D. 48.20DE BONIS DAMNATORUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Callistratus libro primo de iure fisci et populi
pr.Damnatione bona publicantur, cum aut uita adimitur aut ciuitas, aut seruilis condicio irrogatur.
1Etiam si qui ante concepti et post damnationem nati sunt, portiones ex bonis patrum damnatorum accipiunt.
2Liberis autem ita demum portio tribuitur, si iustis nuptiis nati sint.
3Liberis eius, cui pars dimidia dumtaxat bonorum ablata est, partes non dantur: idque et diui fratres rescripserunt.
2 · Callistratus libro sexto de cognitionibus
pr.Non ut quis in carcerem ductus est, spoliari eum oportet, sed post condemnationem: idque diuus Hadrianus rescripsit.
3 · Ulpianus libro trigensimo tertio ad edictum
pr.Quinque legibus damnatae mulieri dos publicatur: maiestatis, uis publicae, parricidii, uenefici, de sicariis:
4 · Papinianus libro secundo de adulteris
pr.et omnes omnino maritus saluas actiones contra fiscum habet.
5 · Ulpianus libro trigensimo tertio ad edictum
pr.Sed si alia lege capitis punita sit, quae lex dotem non publicat, quia prius serua poenae efficitur, uerum est dotem mariti lucro cedere, quasi mortua sit.
1Quod si deportata sit filia familias, Marcellus ait, quae sententia et uera est, non utique deportatione dissolui matrimonium: nam cum libera mulier remaneat, nihil prohibet et uirum mariti affectionem et mulierem uxoris animum retinere. si igitur eo animo mulier fuerit, ut discedere a marito uelit, ait Marcellus tunc patrem de dote acturum. sed si mater familias sit et interim constante matrimonio fuerit deportata, dotem penes maritum remanere: postea uero dissoluto matrimonio posse eam agere, quasi humanitatis intuitu hodie nata actione.
6 · Ulpianus libro decimo de officio proconsulis
pr.Diuus Hadrianus Aquilio Braduae ita rescripsit: ‘Panniculariae causa quemadmodum intellegi debeat, ex ipso nomine apparet. non enim bona damnatorum pannicularia significari quis probe dixerit, nec, si zonam circa se habuerit, protinus aliquis sibi uindicare debebit: sed uestem qua is fuerit indutus, aut nummulos in uentralem, quos uictus sui causa in promptu habuerit, aut leues anulos, id est quae rem non excedit aureorum quinque. alioquin si quis damnatus digito habuerit aut sardonychica aut aliam gemmam magni pretii uel si quod chirographum magnae pecuniae in sinu habuerit, nullo iure illud in pannicularia ratione retinebitur’. pannicularia sunt ea, quae in custodiam receptus secum attulit: spolia, quibus indutus est, cum quis ad supplicium ducitur, ut et ipsa appellatio ostendit. ita neque speculatores ultro sibi uindicent neque optiones ea desiderent, quibus spoliatur, quo momento quis punitus est, hanc rationem non compendio suo debent praesides uertere, sed nec pati optiones siue commentarienses ea pecunia abuti, sed debent ad ea seruari, quae iure praesidum solent erogari, ut puta chartiaticum quibusdam officialibus inde subscribere, uel si qui fortiter fecerint milites, inde eis donare: barbaros etiam inde munerari uenientes ad se uel legationis uel alterius rei causa. plerumque etiam inde conrasas pecunias praesides ad fiscum transmiserunt: quod perquam nimiae diligentiae est, cum sufficiat, si quis non in usus proprios uerterit, sed ad utilitatem officii patiatur deseruire.
7 · Paulus libro singulari de portionibus, quae liberis damnatorum conceduntur
pr.Cum ratio naturalis quasi lex quaedam tacita liberis parentium hereditatem addiceret, uelut ad debitam successionem eos uocando ( propter quod et in iure ciuili suorum heredum nomen eis indictum est ac ne iudicio quidem parentis nisi meritis de causis summoueri ab ea successione possunt): aequissimum existimatum est eo quoque casu, quo propter poenam parentis aufert bona damnatio, rationem haberi liberorum, ne alieno admisso grauiorem poenam luerent, quos nulla contingeret culpa, interdum in summam egestatem deuoluti. quod cum aliqua moderatione definiri placuit, ut qui ad uniuersitatem uenturi erant iure successionis, ex ea portiones concessas haberent.
