D. 49.9AN PER ALIUM CAUSAE APPELLATIONUM REDDI POSSUNT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro quarto appellationum
pr.Quaeri solet, an per alium causae appellationis reddi possunt: quae res in rebus pecuniariis et in criminibus agitari consueuit. et in rebus pecuniariis sunt rescripta posse agi. uerba rescripti ita se habent: ‘diui fratres longino. si tibi qui appellauit mandauit, ut eum de appellatione, quam Pollia ad eum fecit, defenderes, et res pecuniaria est: nihil prohibet nomine eius te respondere. sin autem non sit pecuniaria causa, sed capitalis, per procuratorem agi non licet. sed et si ea causa sit, ex qua sequi solet poena usque ad relegationem, non oportet per alium causas agi, sed ipsum adesse auditorio debere sciendum est’. plane si pecuniaria causa est, ex qua ignominia sequitur, potest et per procuratorem hoc agi. idque erit probandum et in ipso accusatore, si appellauerit uel si aduersus eum sit appellatum. et generaliter quae causa per alium agi non potest, eius nec appellationem per alium agi oportet.
2 · Macer libro secundo de appellationibus
pr.Si procurator absentis appellauerit, deinde rationes reddiderit, nihilo minus ipse respondere debet. sed an eo cessante dominus litis respondere possit exemplo adulescentis, uideamus: magis tamen obseruatur, ut audiri debeat in causis appellationis reddendis is, cuius absentis procurator appellauit.