti monitorii
pr.Item hi, qui rei publicae causa sine dolo malo afuissent. dolum malum eo pertinere accepi, ut qui reuerti potest neque reuerteretur, in eo, quod per id tempus aduersus eum factum est, non adiuuetur: ueluti si alterius grandis commodi captandi gratia id egerit, ut rei publicae causa abesset, et reuocatur ab isto priuilegio,
5 · Ulpianus libro duodecimo ad edictum
pr.et qui data opera et sine lucro hoc affectauerit: uel qui maturius profectus est: uel litis gratia coepit rei publicae causa abesse. sed haec adiectio doli mali ad rei publicae causa absentes refertur, non etiam ad eum, qui metus causa: quoniam nullus metus est, si dolus intercedit.
1Sed qui Romae rei publicae causa operam dant, rei publicae causa non absunt.
6 · Paulus libro duodecimo ad edictum
pr.Ut sunt magistratus.
7 · Ulpianus libro duodecimo ad edictum
pr.Milites plane, qui Romae militant, pro rei publicae causa absentibus habentur.
8 · Paulus libro tertio breuium
pr.Legatis quoque municipiorum succurritur ex principum Marci et commodi constitutione.
9 · Callistratus libro secundo edicti monitorii
pr.Succurritur etiam ei, qui in uinculis fuisset. quod non solum ad eum pertinet, qui publica custodia coercetur, sed ad eum quoque, qui a latronibus aut praedonibus uel potentiore ui oppressus uinculis coercebatur. uinculorum autem appellatio latius accipitur: nam etiam inclusos ueluti lautumiis uinctorum numero haberi placet, quia nihil intersit, parietibus an compedibus teneatur. custodiam autem solam publicam accipi Labeo putat.
10 · Ulpianus libro duodecimo ad edictum
pr.In eadem causa sunt et qui a militibus statoribusque uel a municipalibus ministeriis adseruantur, si probentur rei suae superesse non potuisse. in uinculis autem etiam eos accipimus, qui ita alligati sunt, ut sine dedecore in publico parere non possint.
11 · Callistratus libro secundo edicti monitorii
pr.Ei quoque succurritur, qui in seruitute fuerit, siue bona fide seruiat homo liber, siue detentus sit.
12 · Ulpianus libro duodecimo ad edictum
pr.Is autem, qui de statu suo litigat, ex quo lis inchoata est hoc edicto non continetur: tamdiu igitur in seruitute esse uidetur, quamdiu non est eiusmodi lis coepta.
13 · Paulus libro duodecimo ad edictum
pr.Recte Labeo ait eum non contineri, qui liber et heres institutus sit, antequam sit heres, quia nec bona habeat et praetor de liberis hominibus loquatur.
1Puto tamen filium familias in castrensi peculio pertinere ad hoc edictum.
14 · Callistratus libro secundo edicti monitorii
pr.Item ei succurritur, qui in hostium potestate fuit, id est ab hostibus captus. nam transfugis nullum credendum est beneficium tribui, quibus negatum est postliminium. poterant tamen, qui in hostium potestate essent, illa parte edicti contineri, qua loquitur de his qui in seruitute fuerint.
15 · Ulpianus libro duodecimo ad edictum
pr.Ab hostibus autem captis postliminio reuersis succurritur aut ibi mortuis, quia nec procuratorem habere possunt: cum aliis supra scriptis etiam per procuratorem possit subueniri praeter eos, qui in seruitute detinentur. ego autem etiam nomine eius, qui hostium potitus est, si curator (ut plerumque) fuerit bonis constitutus, auxilium competere existimo.
1Non minus autem ab hostibus capto quam ibi nato, qui postliminium habet, succursum uidetur.
2Si damni infecti missus sit in aedes militis, si quidem praesente eo iussit praetor possideri, non restituitur, sin uero absente eo, dicendum subueniri ei debere.
