IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 48

D. 48.23DE SENTENTIAM PASSIS ET RESTITUTIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro trigensimo octauo ad edictum

pr.Ad successionem liberti patronus deportatus et restitutus admittitur.

1Sed si in metallum damnatus restituatur, numquid seruitus poenae extinguat ius patronatus etiam post restitutionem? et magis est, ut non extinguat seruitus ius patronatus.

2 · Ulpianus libro quinto opinionum

pr.Si deportatus restitutus dignitatem quidem indulgentia principis reciperauit, in sua autem omnia bona non est restitutus, nec a creditoribus nec publico nomine conueniri potest. sed cum ei facultas oblata esset a principe bona quoque sua reciperandi, maluerit ea derelinquere, actionibus exuere se, quibus ante sententiam subiectus fuerat, non poterit.

3 · Papinianus libro sexto decimo responsorum

pr.In insulam deportati bona fiscus poena remissa retinuit: creditores ex ante gesto non habere cum eo qui debitor quondam fuit actiones constitit. quod si bona cum dignitatis restitutione concessa reciperauerit, utiles actiones necessariae non erunt, cum et directae competunt.

4 · Paulus libro septimo decimo quaestionum

pr.In metallum damnata mulier eum quem prius conceperat edidit, deinde a principe restituta est. humanius dicetur etiam cognationis iura huic restituta uideri.