D. 48.22DE INTERDICTIS ET RELEGATIS ET DEPORTATIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Pomponius libro quarto ad Sabinum
pr.Caput ex rescripto diui Traiani ad Didium Secundum: ‘Scio relegatorum bona auaritia superiorum temporum fisco uindicata. sed aliud clementiae meae conuenit, qui inter cetera, quibus innocentiam rationum mearum temporum, hoc quoque remisi exemplum’.
2 · Marcianus libro tertio decimo institutionum
pr.Manumittere deportatum non posse diuus Pius rescripsit.
3 · Alfenus libro primo epitomarum
pr.Eum, qui ciuitatem amitteret, nihil aliud iuris adimere liberis, nisi quod ab ipso peruenturum esset ad eos, si intestatus in ciuitate moreretur: hoc est hereditatem eius et libertos et si quid aliud in hoc genere repperiri potest. quae uero non a patre, sed a genere, a ciuitate, a rerum natura tribuerentur, ea manere eis incolumia. itaque et fratres fratribus fore legitimos heredes et adgnatorum tutelas et hereditates habituros: non enim haec patrem, sed maiores eius eis dedisse.
4 · Marcianus libro secundo institutionum
pr.Relegati in insulam in potestate sua liberos retinent, quia et alia omnia iura sua retinent: tantum enim insula eis egredi non licet. et bona quoque sua omnia retinent praeter ea, si qua eis adempta sunt: nam eorum, qui in perpetuum exilium dati sunt uel relegati, potest quis sententia partem bonorum adimere.
5 · Marcianus libro primo regularum
pr.Exilium triplex est: aut certorum locorum interdictio, aut lata fuga, ut omnium locorum interdicatur praeter certum locum, aut insulae uinculum, id est relegatio in insulam.
6 · Ulpianus libro nono de officio proconsulis
pr.Inter poenas est etiam insulae deportatio, quae poena adimit ciuitatem Romanam.
1Deportandi autem in insulam ius praesidibus prouinciae non est datum, licet praefecto urbi detur: hoc enim epistula diui Seueri ad Fabium Cilonem praefectum urbi expressum est. praesides itaque prouinciae quotiens aliquem in insulam deportandum putent, hoc ipsum adnotare debeant, nomen uero eius scribendum principi, ut in insulam deportetur: sic deinde principi scribere missa plena opinione, ut princeps aestimet, an sequenda sit eius sententia deportarique in insulam debeat. medio autem tempore, dum scribitur, iubere eum debet in carcere esse.
2Decuriones ciuitatium propter capitalia crimina deportandos uel relegandos diui fratres rescripserunt. denique Priscum in homicidio et incendio nominatim ante quaestionem confessum in insulam deportari iusserunt.
7 · Ulpianus libro decimo de officio proconsulis
pr.Relegatorum duo genera: sunt quidam, qui in insulam relegantur, sunt, qui simpliciter, ut prouinciis eis interdicatur, non etiam insula adsignetur.
1In insulam relegare praesides prouinciae possunt, sic tamen, ut, si quidem insulam sub se habeant (id est ad eius prouinciae formam pertinentem, quam administrant), et eam specialiter insulam adsignare possint inque eam relegare, sin uero non habeant, pronuntient quidem in insulam se relegare, scribant autem imperatori, ut ipse insulam adsignet. ceterum non possunt damnare in eam insulam, quam in ea prouincia cui praesunt non habeant. interim quoad imperator insulam adsignet, militi tradendus est relegatus.
2Haec est differentia inter deportatos et relegatos, quod in insulam relegari et ad tempus et in perpetuum quis potest.
3Siue ad tempus siue in perpetuum quis fuerit relegatus, et ciuitatem Romanam retinet et testamenti factionem non amittit.
4Ad tempus relegatis neque tota bona neque partem adimi debere rescriptis quibusdam manifestatur, reprehensaeque sunt sententiae eorum, qui ad tempus relegatis ademerunt partem bonorum uel bona, sic tamen, ut non infirmarentur sententiae quae ita sunt prolatae.
