IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 48

D. 48.24DE CADAUERIBUS PUNITORUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro nono de officio proconsulis

pr.Corpora eorum qui capite damnantur cognatis ipsorum neganda non sunt: et id se obseruasse etiam diuus Augustus libro decimo de uita sua scribit. hodie autem eorum, in quos animaduertitur, corpora non aliter sepeliuntur, quam si fuerit petitum et permissum, et nonnumquam non permittitur, maxime maiestatis causa damnatorum. eorum quoque corpora, qui exurendi damnantur, peti possunt, scilicet ut ossa et cineres collecta sepulturae tradi possint.

2 · Marcianus libro secundo publicorum

pr.Si quis in insulam deportatus uel relegatus fuerit, poena etiam post mortem manet, nec licet eum inde transferre aliubi et sepelire inconsulto principe: ut saepissime Seuerus et Antoninus rescripserunt et multis petentibus hoc ipsum indulserunt.

3 · Paulus libro primo sententiarum

pr.Corpora animaduersorum quibuslibet petentibus ad sepulturam danda sunt.