3Sed quod simpliciter praetor edixit ‘posteaue’ ita accipiendum est, ut si inchoata sit bonae fidei possessoris detentatio ante absentiam, finita autem reuerso, restitutionis auxilium locum habeat non quandoque, sed ita demum, si intra modicum tempus quam rediit hoc contigit, id est dum hospitium quis conducit, sarcinulas componit, quaerit aduocatum: nam eum, qui differt restitutionem, non esse audiendum Neratius scribit.
16 · Paulus libro duodecimo ad edictum
pr.Non enim neglegentibus subuenitur, sed necessitate rerum impeditis. totumque istud arbitrio praetoris temperabitur, id est ut ita demum restituat, si non neglegentia, sed temporis angustia non potuerunt litem contestari.
17 · Ulpianus libro duodecimo ad edictum
pr.Iulianus libro quarto scribit non solum aduersus possessorem hereditatis succurrendum militi, uerum aduersus eos quoque, qui a possessore emerunt, ut uindicari res possint, si miles hereditatem adgnouerit: quod si non adgnouerit, ex post facto usucapionem processisse manifestatur.
1Eum quoque cui sic legatum sit: ‘uel in annos singulos, quibus in Italia esset’, restituendum, ut capiat, atque si in Italia fuisset, et Labeo scribit et Iulianus libro quarto et Pomponius libro trigensimo primo probant: non enim dies actionis exit, ubi praetoris auxilium necessarium erat, sed condicio in causa est.
18 · Paulus libro duodecimo ad edictum
pr.Sciendum est, quod in his casibus restitutionis auxilium maioribus damus in quibus rei dumtaxat persequendae gratia queruntur, non cum et lucri faciendi ex alterius poena uel damno auxilium sibi impertiri desiderant.
19 · Papinianus libro tertio quaestionum
pr.Denique si emptor, priusquam per usum sibi adquireret, ab hostibus captus sit, placet interruptam possessionem postliminio non restitui, quia haec sine possessione non constitit, possessio autem plurimum facti habet: causa uero facti non continetur postliminio.
20 · Papinianus libro tertio decimo quaestionum
pr.Nec utilem actionem ei tribui oportet, cum sit iniquissimum auferre domino, quod usus non abstulit: neque enim intellegitur amissum, quod ablatum alteri non est.
21 · Ulpianus libro duodecimo ad edictum
pr.‘Item’, ait praetor, ‘si quis usu suum fecisset, aut quod non utendo sit amissum consecutus, actioneue qua solutus ob id, quod dies eius exierit, cum absens non defenderetur.’ quam clausulam praetor inseruit, ut quemadmodum succurrit supra scriptis personis, ne capiantur, ita et aduersus ipsas succurrit, ne capiant.
1Et erit notandum, quod plus praetor expressit, cum aduersus eos restituit, quam cum ipsis subuenit: nam hic non certas personas enumerauit aduersus quas subuenit, ut supra, sed adiecit clausulam, qua omnes qui absentes non defenduntur complexus est.
2Haec autem restitutio locum habet, siue per se siue per subiectas sibi personas usu adquisierunt, qui absentes non defendebantur, et ita, si nemo eorum erat defensor. nam si fuit procurator, cum habueris quem conuenias, non debet inquietari. ceterum si non existebat defensor, aequissimum erat subueniri, eo potius, quod eorum qui non defenduntur, si quidem latitent, praetor ex edicto pollicetur in bona eorum mittere, ut si res exegerit etiam distrahantur, si uero non latitent, licet non defendantur, in bona tantum mitti.
3Defendi autem non is uidetur, cuius se defensor ingerit, sed qui requisitus ab actore non est defensioni defuturus, plenaque defensio accipietur, si et iudicium non detrectetur et iudicatum solui satisdetur.
22 · Paulus libro duodecimo ad edictum
pr.Ergo sciendum est non aliter hoc edictum locum habere, quam si amici eius interrogati fuerint, an defendant, aut si nemo sit, qui interrogari potest. ita enim absens defendi non uidetur, si actor ultro interpellat nec quisquam defensioni se offerat: eaque testatione complecti oportet.
