D. 49.8QUAE SENTENTIAE SINE APPELLATIONE RESCINDANTUR
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Macer libro secundo de appellationibus
pr.Illud meminerimus: si quaeratur, iudicatum sit nec ne, et huius quaestionis iudex non esse iudicatum pronuntiauerit: licet fuerit iudicatum, rescinditur, si prouocatum non fuerit.
1Item si calculi error in sententia esse dicatur, appellare necesse non est: ueluti si iudex ita pronuntiauerit: ‘cum constet Titium Seio ex illa specie quinquaginta, item ex illa specie uiginti quinque debere, idcirco Lucium Titium Seio centum condemno’: nam quoniam error computationis est, nec appellare necesse est et citra prouocationem corrigitur. sed et si huius quaestionis iudex sententiam centum confirmauerit, si quidem ideo, quod quinquaginta et uiginti quinque fieri centum putauerit, adhuc idem error computationis est nec appellare necesse est: si uero ideo, quoniam et alias species uiginti quinque fuisse dixerit, appellationi locus est.
2Item cum contra sacras constitutiones iudicatur, appellationis necessitas remittitur. contra constitutiones autem iudicatur, cum de iure constitutionis, non de iure litigatoris pronuntiatur. nam si iudex uolenti se ex cura muneris uel tutelae beneficio liberorum uel aetatis aut priuilegii excusare, dixerit neque filios neque aetatem aut ullum priuilegium ad muneris uel tutelae excusationem prodesse, de iure constituto pronuntiasse intellegitur: quod si de iure suo probantem admiserit, sed idcirco contra eum sententiam dixerit, quod negauerit eum de aetate sua aut de numero liberorum probasse, de iure litigatoris pronuntiasse intellegitur: quo casu appellatio necessaria est.
3Item cum ex edicto peremptorio, quod neque propositum est neque in notitiam peruenit absentis, condemnatio fit, nullius momenti esse sententiam constitutiones demonstrant.
4Si apud eundem iudicem inuicem petamus, si et mea et tua petitio sine usuris fuit et iudex me priorem tibi condemnauit, quo magis tu prior me condemnatum habeas: non est mihi necesse pro hac causa appellare, quando secundum sacras constitutiones iudicatum a me petere non possis, priusquam de mea quoque petitione iudicetur. sed magis est, ut appellatio interponatur.
2 · Paulus libro tertio responsorum
pr.Paulus respondit eum, qui in rebus humanis non fuit sententiae dictae tempore, inefficaciter condemnatum uideri.
1Idem respondit aduersus eum, qui in rebus humanis non esset, cum iudex datus est, neque iudicis dationem ualuisse neque sententiam aduersus eum dictam uires habere.
3 · Paulus libro sexto decimo responsorum
pr.Paulus respondit inpossibile praeceptum iudicis nullius esse momenti.
1Idem respondit ab ea sententia, cui pareri rerum natura non potuit, sine causa appellari.