D. 48.5AD LEGEM IULIAM DE ADULTERIIS COERCENDIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro primo de adulteriis
pr.Haec lex lata est a diuo Augusto.
2 · Ulpianus libro octauo disputationum
pr.Ex lege Iulia seruatur, ut, cui necesse est ab adultero incipere, quia mulier ante denuntiationem nupsit, non alias ad mulierem possit peruenire, nisi reum peregerit. peregisse autem non alias quis uidetur, nisi et condemnauerit.
1Marito iure mariti accusanti illa praescriptio obicitur, si legem prodidisse dicatur ob hoc, quod adgressus accusationem adulterii destitit.
2Lenocinii quidem crimen lege Iulia de adulteris praescriptum est, cum sit in eum maritum poena statuta, qui de adulterio uxoris suae quid ceperit, item in eum, qui in adulterio deprehensam retinuerit.
3Ceterum qui patitur uxorem suam delinquere matrimoniumque suum contemnit quique contaminationi non indignatur, poena adulterum non infligitur.
4Qui hoc dicit lenocinio mariti se fecisse, releuare quidem uult crimen suum, sed non est huiusmodi compensatio admissa. ideo si maritum uelit reus adulterii lenocinii reum facere, semel delatus non audietur.
5Si publico iudicio maritus uxorem ream faciat, an lenocinii allegatio repellat maritum ab accusatione? et putem non repellere: lenocinium igitur mariti ipsum onerat, non mulierem excusat.
6Unde quaeri potest, an is, qui de adulterio cognoscit, statuere in maritum ob lenocinium possit? et puto posse. nam Claudius Gorgus uir clarissimus uxorem accusans cum detectus est uxorem in adulterio deprehensam retinuisse, et sine accusatore lenocinio damnatus est a diuo Seuero.
7Extraneus autem nequaquam lenocinium obiciens, posteaquam reus factus est, se releuabit, nec maritum poenae subiciet.
8Si simul ad accusationem ueniant maritus et pater mulieris, quem praeferri oporteat, quaeritur. et magis est, ut maritus praeferatur: nam et propensiore ira et maiore dolore executurum eum accusationem credendum est, in tantum, ut et si pater praeuenerit et libellos inscriptionum deposuerit, marito non neglegente nec retardante, sed accusationem parante et probationibus instituente atque muniente, ut facilius iudicantibus de adulterio probetur, idem erit dicendum.
9Sed et quotiens alii, qui post maritum et patrem accusare possunt, ad accusandum prosiliunt, lege expressum est, ut is, cuius de ea re notio est, de iusto accusatore constituat.
3 · Ulpianus libro secundo de adulteris
pr.Nisi igitur pater maritum infamem aut arguat aut doceat colludere magis cum uxore quam ex animo accusare, postponetur marito.
4 · Ulpianus libro octauo disputationum
pr.Si maritus praeuenerit accusareque instituerit, tempora non cedunt patri, quod accusationem instituere non potest, sic tamen, ut, quoad unus occupet, utrique tempora cedant, ubi uero maritus occupauit, residua tempora ei, qui occupare non potest, non cedant. quod et in eo dici potest, qui ab adultero uel adultera coepit: nam aduersus eum, aduersus quem non coepit, desinunt ei tempora cedere. haec in maritis et patribus dicta sunt.
1Extraneis autem, qui accusare possunt, accusandi facultas post maritum et patrem conceditur: nam post sexaginta dies quattuor menses extraneis dantur et ipsi utiles.
2Si ante extraneus instituerit accusationem, an superuenienti marito permittatur accusatio, quaeritur. et magis arbitror hoc quoque casu maritum audiendum, si non neglegentia praeuentus est. et ideo et si accusatione instituta absoluta sit mulier extraneo accusante, tamen marito debet permitti restaurare accusationem, si idoneas causas allegare possit, quibus impeditus non instituit accusationem.
5 · Iulianus libro octagensimo sexto digestorum
pr.Nuptam mihi adulterii ream postulari posse in priore matrimonio commissi dubium non est, cum aperte lege Iulia de adulteriis coercendis caueatur, si quidem uidua sit, de cuius adulterio agetur, ut accusator liberum arbitrium habeat, adulterum an adulteram prius accusare malit: si uero nupta sit, ut prius adulterum peragat, tunc mulierem.
6 · Papinianus libro primo de adulteris
pr.Inter liberas tantum personas adulterium stuprumue passas lex Iulia locum habet. quod autem ad seruas pertinet, et legis Aquiliae actio facile tenebit et iniuriarum quoque competit nec erit deneganda praetoria quoque actio de seruo corrupto: nec propter plures actiones parcendum erit in huiusmodi crimine reo.
1Lex stuprum et adulterium promiscue et καταχρηστικώτερον appellat. sed proprie adulterium in nupta committitur, propter partum ex altero conceptum composito nomine: stuprum uero in uirginem uiduamue committitur, quod Graeci φθορὰν appellant.
2Filius familiae maritus ab eo, qui sui iuris est, in ea lege non separatur. diuus quoque Hadrianus rosiano gemino rescripsit et inuito patre filium hac lege reum facere.