1Sicut igitur damno eos adfici non uult, ita lucrum facere non patitur.
2Quod edictum etiam ad furiosos et infantes et ciuitates pertinere Labeo ait.
23 · Ulpianus libro duodecimo ad edictum
pr.Ait praetor: ‘inue uinculis esset, secumue agendi potestatem non faceret’. haec persona merito adiecta est: fieri enim poterat, ut quis in uinculis praesens esset, uel in publica uel in priuata uincula ductus: nam et eum qui in uinculis est, si modo non sit in seruitute, posse usu adquirere constat. sed et is qui in uinculis est si defendatur, cessat restitutio.
1Is autem, qui apud hostes est, nihil per usum sibi adquirere potest, nec coeptam possessionem poterit implere, dum est apud hostes: hoc amplius nec postliminio reuersus reciperabit per usum dominii adquisitionem.
2Item ei, qui per captiuitatem fundi possessionem uel usus fructus quasi possessionem amisit, succurrendum esse Papinianus ait, et fructus quoque medio tempore ab alio ex usu fructu perceptos debere captiuo restitui aequum putat.
3Hi plane, qui fuerunt in potestate captiui, usu rem adquirere possunt ex re peculiari: et aequum erit ex hac clausula praesentibus, id est qui non sunt in captiuitate, subueniri, si cum non defenderentur usucaptum quid sit. sed et si dies actionis, quae aduersus captiuum competebat, exierit, succurretur aduersus eum.
4Deinde adicit praetor: ‘secumue agendi potestatem non faceret’, ut si, dum hoc faciat, per usum adquisitio impleta uel quid ex supra scriptis contigit, restitutio concedatur: merito, nec enim sufficit semper in possessionem bonorum eius mitti, quia ea interdum species esse potest, ut in bonis latitantis mitti non possit aut non latitet: finge enim, dum aduocationes postulat, diem exisse, uel dum alia mora iudicii contingit.
24 · Paulus libro duodecimo ad edictum
pr.Sed et ad eos pertinet, qui conuenti frustrantur et qualibet tergiuersatione et sollertia efficiunt, ne cum ipsis agi possit.
25 · Gaius libro quarto ad edictum prouinciale
pr.Quod quidem simili modo ad eum quoque pertinere dicemus, qui non frustrandi gratia id faceret, sed quod multitudine rerum distringeretur.
26 · Ulpianus libro duodecimo ad edictum
pr.Sed et si per praetorem stetit, restitutio indulgebitur.
1Aduersus relegatum restitutionem faciendam ex generali clausula Pomponius ait: sed non et ipsi concedendam, quia potuit procuratorem relinquere: ex causa tamen puto etiam ipsi succurrendum.
2Ait praetor: ‘aut cum eum inuitum in ius uocare non liceret neque defenderetur’. haec clausula ad eos pertinet, quos more maiorum sine fraude in ius uocare non licet, ut consulem praetorem ceterosque, qui imperium potestatemue quam habent. sed nec ad eos pertinet hoc edictum, quos praetor prohibet sine permissu suo uocari, quoniam aditus potuit permittere: patronos puta et parentes.
3Deinde adicit ‘neque defenderetur’: quod ad omnes supra scriptos pertinet praeterquam ad eum, qui absens quid usucepit: quoniam plene supra de eo cautum est.
4Ait praetor: ‘siue cui per magistratus sine dolo malo ipsius actio exempta esse dicetur’. hoc quo? ut si per dilationes iudicis effectum sit, ut actio eximatur, fiat restitutio. sed et si magistratus copia non fuit, Labeo ait restitutionem faciendam. per magistratus autem factum ita accipiendum est, si ius non dixit: alioquin si causa cognita denegauit actionem, restitutio cessat: et ita Seruio uidetur. item per magistratus factum uidetur, si per gratiam aut sordes magistratus ius non dixerit: et haec pars locum habebit, nec non et superior ‘secumue agendi potestatem non faciat’: nam id egit litigator, ne secum agatur, dum iudicem corrumpit.
