D. 49.1DE APPELLATIONIBUS ET RELATIONIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro primo de appellationibus
pr.Appellandi usus quam sit frequens quamque necessarius, nemo est qui nesciat, quippe cum iniquitatem iudicantium uel imperitiam recorrigat: licet nonnumquam bene latas sententias in peius reformet, neque enim utique melius pronuntiat qui nouissimus sententiam laturus est.
1Quaesitum est, an aduersus rescriptum principis prouocari possit, forte si praeses prouinciae uel quis alius consuluerit et ad consultationem eius fuerit rescriptum: est enim quaesitum, an appellandi ius supersit. quid enim, si in consulendo mentitus est? de qua re extat rescriptum diui Pii πρὸς τὸ κοινὸν τῶν Θρᾳκῶν, quo ostenditur prouocari oportere. uerba rescripti ita se habent: ‘Ἐὰν ἐπιστείλῃ τις ἡμῖν ἃ διὰ καὶ ἀντιγράφωμεν ἡμεῖς ὁτιοῦν, ὑπάρξει τοῖσ βουλομένοις έπικαλεῖσθαι πρὸς τὴν ἀπόφασιν. εἰ γὰρ διδάξαιεν ἢ ψευδῶς ἢ οὐχ οὕτως ἔχειν τὰ ἐπεσταλμένα, οὐδὲν ὑφ’ ἡμῶν εἶναι δόξῃ προδιεγνωσμένον, τῶν ὡς ἑτέρως ἔχουσιν τοῖσ γραφεῖσιν ἀντεπεσταλκότων’.
2Huic consequenter uidetur rescriptum a consultatione iudicis non esse appellandum, si quis forte interlocutus fuit principem se consultaturum, cum possit post rescriptum prouocare.
3Si quis in appellatione errauerit, ut puta cum alium appellare deberet, alium appellauerit, uidendum, an error ei nihil offuit. et si quidem, cum maiorem iudicem appellare deberet, ita errauit, ut minorem appellet, error ei nocebit: si uero maiorem iudicem prouocauit, error ei nihil oberit. et ita multis constitutionibus continetur. denique cum quidam iudicem ex rescripto principis a consulibus accepisset et praefectum urbi appellasset, errori eius subuentum est rescripto diuorum fratrum, cuius uerba haec sunt: ‘cum per errorem factum dicas, uti a iudice, quem ex rescripto nostro ab amplissimis consulibus acceperas, ad Iunium Rusticum amicum nostrum praefectum urbi prouocares, consules amplissimi perinde cognoscant, atque si ad ipsos facta esset prouocatio’. si quis ergo uel parem uel maiorem iudicem appellauerit, alium tamen pro alio, in ea causa est, ut error ei non noceat: sed si minorem, nocebit.
4Libelli qui dantur appellatorii ita sunt concipiendi, ut habeant scriptum et a quo dati sint, hoc est qui appellet, et aduersus quem et a qua sententia.
2 · Macer libro primo de appellationibus
pr.Sed si apud acta quis appellauerit, satis erit, si dicat ‘appello’.
3 · Ulpianus libro primo de appellationibus
pr.Scio quaesitum, si quis non addiderit in libellis, contra quem aduersarium appellet, an praescriptioni subiciatur: et puto nihil oportere praescribi.
1Sed illud cecidit in quaestionem, si plures habuerit aduersarios et quorundam nomina libellis sint complexa, quorundam non, an aeque praescribi ei possit ab his, quorum nomina comprehensa non sunt, quasi aduersus ipsos adquieuerit sententiae. et cum una causa sit, arbitror non esse praescribendum.
2Certe si plures hi sunt, aduersus quos pronuntiatur, et quorundam nomina in libellis sint comprehensa, quorundam non, hi soli appellasse uidebuntur, quorum nomina libellis sunt comprehensa.
