IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 49

D. 49.4QUANDO APPELLANDUM SIT ET INTRA QUAE TEMPORA

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro primo de appellationibus

pr.Si quidem in insulam deportandum adnotauerit praeses prouinciae et imperatori scripserit, ut deportetur, uideamus, quando sit prouocandum, utrum cum imperator scripserit an cum ei scribitur? et putem tunc esse appellandum, cum recipi eum praeses iubet sententia prolata imperatori scribendum, ut deportetur. ceterum uerendum est, ne sero sit, ut tunc prouocetur, cum imperator insulam ei adsignauerit: comprobata enim sententia praesidis tunc solet insulam adsignare. rursus illud uerendum est, si mendaciis apud principem onerauit eum, quem deportandum laborabat, intercludi illi uiam prouocandi. quid ergo est? recte dicetur humanitate suggerente, ut et hoc et illo tempore non frustra prouocaretur, quia non aduersus principem, sed aduersus iudicis calliditatem prouocauit. simili modo et in decurione erit probandum, quem punire sibi praeses permittere non debet, sed recipere eum in carcerem et principi scribere de poena eius.

1Si quis tutor datus fuerit uel testamento uel a quo alio, qui ius dandi habet, non oportet eum prouocare (hoc enim diuus Marcus effecit), sed intra tempora praestituta excusationem allegandam habet et, si fuerit repulsa, tunc demum appellare debebit: ceterum ante frustra appellatur.

2Alia causa est eorum, qui ad aliquod munus uel honorem uocantur, cum dicant se habere excusationem: nam non aliter allegare possunt causas immunitatis suae, quam si appellationem interposuerint.

3Solent plerumque praesides remittere ad ordinem nominatum ut Gaium Seium creent magistratum uel alius quis honor uel munus in eum conferatur. utrum igitur tunc appellandum est, cum ordo decretum interposuerit, an uero a remissione, quam praeses fecerit, appellatio sit interponenda? et magis est, ut tunc sit appellandum, cum ordo decreuerit: magis enim consilium dedisse praeses uidetur, quis sit creandus, quam ipse constituisse: denique ipse erit appellandus, non ab eo prouocandum.

4Sed et si praeses in ordine fuerit (ut fieri adsolet), cum ab ordine crearetur quis, ipse erit prouocandus, quasi ab ordine, non ab ipso fiat appellatio.

5Biduum uel triduum appellationis ex die sententiae latae computandum erit. quid ergo, si sententia fuerit sub condicione dicta? utrum ex die sententiae tempus computamus ad appellandum an uero ex die, quo condicio sententiae extitit? sane quidem non est sub condicione sententia dicenda: sed si fuerit dicta, quid fiet? et est utile statim tempora ad appellandum computari debere.

6Quod in sententiis praeceptum est, ut uel altera die uel tertia prouocetur, hoc etiam in ceteris obseruandum, ex quibus sententia quidem non profertur, appellari tamen oportere et posse supra relatum est.

7Dies autem istos, quibus appellandum est, ad aliquid utiles esse oratio diui Marci uoluit, si forte eius, a quo prouocatur, copia non fuerit, ut ei libelli dentur: ait enim: ‘is dies seruabitur, quo primo adeundi facultas erit’. quare si forte post sententiam statim dictam copiam sui non fecerit is qui pronuntiauit (ut fieri adsolet), dicendum est nihil nocere appellatori: nam ubi primum copiam eius habuerit, poterit prouocare. ergo si statim se subduxit, similiter subueniendum est.

8Quid igitur, si condicio horae effecit, ut se reciperet? si forte dicta sit sententia iam suprema hora? utique non uidebitur se subtraxisse.

9Adeundi autem facultatem semper accipimus, si in publico sui copiam fecit: ceterum si non fecit, an imputetur alicui, quod ad domum eius non uenerit quodque in hortos non accesserit, et ulterius quod ad uillam suburbanam? magisque est, ut non debeat imputari. quare si in publico eius adeundi facultas non fuit, melius dicetur facultatem non fuisse adeundi.

10Si quis ipsius quidem, a quo appellabit, adeundi facultatem non habuit, eius autem, quem appellabit, habeat copiam: uidendum est, an ei praescribi possit, quod eum non adierit. et hoc iure utimur, ut, si alterutrius adeundi fuit copia, praescriptio locum habeat.

11In propria causa biduum accipitur. propriam causam ab aliena quemadmodum discernimus? et palam est eam esse propriam causam, cuius emolumentum uel damnum ad aliquem suo nomine pertinet.

12Quare procurator, nisi in suam rem datus est, tertium diem habebit: in suam autem rem datus magis est ut alteram diem obseruet. at si in partem proprio nomine, in partem pro alieno litigat, ambigi potest, utrum biduum an triduum obseruetur. et magis est, ut suo nomine biduum, alieno triduum obseruetur.

13Tutores, item defensores rerum publicarum et curatores adulescentium uel furiosi, tertium diem habere debent, idcirco quia alieno nomine appellant. ex hoc apparet tertio die prouocandum defensori, si modo quasi defensor causam egit, non suo nomine, cum optentu alieni nominis suam causam agens tertio die appellare possit.

14Si quis suspectum tutorem faciens non optinuerit, appellare eum intra triduum debere Iulianus libro quadragensimo digestorum scripsit, profecto quasi pupilli defensorem.

15Si aduersus absentem fuerit pronuntiatum, biduum uel triduum ex quo quis scit computandum est, non ex quo pronuntiatum est. quod autem dicitur absentem posse prouocare ex quo scit, sic accipimus, si non in causa per procuratorem defensus est: nam si ille non prouocauit, difficile est, ut hic audiatur.

2 · Macer libro primo de appellationibus

pr.Si procuratorio nomine egeris et uictus appellaueris, deinde iniusta appellatio tua fuerit pronuntiata, potest dubitari, num secundo die appellare debeas, quia, cum de tua appellatione iniusta pronuntiatum sit, tua interfuisse uidetur. sed rectius dicetur tertia die appellare te posse, quia nihilo minus alienam causam defenderis.

1Sed si alius, quam qui iudicio expertus est, appellet, qualis est cuius interest, an etiam tertia die appellare possit, uideamus. sed dicendum est secunda die appellare eum debere, quia uerum est eum suam causam defendere. contrarium ei est. si dicat idcirco sibi licere intra triduum appellare, quia uidetur quasi alieno nomine appellare, quando, si uelit causam suam alienam uideri, semet ipsum excludit, quia in aliena causa ei, qui iudicio expertus non est, appellare non liceat.

2Si is, qui ex libertinitate in ingenuitatem se defendebat, uictus appellare omiserit, an pater eius appellare possit, maxime si dicat eum in potestate sua esse, quaeritur. sed si potest, quod magis probatur, secunda die, ut propria causa, appellare debet.

3Si pro eo, qui capite puniri iussus est, necessaria persona appellet, an tertia die audiri possit, Paulus dubitat. sed dicendum est hanc quoque personam ut in propria causa secunda die appellare debere, quia qui sua interesse dicit, propriam causam defendit.

3 · Macer libro secundo de appellationibus

pr.Illud uideamus, si, cum imperatori scriberetur, exemplum litterarum litigatori editum sit neque is appellauerit et postea contra eum rescriptum sit, an appellare a litteris pridem sibi editis possit? quia qui tunc non appellauit, uera esse quae scripta sunt consensisse uidetur: nec audiendus est, si dicat euentum rescripti sacri se sustinuisse.