5Actio exempta sic erit accipienda, si desiit agere posse.
6Et adicitur: ‘sine dolo malo ipsius’, uidelicet ut, si dolus eius interuenit, ne ei succurratur: ipsis enim delinquentibus praetor non subuenit. proinde si, dum uult apud sequentem praetorem agere, tempus frustratus est, non ei subuenietur. sed et si, dum decreto praetoris non obtemperat, iurisdictionem ei denegauerit, non esse eum restituendum Labeo scribit. idemque si ex alia iusta causa non fuerit ab eo auditus.
7Si feriae extra ordinem sint indictae, ob res puta prospere gestas uel in honorem principis, et propterea magistratus ius non dixerit, Gaius Cassius nominatim edicebat restituturum se, quia per praetorem uidebatur factum: sollemnium enim feriarum rationem haberi non debere, quia prospicere eas potuerit et debuerit actor, ne in eas incidat. quod uerius est, et ita Celsus libro secundo digestorum scribit. sed cum feriae tempus eximunt, restitutio dumtaxat ipsorum dierum facienda est, non totius temporis. et ita Iulianus libro quarto digestorum scribit: ait enim rescissionem usucapionis ita faciendam, ut hi dies restituantur, quibus actor agere uoluit et interuentu feriarum impeditus est.
8Quotiens per absentiam quis non toto tempore aliquem exclusit, ut puta rem tuam possedi uno minus die statuto in usucapionibus tempore, deinde rei publicae causa abesse coepi, restitutio aduersus me unius diei facienda est.
9‘Item’, inquit praetor, ‘si qua alia mihi iusta causa uidebitur, in integrum restituam.’ haec clausula edicto inserta est necessario: multi enim casus euenire potuerunt, qui deferrent restitutionis auxilium, nec singillatim enumerari potuerunt, ut, quotiens aequitas restitutionem suggerit, ad hanc clausulam erit descendendum. ut puta legatione quis pro ciuitate functus est: aequissimum est eum restitui, licet rei publicae causa non absit: et saepissime constitutum est adiuuari eum debere, siue habuit procuratorem siue non. idem puto, et si testimonii causa sit euocatus ex qualibet prouincia uel in urbem uel ad principem: nam et huic saepissime est rescriptum subueniri. sed et his, qui cognitionis gratia uel appellationis peregrinati sunt, similiter subuentum. et generaliter quotienscumque quis ex necessitate, non ex uoluntate afuit, dici oportet ei subueniendum.
27 · Paulus libro duodecimo ad edictum
pr.Et siue quid amiserit uel lucratus non sit, restitutio facienda est, etiam si non ex bonis quid amissum sit.
28 · Ulpianus libro duodecimo ad edictum
pr.Nec non et si quis de causa probabili afuerit, deliberare debet praetor, an ei subueniri debeat, puta studiorum causa, forte procuratore suo defuncto: ne decipiatur per iustissimam absentiae causam.
1Item si quis nec in custodia nec in uinculis sit, sed sub fideiussorum satisdatione et, dum propter hoc recedere non potest, captus sit, restituetur et aduersus eum dabitur restitutio.
2‘quod eius’ inquit praetor ‘per leges plebis scita senatus consulta edicta decreta principum licebit.’ quae clausula non illud pollicetur restituturum, si leges permittant, sed si leges non prohibeant.
3Si quis saepius rei publicae causa afuit, ex nouissimo reditu tempus restitutionis esse ei computandum Labeo putat. sed si omnes quidem absentiae annum colligant, singulae minus anno, utrum annum ei damus ad restitutionem an uero tantum temporis, quantum nouissima eius absentia occupauit, uidendum: et puto annum dandum.
4Si cum in prouincia domicilium haberes, esses autem in urbe, an mihi annus cedat, quasi experiundi potestatem habeam? et ait Labeo non cedere. ego autem puto hoc ita uerum, si ius reuocandi domum aduersarius habuit: si minus, uideri esse experiundi potestatem, quia et Romae contestari litem potuit.
