IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 48

D. 48.21DE BONIS EORUM, QUI ANTE SENTENTIAM UEL MORTEM SIBI CONSCIUERUNT UEL ACCUSATOREM CORRUPERUNT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro octauo disputationum

pr.In capitalibus criminibus a principibus decretum est non nocere ei qui aduersarium corrupit, sed in his demum, quae poenam mortis continent: nam ignoscendum censuerunt ei, qui sanguinem suum qualiterqualiter redemptum uoluit.

2 · Macer libro secundo publicorum

pr.‘imperatores Seuerus et Antoninus Iulio Iuliano. eos, qui a latronibus nominati corruptis accusatoribus diem suum obierint, ut confessos de crimine non relinquere defensionem heredibus rationis est’.

1Si is, de cuius poena imperatori scriptum est (ueluti quod decurio fuerit uel quod in insulam deportari debuerit), antequam rescriberetur decesserit: potest quaeri, num ante sententiam decessisse uideatur. argumento est senatus consultum, quod factum est de his, qui Romam transmissi ante sententiam decessissent. cuius uerba haec sunt: ‘cum damnatus nemo uideri possit in hunc annum, antequam de eo forte iudicium Romae redditum et pronuntiatum esset: neque cuiusquam mortui bona, antequam de eo Romae pronuntiatum sit, publicata sunt, eaque bona heredes possidere debent’.

3 · Marcianus libro singulari de delatoribus

pr.Qui rei postulati uel qui in scelere deprehensi metu criminis imminentis mortem sibi consciuerunt, heredem non habent. Papinianus tamen libro sexto decimo digestorum responsorum ita scripsit, ut qui rei criminis non postulati manus sibi intulerint, bona eorum fisco non uindicentur: non enim facti sceleritatem esse obnoxiam, sed conscientiae metum in reo uelut confesso teneri placuit. ergo aut postulati esse debent aut in scelere deprehensi, ut, si se interfecerint, bona eorum confiscentur.

1Ut autem diuus Pius rescripsit, ita demum bona eius, qui in reatu mortem sibi consciuit, fisco uindicanda sunt, si eius criminis reus fuit, ut, si damnaretur, morte aut deportatione adficiendus esset.

2Idem rescripsit eum, qui modici furti reus fuisset, licet uitam suspendio finierit, non uideri in eadem causa esse, ut bona heredibus adimenda essent, sicuti neque ipsi adimerentur, si compertum in eo furtum fuisset.

3Ergo ita demum dicendum est bona eius, qui manus sibi intulit, fisco uindicari, si eo crimine nexus fuit, ut, si conuinceretur, bonis careat.

4Si quis autem taedio uitae uel inpatientia doloris alicuius uel alio modo uitam finierit, successorem habere diuus Antoninus rescripsit.

5Uideri autem et patrem, qui sibi manus intulisset, quod diceretur filium suum occidisse, magis dolore filii amissi mortem sibi irrogasse et ideo bona eius non esse publicanda diuus Hadrianus rescripsit.

6Sic autem hoc distinguitur, interesse qua ex causa quis sibi mortem consciuit: sicuti cum quaeritur, an is, qui sibi manus intulit et non perpetrauit, debeat puniri, quasi de se sententiam tulit. nam omnimodo puniendus est, nisi taedio uitae uel inpatientia alicuius doloris coactus est hoc facere. et merito, si sine causa sibi manus intulit, puniendus est: qui enim sibi non pepercit, multo minus alii parcet.

7Si qui autem sub incerto causae euentu in uinculis uel sub fideiussoribus decesserint, horum bona non esse confiscanda mandatis cauetur.

8De illo uideamus, si quis conscita morte nulla iusta causa praecedente in reatu decesserit, an, si parati fuerint heredes causam suscipere et innocentem defunctum ostendere, audiendi sint nec prius bona in fiscum cogenda sint, quam si de crimine fuerit probatum: an uero omnimodo publicanda sunt. sed diuus Pius Modesto Taurino rescripsit, si parati sint heredes defensiones suscipere, non esse bona publicanda, nisi de crimine fuerit probatum.