IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 49

D. 49.7NIHIL INNOUARI APPELLATIONE INTERPOSITA

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro quarto de appellationibus

pr.Appellatione interposita, siue ea recepta sit siue non, medio tempore nihil nouari oportet: si quidem fuerit recepta appellatio, quia recepta est: si uero non est recepta, ne praeiudicium fiat, quoad deliberetur, utrum recipienda sit appellatio an non sit.

1Recepta autem appellatione tamdiu nihil erit innouandum, quamdiu de appellatione fuerit pronuntiatum.

2Si quis ergo forte relegatus fuit et appellauerit, non arcebitur neque in Italia neque in prouincia, qua relegatus est.

3Propter eandem rationem et si quis deportatus fuit ab eo, cui deportandi ius est, uel adnotatus, neque uincula patietur neque ullam aliam iniuriam, quam patitur, qui sententiae non adquieuerat: integer enim status esse uidetur prouocatione interposita.

4Ergo et si abstinere ordine iussus sit et prouocauerit, eadem ratione potest coetum participare, cum hoc sit constitutum et sit iuris, ne quid pendente appellatione nouetur.

5Si quis ex pluribus facinoribus condemnatus propter quaedam appellauit, propter quaedam non: utrum differenda poena eius sit an non, quaeritur. et si quidem grauiora sint crimina, ob quae appellatio interposita est, leuius autem id, propter quod non appellauit, recipienda est omnimodo appellatio et differenda poena: si uero grauiorem sententiam meruit ex ea specie, ex qua non est appellatum, omnimodo poena inponenda est.