5Exemplo rescissoriae actionis etiam exceptio ei, qui rei publicae causa afuit, competit: forte si res ab eo possessionem nancto uindicentur.
6In actione rescissoria, quae aduersus militem competit, aequissimum esse Pomponius ait eius quoque temporis, quo absens defensus non est, fructus eum praestare: ergo et militi debebunt restitui: utrimque actio erit,
29 · Africanus libro septimo quaestionum
pr.uidelicet ne cui officium publicum uel damno uel compendio sit.
30 · Paulus libro duodecimo ad edictum
pr.Cum miles qui usucapiebat decesserit et heres impleuerit usucapionem, aequum est rescindi quod postea usucaptum est, ut eadem in heredibus, qui in usucapionem succedunt, seruanda sint: quia possessio defuncti quasi iniuncta descendit ad heredem et plerumque nondum hereditate adita completur.
1Si is, qui rei publicae causa afuit, usucepit et post usucapionem alienauerit rem, restitutio facienda erit et licet sine dolo afuerit et usuceperit, lucro eius occurri oportet. item ex reliquis omnibus causis restitutio facienda erit, ueluti si aduersus eum pronuntiatum sit.
31 · Paulus libro quinquagensimo tertio ad edictum
pr.Si is, cuius rem usucepit rei publicae causa absens, possessionem suae rei ab illo usucaptae nanctus sit, etsi postea amiserit, non temporalem, sed perpetuam habet actionem.
32 · Modestinus libro nono regularum
pr.Abesse rei publicae causa intellegitur et is, qui ab urbe profectus est, licet nondum prouinciam excesserit: sed et is qui excessit, donec in urbem reuertatur. et hoc ad proconsules legatosque eorum et ad eos, qui prouinciis praesunt, procuratoresue principum, qui in prouinciis tenentur, pertinet, et ad tribunos militum et praefectos et comites legatorum, qui ad aerarium delati aut in commentarium principis delati sunt.
33 · Modestinus libro singulari de enucleatis casibus
pr.Inter eos, qui ex generali clausula adiuuantur, et fisci patronus connumeratur.
1Eos, qui notis scribunt acta praesidum, rei publicae causa non abesse certum est.
2militum medici, quoniam officium quod gerunt et publice prodest et fraudem eis adferre non debet, restitutionis auxilium implorare possunt.
34 · Iauolenus libro quinto decimo ex Cassio
pr.Miles commeatu accepto si domo sua est, rei publicae causa abesse non uidetur.
1Qui operas in publico, quod uectigalium causa locatum est, dat, rei publicae causa non abest.
35 · Paulus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam
pr.Qui mittuntur, ut milites ducerent aut reducerent aut legendi curarent, rei publicae causa absunt.
1Hi quoque, qui missi sunt ad gratulandum principi.
2Item procurator Caesaris, non solum cui rerum prouinciae cuiusque procuratio mandata erit, sed et is, cui rerum quamuis non omnium. itaque plures ibi procuratores diuersarum rerum rei publicae causa abesse intelleguntur.
3Praefectus quoque Aegypti rei publicae causa abest, quiue aliam ob causam rei publicae gratia extra urbem aberit.
4Sed et in urbanicianis militibus idem diuus Pius constituit.
5Quaesitum est de eo, qui ad compescendos malos homines missus est, an rei publicae causa abesset: et placuit rei publicae causa eum abesse.
6Item paganum, qui in expeditione consularis iussu transierat ibique in acie ceciderat: heredi enim eius succurrendum est.
7Qui rei publicae causa Romam profectus est, abesse rei publicae causa uidetur. sed et si extra patriam suam rei publicae causa profectus sit, etiam, si per urbem ei iter competit, rei publicae causa abest.
8Similiter qui in prouincia est, ut primum aut domo sua profectus est aut, cum in eadem prouincia degit rei publicae administrandae causa, simul agere rem publicam coepit, ad similitudinem absentis habetur.