3Quid ergo, si causam appellandi certam dixerit, an liceat ei discedere ab hac et aliam causam allegare? an uero quasi forma quadam obstrictus sit? puto tamen, cum semel prouocauerit, esse ei facultatem in agendo etiam aliam causam prouocationis reddere persequique prouocationem suam quibuscumque modis potuerit.
4 · Macer libro primo de appellationibus
pr.Ab exsecutore sententiae appellare non licet.
1Sed ab eo, qui sententiam male interpretari dicitur, appellare licet, si tamen is interpretandi potestatem habuit, uelut praeses prouinciae aut procurator Caesaris: ita tamen, ut in causis appellationis reddendis hoc solum quaeratur, an iure interpretatum sit: idque etiam diuus Antoninus rescripsit.
2Alio condemnato is cuius interest appellare potest. qualis est, qui per procuratorem expertus uictus est nec procurator suo nomine appellet.
3Item si emptor de proprietate uictus est, eo cessante auctor eius appellare poterit: aut si auctor egerit et uictus sit, non est deneganda emptori appellandi facultas. quid enim, si uenditor, qui appellare noluit, idoneus non est? quin etiam si auctor appellauerit, deinde in causae defensione suspectus uisus sit, perinde defensio causae emptori committenda est, atque si ipse appellasset.
4Idque ita constitutum est in persona creditoris, cum debitor uictus appellasset nec ex fide causam defenderet. quae constitutio ita accipienda est, si interueniente creditore debitor de pignore uictus prouocauerit: nam absenti creditori nullum praeiudicium debitor facit, idque statutum est.
5Si procurator, qui iudicio interfuit, uictus sit, an ipse quoque per procuratorem appellare possit, uideamus, quia constat procuratorem alium procuratorem facere non posse. sed meminisse oportet, quod procurator lite contestata dominus litis efficitur: et ideo et per procuratorem appellare potest.
5 · Marcianus libro primo de appellationibus
pr.A sententia inter alios dicta appellari non potest nisi ex iusta causa, ueluti si quis in coheredum praeiudicium se condemnari patitur uel similem huic causam (quamuis et sine appellatione tutus est coheres): item fideiussores pro eo pro quo interuenerunt. igitur et uenditoris fideiussor emptore uicto appellabit, licet emptor et uenditor adquiescant.
1Si heres institutus uictus fuerit ab eo, qui de inofficioso testamento agebat, legatariis et qui libertatem acceperunt permittendum est appellare, si querantur per collusionem pronuntiatum: sicut diuus Pius rescripsit.
2Idem rescripsit legatarios causam appellationis agere posse.
3Sed et si in fraudem suam transactionem factam ab eo qui appellasset dicerent, idem dicendum est. sed et sine appellatione si fuerit transactum, similiter rescriptum est.
4Si quis ipso die inter acta uoce appellauit, hoc ei sufficit: sin autem hoc non fecerit, ad libellos appellatorios dandos biduum uel triduum computandum est.
6 · Ulpianus libro secundo de appellationibus
pr.Non tantum ei, qui ad supplicium ducitur, prouocare permittitur, uerum alii quoque nomine eius, non tantum si ille mandauerit, uerum quisquis alius prouocare uoluerit. neque distinguitur, utrum necessarius eius sit nec ne: credo enim humanitatis ratione omnem prouocantem audiri debere. ergo et si ipse adquiescit sententiae: nec quaerimus, cuius intersit. quid ergo, si resistat qui damnatus est aduersus prouocationem, nec uelit admitti eius appellationem perire festinans? adhuc putem differendum supplicium.
7 · Marcianus libro primo de appellationibus
pr.Cum quidam propter uiolentiam iudicis non ipsi a quo appellauit dedit libellos, sed publice proposuisset, diuus Seuerus ueniam ei dedit et permisit ei causas appellationis agere.
8 · Ulpianus libro quarto de appellationibus
pr.Illud sciendum est eum qui prouocauit non debere conuiciari ei a quo appellat: ceterum oportebit eum plecti. et ita diui fratres rescripserunt.
