IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 49

D. 49.2A QUIBUS APPELLARI NON LICET

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro primo de appellationibus

pr.Tractandum est, a quibus appellare non liceat.

1Et quidem stultum est illud admonere a principe appellare fas non esse, cum ipse sit qui prouocatur.

2Sciendum est appellari a senatu non posse principem, idque oratione diui Hadriani effectum.

3Si quis ante sententiam professus fuerit se a iudice non prouocaturum, indubitate prouocandi auxilium perdidit.

4Interdum imperator ita solet iudicem dare, ne liceret ab eo prouocare, ut scio saepissime a diuo Marco iudices datos. an et alius possit ita iudicem dare, uidebimus: et puto non posse.

2 · Paulus libro singulari de appellationibus

pr.Quaesitum est, in arbitros, qui ad fideiussores probandos dantur, an appellare liceat: quamuis hoc casu et sine appellatione quidam putent ab eo, qui eum dedit, sententiam eius corrigi posse.