9Et dum eat in castra et redeat, rei publicae causa abest, quod et eundum sit in castra militaturo et redeundum. Uiuianus scribit Proculum respondisse militem, qui commeatu absit, dum domum uadit aut redit, rei publicae causa abesse, dum domi sit, non abesse.
36 · Ulpianus libro sexto ad legem Iuliam et Papiam
pr.Rei publicae causa abesse eos solos intellegimus, qui non sui commodi causa, sed coacti absunt.
37 · Paulus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam
pr.Hi, qui in prouincia sua ultra tempus a constitutionibus concessum adsident, publica causa abesse non intelleguntur.
38 · Ulpianus libro sexto ad legem Iuliam et Papiam
pr.Si cui in prouincia sua princeps adsidere speciali beneficio permiserit, puto eum rei publicae causa abesse: quod si non ex permissu hoc fecerit, consequenter dicemus, cum crimen admisit, non habere eum priuilegia eorum, qui rei publicae causa absunt.
1Tamdiu rei publicae causa abesse quis uidebitur, quamdiu officio aliquo praeest: quod si finitum fuerit officium, iam desinit abesse rei publicae causa. sed ad reuertendum illi tempora computabimus statim atque desiit rei publicae causa abesse ea quibus reuerti in urbem potuit: et erit moderatum tempora ei dare, quae lex reuertentibus praestitit. quare si quo deflexerit suae rei causa, non dubitamus id tempus ei non proficere, habitaque dinumeratione temporis, quo reuerti potuit, statim eum dicemus desisse rei publicae causa abesse. plane si infirmitate impeditus continuare iter non potuit, habebitur ratio humanitatis, sicuti haberi solet et hiemis et nauigationis et ceterorum quae casu contingunt.
39 · Paulus libro primo sententiarum
pr.Is qui rei publicae causa afuturus erat, si procuratorem reliquerit, per quem defendi potuit, in integrum uolens restitui non auditur.
40 · Ulpianus libro quinto opinionum
pr.Si qua militi accusatio competat tempore, quo rei publicae operam dedit, non peremitur.
1Quod eo tempore, quo in insula aliquis fuit ex poena ei irrogata, cuius restitutionem impetrauit, ab alio usurpatum ex bonis, quae non erant adempta, probatum fuerit, suae causae restituendum est.
41 · Iulianus libro trigensimo quinto digestorum
pr.Si quis Titio legauerit, si mortis suae tempore in Italia esset, aut in annos singulos, quod in Italia esset, et ei succursum fuerit, quia ob id, quod rei publicae causa afuit, exclusus fuerit a legato: fideicommissum ab eo relictum praestare cogitur. Marcellus notat: quis enim dubitabit salua legatorum et fideicommissorum causa militi restitui hereditatem, quam ob id perdidit, quod rei publicae causa afuit?
42 · Alfenus libro quinto digestorum
pr.Non uere dicitur rei publicae causa abesse eum, qui sui priuati negotii causa in legatione est.
43 · Africanus libro septimo quaestionum
pr.Si quis stipulatus sit in annos singulos, quoad in Italia esset uel ipse uel promissor, et alteruter rei publicae causa abesse coeperit, officium praetoris est introducere utilem actionem. eadem dicemus, et si ita concepta stipulatio fuerit: ‘si quinquennio proximo Romae fuerit’, uel ita: ‘si Romae non fuerit, centum dare spondes?’
44 · Paulus libro secundo ad Sabinum
pr.Is, qui rei publicae causa abest, in aliqua re laesus non restituitur, in qua, etiam si rei publicae causa non afuisset, damnum erat passurus.
45 · Scaeuola libro primo regularum
pr.Milites omnes, qui discedere signis sine periculo non possunt, rei publicae causa abesse intelleguntur.
46 · Marcianus libro secundo regularum
pr.Qui rei publicae causa afuit, etiam aduersus eum, qui pariter rei publicae causa afuerit, restituendus est, si aliquid damni iuste queritur.