5Est quoddam genus quasi in insulam relegationis in prouincia Aegypto in oasin relegare.
6Sicut autem relegare in insulam quisquam, quae non est sub se, non potest, ita ne in prouinciam quidem relegandi ius habet, quae non est sub se: forte praeses Syriae in Macedoniam non relegabit.
7Sed extra prouinciam suam potest relegare.
8Item in parte certa prouinciae moraturum relegare potest, ut forte non excedat ciuitatem aliquam uel regionem aliquam non egrediatur.
9Sed et in eas partes prouinciae, quae sunt desertiores, scio praesides solitos relegare.
10Interdicere autem quis ea prouincia potest quam regit, alia non potest: et ita diui fratres rescripserunt. unde eueniebat, ut, qui relegatus esset ab ea prouincia, in qua domilium habuit, morari apud originem suam posset. sed imperator noster cum diuo patre suo huic rei prouiderunt. Maecio enim Probo praesidi prouinciae Hispaniae rescripserunt etiam ea prouincia interdici, unde quis oriundus est, ab eo qui regit eam prouinciam, ubi quis domicilium habet. sed et eos, qui, cum incolae non essent, in ea prouincia quid admiserint, aequum est ad rescripti auctoritatem pertinere.
11Dubitatum est, an interdicere quis alicui possit prouincia, in qua oriundus est, cum ipse ei prouinciae praesit, quam incolit, dum sua non interdicit, ut solent Italia interdicere, qui patria non interdicunt: uel an per consequentias uideatur etiam prouinciae interdixisse, cui praeest. quod magis erit probandum.
12Per contrarium autem is, qui originis prouinciae praeest, non est nanctus ius interdicendi ea prouincia, quam incolit is qui relegatur.
13Si quis eam sententiam admiserit, ut is, qui in alia prouincia commisit, possit relegari ab eo qui ei prouinciae praeest: eueniet, ut relegatus iste tribus prouinciis praeter Italiam debeat abstinere, et in qua deliquit et quam incolit et originis. et si ex diuersis prouinciis oriri uideatur propter condicionem uel suam uel parentis patronorum: uel pluribus prouinciis consequenter interdictum ei dicemus.
14Quibusdam tamen praesidibus, ut multis prouinciis interdicere possint, indultum est: ut praesidibus Syriarum, sed et Daciarum.
15Constitutum eum, cui patria interdictum est, etiam urbe abstinere debere: contra autem si cui urbe fuerit interdictum, patria sua interdictum non uidetur. et ita multis constitutionibus cauetur.
16Si cui plane non patria sua, sed aliqua ciuitate interdictum sit, uidendum est, an etiam patria sua itemque urbe interdictum dicamus: quod magis est.
17His, qui relegantur, dies excedendi a praesidibus dari et potest et solet: etenim moris est ita pronuntiari ‘illum prouincia illa insulisque eis relego excedereque debebit intra illum diem’.
18Relegatum plane libellum dare principi posse diui fratres rescripserunt.
19Solet praeterea interdici sententia quibusdam, ne intra patriae territorium uel muros morentur: ne excedant patriam uel in uicis quibusdam morentur.
20Solet decurionibus ordine interdici uel ad tempus uel in perpetuum.
21Item potest alicui poena iniungi, ne honores adipiscatur: nec ea res facit, ut decurio esse desinat, cum fieri possit, ut quis decurio quidem sit, ad honores autem non admittatur. nam et senator quis esse potest et tamen honores non repetere.