9 · Macer libro secundo de appellationibus
pr.Illud sciendum est neque pupillum neque rem publicam, cum pro libertate iudicatur, in integrum restitui posse, sed appellationem esse necessariam. idque ita rescriptum est.
10 · Ulpianus libro octauo disputationum
pr.Si qui separatim fuerint condemnati, quamuis ex eadem causa, pluribus eis appellationibus opus est.
1Si quis, cum una actione ageretur, quae plures species in se habeat, pluribus summis sit condemnatus, quarum singulae notionem principis non faciunt, omnes autem coniunctae faciunt: poterit ad principem appellare.
2Sed cum aduersus plures probatae essent rationes quae eis nocerent, sufficit eis una appellatio, quia uno titulo comprobatarum rationum omnes conueniebantur.
3Quotiens autem plures in unam summam condemnantur, utrum una sententia est et quasi plures in unam summam rei sint promittendi, ut unusquisque eorum in solidum teneatur, an uero scinditur in personas sententia, quaeritur. et Papinianus respondit scindi sententiam in personas atque ideo eos qui condemnati sunt uiriles partes debere.
4Quod est rescriptum in communi causa, quotiens alter appellat, alter non, alterius uictoriam ei proficere qui non prouocauit, hoc ita demum probandum est, si una eademque causa fuit defensionis: ceterum si diuersae, alia causa est. ut in duobus tutoribus procedit, si alter tutelam gesserat, alter non attigerat et is qui non gesserat prouocauit: iniquum est enim, qui idcirco adgnouerat sententiam, quoniam gessisse se scit, propter appellationem eius qui non gesserat optinere.
11 · Ulpianus libro tertio de omnibus tribunalibus
pr.Cum ex causa iudicati soluta esset pecunia ex necessitate iudicis ab eo, qui appellatione interposita meruerit meliorem sententiam, recipere eum pecuniam quam soluit oportet.
12 · Ulpianus libro secundo opinionum
pr.Si constet nullo actu ex lege habito duumuirum creatum, sed tantum uocibus popularium postulatum eisque tunc proconsulem, quod facere non debuit, consensisse: appellatio in re aperta superuacua fuit.
13 · Ulpianus libro secundo responsorum
pr.Appellanti nihil obesse, quod in libellis a qua parte sententiae appellaret non significauit.
1Non solere improbari appellationem eorum, qui uel unam causam appellandi probabilem habuerunt.
14 · Ulpianus libro quarto decimo ad edictum
pr.Si perlusorio iudicio actum sit aduersus testamentum, an ius faciat iudex, uidendum. et diuus Pius, cum inter coniunctas personas diceretur per collusionem in necem legatariorum et libertatium actum, appellare eis permisit. et hodie hoc iure utimur, ut possint appellare: sed et agere causam apud ipsum iudicem, qui de testamento cognoscit, si suspicantur non ex fide heredem causam agere.
1Quotiens herede non respondente secundum aduersarium sententia datur, rescriptum est nihil nocere neque legatis neque libertatibus. et hoc diuorum fratrum epistula continetur ad Domitium in haec uerba: ‘Quod absente possessore nec quoquam nomine eius respondente pronuntiatum est, non habet rei iudicatae auctoritatem nisi aduersus eum solum qui adesse neglexerit. quare his, qui testamento libertates uel legata uel fideicommissa acceperunt, saluae sunt actiones, si quas habuerunt, perinde ac si nihil esset iudicatum: et ideo aduersus eum qui uicit permittimus eis agere’.
15 · Marcellus libro primo digestorum
pr.Serui appellare non possunt: sed domini eorum ad opem seruo ferendam possunt uti auxilio appellationis, et alius domini nomine id facere potest. sin uero neque dominus neque alius pro domino appellauerit, ipsi seruo, qui sententiam tristem passus est, auxilium sibi implorare non denegamus.
16 · Modestinus libro sexto differentiarum
pr.Constitutiones, quae de recipiendis nec non appellationibus loquuntur, ut nihil noui fiat, locum non habent in eorum persona, quos damnatos statim puniri publice interest: ut sunt insignes latrones uel seditionum concitatores uel duces factionum.
