D. 49.5DE APPELLATIONIBUS RECIPIENDIS UEL NON
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum
pr.Non solent audiri appellantes nisi hi, quorum interest uel quibus mandatum est uel qui negotium alienum gerunt, quod mox ratum habetur.
1Sed et cum mater filii rem sententia euersam animaduerteret, prouocauerit, pietati dandum est et hanc audiri debere: et si litem praeparandam curare maluerit, intercedere non uidetur, licet ab initio defendere non potest.
2 · Scaeuola libro quarto regularum
pr.Ante sententiam appellari potest, si quaestionem in ciuili negotio habendam iudex interlocutus sit, uel in criminali, si contra leges hoc faciat.
3 · Paulus libro singulari regularum
pr.Intra triduum appellare licet ei, qui de suspecto tutore egit uictusque appellat.
4 · Macer libro primo de appellationibus
pr.Eius, qui ideo causam agere frustratur, quod dicit se libellum principi dedisse et sacrum rescriptum expectare, audiri desiderium prohibetur: et si ob eam causam prouocauerit, appellatio eius recipi sacris constitutionibus uetatur.
5 · Ulpianus libro quarto de appellationibus
pr.Ei, cuius appellatio non recipitur, sufficit, si possit dicere appellationem suam non esse receptam: quod quaqua ratione doceat, admittetur eius appellatio.
1Non recepta autem appellatione, si quidem principem appellari oportuit, principi erit supplicandum: sin uero alius appellabatur quam princeps, ille erit adeundus.
2Sed et si quid aliud post receptam appellationem impedimento factum fuerit, eum adiri oportet, quem appellare quis debet.
3Plane si appellatione non recepta non ipsum adierit, quem debuit, sed principem, pro eo habebitur, atque si is aditus est, qui adiri debuit: idque rescriptis imperatoris nostri Antonini declaratur.
4Plane si alium pro alio adiit non principem, nihil ei hic error proderit, licet non uideatur cessasse.
5Intra constituta autem appellatoria tempora debet is, cuius appellatio non est recepta, uel competentem iudicem uel principem adire.
6 · Macer libro secundo de appellationibus
pr.Sciendum est, cum appellatio non recipitur, praecipi sacris constitutionibus omnia in eodem statu esse nec quicquam nouari, etiamsi contra fiscum appellatum sit: eumque, qui appellationem non receperit, opinionem suam confestim per relationem manifestare et causam, pro qua non recepit appellationem, eiusque exemplum litigatori edere debere mandatis cauetur.
7 · Paulus libro singulari de appellationibus
pr.Si res dilationem non recipiat, non permittitur appellare, uelut ne testamentum aperiatur (ut diuus Hadrianus constituit), ne frumentum in usum militum, in annonae subsidia contrahatur, neue scriptus heres in possessionem inducatur.
1Item si ex perpetuo edicto aliquid decernatur, id quo minus fiat, non permittitur appellare.
2Item quo minus pignus uendere liceat, appellari non potest.