D. 49.3QUIS A QUO APPELLETUR
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro primo de appellationibus
pr.Quod dicitur eum appellari, qui dedit iudicem, sic accipiendum est, ut et successor eius possit appellari. proinde et si praefectus urbi iudicem dederit uel praetorio, ipse erit prouocandus, qui eum dederit iudicem.
1Ab eo, cui quis mandauit iurisdictionem, non ipse prouocabitur: nam generaliter is erit prouocandus ab eo cui mandata est iurisdictio, qui prouocaretur ab eo qui mandauit iurisdictionem.
2 · Uenuleius Saturninus libro secundo de officio proconsulis
pr.Appellari a legatis proconsul potest, et, si multam dixerit, potest de iniquitate eius proconsul cognoscere et quod optimum putauerit statuere.
3 · Modestinus libro octauo regularum
pr.Dato iudice a magistratibus populi Romani cuiuscumque ordinis, etiamsi ex auctoritate principis licet nominatim iudicem declarantis dederint, ipsi tamen magistratus appellabuntur.