17 · Modestinus libro octauo regularum
pr.Cum in una causa separatim duplex sententia diuisa datur, ueluti una sortis, alia usurarum, duplex appellatio necessaria est, ne alteram adgnouisse, de altera prouocasse intellegatur.
1Tutor pupillo datus si prouocet, interim pupillo curator dabitur. sed si tutoris auctoritas fuerit necessaria, ueluti ad adeundam hereditatem, tutor ei necessario dabitur, quoniam curatoris auctoritas ad hoc inutilis est.
18 · Modestinus libro septimo decimo responsorum
pr.Lucius Titius pro seruo suo, qui ad bestias datus est, prouocationem interposuit: quaero, an huiusmodi appellationis causas per procuratorem reddere possit. Modestinus respondit posse.
19 · Modestinus libro singulari de enucleatis casibus
pr.Si expressim sententia contra iuris rigorem data fuerit, ualere non debet: et ideo et sine appellatione causa denuo induci potest. non iure profertur sententia, si specialiter contra leges uel senatus consultum uel constitutionem fuerit prolata. unde si quis ex hac sententia appellauerit et praescriptione summotus sit, minime confirmatur ex hac praescriptione sententia. unde potest causa ab initio agitari.
20 · Modestinus libro singulari de praescriptionibus
pr.Qui suspectum tutorem facit et qui de non recipienda tutela excusationem agitat, alieno nomine agere intellegendus est.
1Is uero qui in rem suam procurator datus est, intra biduum appellare debet, quia suam causam agit.
2Militibus appellandi tempora non remittuntur, et uicti si non prouocauerint et sollemnia fecerint, postea non audiuntur.
21 · Papirius Iustus libro primo de constitutionibus
pr.Imperatores Antoninus et Uerus rescripserunt appellationes, quae recto ad principem factae sunt omissis his, ad quos debuerunt fieri ex imo ordine, ad praesides remitti.
1Idem rescripserunt ab iudice, quem a praeside prouinciae quis acceperat, non recte imperatorem appellatum esse ideoque reuerti eum ad praesidem debere.
2Si magistratus creatus appellauerit, collegam eius interim utriusque officium sustinere debere: si uterque appellauerit, alium interim in locum eorum creandum: et eum, qui non iuste appellauerit, damnum adgniturum, si quod res publica passa sit: si uero iusta sit appellatio et hoc pronuntietur, eos aestimaturos, cui hoc adscribendum sit. in locum autem curatoris, qui annonam administraturus est, alium interim adsumendum, quoad usque appellatio pendeat.
3Idem rescripserunt, quamuis usitatum non sit post appellationem fructus agri, de quo disceptatio sit, deponi, tamen, cum populi traherentur ab aduersario, aequum sibi uideri fructus apud sequestres deponi.
22 · Papinianus libro secundo responsorum
pr.Ad principem remissa cognitio ab eo circumduci potest, qui remisit.
23 · Papinianus libro nono decimo responsorum
pr.Ex consensu litigantium citra compromissum a praeside prouinciae iudice dato uictus potest prouocare.
1Cum procurator Caesaris, qui partibus praesidis non fungebatur, in lite priuatorum ius dandi iudicis non habuisset, frustra prouocatum ab ea sententia constitit, quae non tenebat.
2Filium familias, cum aduersus patrem eius de bonis, quae per ipsum poterant adquiri, pronuntiatum esset, respondi non nisi patris nomine potuisse prouocare.
3Eum, qui cognouit edictum peremptorium, secundum ordinis causam dati placuit non recte prouocasse, cum in eius potestate fuerit ante diem praestitutum pro tribunali respondentem aut defensum edicti denuntiationem rumpere.
24 · Scaeuola libro quinto responsorum
pr.Negotiorum gestor uel tutor uel curator bona fide condemnati appellauerunt et diu negotium tractum est: quaesitum est appellatione eorum iniusta pronuntiata an, quia tardius iudicatum sit, usurae principalis pecuniae medii temporis debeantur. respondit secundum ea quae proponerentur dandam utilem actionem.