22Potest alicui et unus honor interdici, sic tamen, ut, si cui honore uno interdictum sit, non tantum eum honorem petere non possit, uerum ne eos quoque, qui eo honore maiores sunt: est enim perquam ridiculum eum, qui minoribus poenae causa prohibitus sit, ad maiores adspirare. maioribus tamen prohibitus minores petere non prohibetur. sed muneribus si quis poenae causa fuerit prohibitus, nihil ualebit sententia: neque enim immunitatem poena tribuere debet. ergo et si honoribus quis in poenam fuerit prohibitus, poterit dici, si honores isti habuerunt mixtam muneris grauem impensam, infamiam illi ad hoc non profuturam:
8 · Marcianus libro secundo publicorum iudiciorum
pr.sed honore quidem illum arceri puto, ceterum impendia debere praestare.
9 · Ulpianus libro decimo de officio proconsulis
pr.Potest praeses quendam damnare, ne domo sua procedat:
10 · Marcianus libro secundo publicorum iudiciorum
pr.nec tamen, ne necessarias impensas faciat.
11 · Ulpianus libro decimo de officio proconsulis
pr.Interdum pecuniaria poena irrogatur iis qui relegatos suscipiunt: interdum etiam ipsi relegantur, si quidem illi ob magnum crimen relegati sunt.
12 · Marcianus libro ..........
pr...... qui patria relegatus non excedit, ad tempus prouincia relegatur.
13 · Paulus libro..........
pr...... ei qui a relegato manumissus est Romae morari non licet, cum ne patrono quidem eius liceat.
14 · Ulpianus libro ..........
pr..... relegatus est is cui interdicitur prouincia aut urbe continentibusue in perpetuum uel ad tempus.
1Et multum interest inter relegationem et deportationem: nam deportatio et ciuitatem et bona adimit, relegatio utrumque conseruat, nisi bona publicentur.
2Relegare possunt princeps et senatus et praefecti et praesides prouinciarum, nec tamen consules.
3Qui amissa ciuitate bona habet a creditore utilibus actionibus conuenitur.
15 · Marcianus libro ..........
pr..... deportatus ciuitatem amittit, libertatem retinet et iure ciuili caret, gentium uero utitur. itaque emit uendit, locat conducit, permutat, fenus exercet aliaque similia. unde etiam recte obligat, quae post condemnationem quaesiuit: quibus in rebus creditores quoque, qui bona fide contraxerunt cum eo, praeferuntur fisco deportatis defunctis succedenti. nam bona, quae condemnationis tempore inueniuntur, deportatus alienare non potest.
1Qui inconsulto principe a praeside deportatur, et heres institui et legata capere potest.
16 · Marcianus libro ..........
pr........ cum Ulpianus damascenus ab imperatore petisset, ut matri deportatae ad uictum necessaria relinquere sibi permitteretur, item mater per libertum suum petisset, ut quaedam filio deportato relinquere liceret, imperator Antoninus ita iis rescripsit. ‘neque hereditas nec legatum nec fideicommissum contra consuetudinem legemque publicam huiusmodi personis relinqui potest neque earum condicionem mutari conuenit: quoniam autem pie rogastis, permitto uobis ultima uoluntate relinquere iis, quae ad uictum aliosque usus necessarios sufficiant, ut si quid ad eos ex his causis pertinebit, capere iis liceat’.
17 · Pomponius libro ..........
pr..... Relegatus statuis et imaginibus honorari non prohibetur.
1Relegatus statum suum integrum retinet et bona quae habet et potestatem in liberos, siue ad tempus siue in perpetuum relegatus est.
2Deportatio autem non fit ad tempus.
18 · Callistratus libro ..........
pr........... Relegatus morari non potest Romae, etsi id sententia comprehensum non est, quia communis patria est: neque in ea ciuitate, in qua moratur princeps uel per quam transit, iis enim solis permissum est principem intueri, qui Romam ingredi possunt, quia princeps pater patriae est.
1Cum aduersus homines liberos eiusmodi sententia fertur, per quam bona eorum publicantur, qualis est deportationis in insulam, ea ipsa sententia priorem condicionem amittunt et statim poenis sibi irrogatis per eam traduntur, nisi quid cum maiestate coniunctum requirit, ut poena exacerbetur.