1Si in libertinum animaduersum erit, patrono eius id, quod in bonis illius habiturus esset, si is in quem animaduersum est sua morte decessisset, eripiendum non erit: reliqua pars bonorum, quae ad manumissorem non pertinebit, fisco erit uindicanda.
2Ex bonis damnatorum portiones adoptiuis liberis, si non fraudis causa facta est adoptio, non minus quam naturalibus concedi aequum est. fraudis autem causa adoptio facta uidetur, etiamsi non in reatu, sed desperatione rerum per conscientiam, metu imminentis accusationis quis adoptet in hoc, ut ex bonis, quae se amissurum cogitat, portio detrahatur.
3Si plures filios damnatus habeat, feruntur exempla, per quae pluribus liberis omnia bona damnati concessa sunt. sed et diuus Hadrianus in hac sententia rescripsit: ‘fauorabilem apud me causam liberorum albini filiorum numerus facit, cum ampliari imperium hominum adiectione potius quam pecuniarum copia malim: ideoque illis paterna sua concedi uolo, quae manifestabunt tot possessores, etiamsi acceperint uniuersa’.
4Praeterea ex his, quae per flagitium damnatus adquisiit, portiones liberorum non augentur: ueluti si cognatum suum interemi curauerit et eius hereditatem adiit uel bonorum possessionem accepit: nam ita diuus Pius rescripsit. cui consequenter illud idem princeps constituit, cum filia familias ueneno necasse conuinceretur eum, a quo heres instituta erat: quamuis iussu patris, cuius in potestate erat, hereditatem eam adiisset, tamen fisco eam uindicandam esse.
5Quae post condemnationem adquisiit is cuius bona publicata sunt, si relegatus est, ad heredes scriptos ab eo uel ab intestato uenientes pertinent: nam in insulam relegatus testamenti factionem habet ut reliqua quoque iura. quod si deportatus est, quoniam, quia ciuitatem amittit, heredem habere non potest, etiam postea adquisita fiscus capit.
8 · Macer libro … de publicis iudiciis
pr.Liberis quoque patronorum integrum ius patronatus seruatur in bonis paterni liberti publicatis. si eius liberti extat patroni filius, fisco locus non est in parte filii patroni.
1Si patroni filius excluditur propter liberos quos habet libertus, satius est dicere fisco locum non esse, quoniam patroni filium excludunt liberi liberti, ipse autem fiscum repellit.
2Patroni filius etiamsi bonorum possessionem non petat, haud dubie excludit fiscum in parte sibi debita ex bonis liberti paterni.
3Relegati bona per sententiam specialem publicari poterunt, nec tamen iura aduersus libertos ei auferuntur nisi principis iussu.
4Si condemnatur pater, qui dotem pro filia dedit, fisco in eam dotem ius non est, etiamsi postea in matrimonio filia moriatur,
9 · Callistratus libro ...................
pr.nisi probabitur patrem metu condemnationis liberis prospexisse.
10 · Macer libro … de publicis iudiciis
pr.Etiam si pater, cum pro filia dotem promisisset, condemnatur, uir eam ex bonis eius a fisco petit.
1Si post solutum matrimonium filiae pater condemnatur, si quidem postquam filia ei consensit de dote repetenda, fiscus a marito eam repetit: si antequam consentiret ei, condemnatus est, ipsa repetitionem habet.
11 · Marcianus libro … de publicis iudiciis
pr.Si quis damnatus appellauerit et pendente appellatione decesserit, bona eius non publicantur: nam ita posterius quoque testamentum eius ratum est. idem est et si appellatio non recepta est.
1Qui reus est non maiestatis, bona administrare potest et pecuniam credere debitamque sibi recipere, si bona fide debitores ei soluunt: in fraudem autem quae alienauit, post condemnationem reuocantur.