1Curator iuuenis aduersus tutoris heredes iudicio expertus appellationem interposuit: cum implesset autem uicensimum quintum annum aetatis iuuenis et in militia ageret, exequi appellationem desiit. quaero, regressus a militia utrum ipse appellationem explicare deberet an uero curatorem in eam rem conueniri oporteret. respondit ipsum militem litem ad se pertinentem exsequi debere secundum ea quae proponerentur.
25 · Paulus libro uicensimo responsorum
pr.Ἀυτοκράτωρ Ἀλέξανδρος τῷ κοινῷ τῶν ἐν Βιθυνίᾳ Ἑλλήνων. Ἐκκαλεῖσθαι μὲν πῶς ἄν τις κωλύοιτο ὑπὸ τῶν δικαζόντων, οὐχ ὁρῶ, ὁπότε ἔξεστιν τὴν ἑτέραν ὁδὸν τρεπόμενον ταὐτὸ ποιεῖν καὶ θᾶττον πρός με ἀφικνεῖσθαι. ὕβρει δὲ καὶ βίᾳ χρῆσθαι πρὸς τοὺς ἐκκαλουμένους καὶ φρουρὰν στρατιωτικὴν περιιστᾶν καὶ ἁπλῶς εἰπεῖν ἀποφράττειν αὐτοῖς τὴν δεῦρο ἄνοδον ἀπαγορεύομεν τοῖς ἐπιτρόποις καὶ τοῖς ἡγουμένοις τῶν ἐθνῶν. καὶ πεισθήσονται ταύτῃ μου τῇ προρρήσει, εἰδότες ὅτι τοσοῦτόν μοι μέλει τῆς τῶν ἀρχομένων ἐλευθερίας, ὅσον καὶ τῆς εὐνοίας αὐτῶν καὶ πειθοῦς.
26 · Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum
pr.Ad imperatorem causam remissam partibus consentientibus praeses, si ad eius notionem pertinet, audire potest.
27 · Hermogenianus libro quinto iuris epitomarum
pr.Tutor si in negotio pupilli prouocauerit uel curator in adulti, heres eius, antequam reddat rationes, appellationis causam persequi debet: nam post redditas rationes nec ipse tutor nec curator appellationis merita probare cogitur.
28 · Scaeuola libro uicensimo quinto digestorum
pr.Creditor cum fideiussoribus egerat: sed post iudicium acceptum ad agendam causam ipse non adfuit et, cum absoluti essent fideiussores, seruus eius appellauit. quaesitum est, an appellatio, quam seruus interposuit nomine domini, nullius momenti esset. respondit eiusmodi appellationem non esse obseruandam.
1Iussus a iudice exhibere secundum praeceptum praesidis prouinciae rationes, quas apud se esse cauerat, instrumentorum gratia data dilatione nec postea exhibuit ideoque secundum constitutionem recitatam, quia per contumaciam instrumenta non exhibuerat, cum petitor quanti sua interesset exhiberi iurasset, facta erat condemnatio. quaesitum est, an post iusiurandum appellationem interponere possit. respondit nihil proponi, cur denegandum esset appellationis auxilium.
2Substituti tutores in locum legitimi tutoris experti cum eo tutelae iudicio, cum arbiter inique condemnauit, quam rei aequitas exigebat, a sententia eius prouocauerunt: pendente causa appellationis iuuenes adoleuerunt. quaesitum est, cum omnis exsecutio huius ad adultos pertineat et causam ad se pertinentem idonee tueri possunt, an postulatio eorum, contra quos appellatum erat, dicentium illos debuisse causas appellationis reddere, qui primi sunt experti, admittenda non sit. respondit eos, quorum tutela gesta esset, si uellent causam exsequi, non prohibendos. idem et in curatoribus obseruandum est, si interim adultus ad legitimam aetatem peruenit.