3Maritus etsi duo reos ex alio crimine habeat, poterit iure uiri tertium accusare, quoniam ea causa non cedit in numerum ceterarum.
7 · Marcianus libro decimo institutionum
pr.Qui pupillam suam duxit uxorem contra senatus consultum, nec matrimonium est hoc et potest adulterii accusari, qui tutor uel curator fuit et intra uicensimum sextum annum duxit uxorem non a patre desponsam uel destinatam uel testamento denominatam.
8 · In libro secundo de adulteriis Papiniani Marcianus notat
pr.Incesti commune crimen aduersus duos simul intentari potest.
9 · Marcianus libro secundo de adulteris
pr.Qui domum suam, ut stuprum adulteriumue cum aliena matre familias uel cum masculo fieret, sciens praebuerit uel quaestum ex adulterio uxoris suae fecerit: cuiuscumque sit condicionis, quasi adulter punitur.
1Appellatione domus habitationem quoque significari palam est.
10 · Ulpianus libro quarto de adulteriis
pr.Et si amici quis domum praebuisset, tenetur.
1Sed et si quis in agro balneoue stuprum fieri praebuisset, comprehendi debet.
2Sed et si in domum aliquam soliti fuerint conuenire ad tractandum de adulterio, etsi eo loci nihil fuerit admissum, uerum tamen uidetur is domum suam, ut stuprum adulteriumue committeretur, praebuisse, quia sine colloquio illo adulterium non committeretur.
11 · Papinianus libro secundo de adulteriis
pr.Mater autem familias significatur non tantum nupta, sed etiam uidua.
1Mulieres quoque hoc capite legis, quod domum praebuerunt uel pro comperto stupro aliquid acceperunt, tenentur.
2Mulier, quae euitandae poenae adulterii gratia lenocinium fecerit aut operas suas in scaenam locauit, adulterii accusari damnarique ex senatus consulto potest.
12 · Papinianus libro singulari de adulteris
pr.Miles, qui cum adultero uxoris suae pactus est, solui sacramento deportarique debet.
1Militem, qui sororis filiam in contubernio habuit, licet non in matrimonium, adulterii poena teneri rectius dicetur.
2Ea, quae inter reas adulterii recepta esset, absens defendi non potest.
3Socer cum nurum adulterii accusaturum se libellis praesidi datis testatus fuisset, maluit accusatione desistere et lucrum ex dote magis petere. quaeritur, an huiusmodi commentum eius admitti existimes. respondit: turpissimo exemplo is, qui nurum suam accusare instituisset, postea desistere maluit contentus lucrum ex dote retinere tamquam culpa mulieris dirempto matrimonio: quare non inique repelletur, qui commodum dotis uindictae domus suae praeponere non erubuit.
4Adulterii reum intra quinque annos continuos a die criminis admissi defuncta quoque muliere postulari posse palam est.
5Quidam accusare uolebat adulterii mulierem et postulabat, ne sibi computarentur dies, quos in custodiam fecisset: me hoc admittente exstitit qui mihi contradiceret. cuius opinionem an tu probes, rogo maturius mihi scribas. respondit: opinionem tuam et uerba legis et sententia adiuuant, cui placuit utiles dies accusatori computandos esse, id est quibus potuit accusationis sollemnia implere. quare sine dubio dies, quibus quis in custodia fuit, extra computationem utilium dierum existimanti tibi constitutos contradici non debuit.
6Sexaginta dies, qui marito accusanti utiles computantur, feriatis quoque diebus, si modo facultatem praesidis adeundi accusator habuit, numerari certum est, quoniam de plano quoque libellus dari potest. quod priuilegium si amisit, non prohibetur intra alios quattuor menses querellam suam apud iudicem deferre.
7Quaerebatur, an iure mariti possit accusare uir eam feminam, quae, cum ei desponsa fuisset, alii in matrimonium a patre fuisset tradita. respondit: nouam rem instituere huiusmodi accusatorem existimo, qui adulterii crimen obicere desiderat propter hoc tantum, quod priori sibi desponsa puella a patre in matrimonium alii fuerit tradita.
8Defuncto marito adulterii rea mulier postulatur,
9quae propter impuberem filium uult dilationem ab accusatore impetrare: an debeat audiri? respondi: non uidetur mihi confugere ea mulier ad iustam defensionem, quae aetatem filii praetendit ad eludendam legitimam accusationem: nam non utique crimen adulterii, quod mulieri obicitur, infanti praeiudicat, cum possit et illa adultera esse et impubes defunctum patrem habuisse.
10Uolenti mihi ream adulterii postulare eam, quae post commissum adulterium in eodem matrimonio perseuerauerit, contradictum est. quaero, an iuste responsum sit. respondit: ignorare non debuisti durante eo matrimonio, in quo adulterium dicitur esse commissum, non posse mulierem ream adulterii fieri: sed nec adulterum interim accusari posse.
11Licet ei mulier, qui in suspicionem adulterii incidit, nupsisse dicatur, non ante accusari poterit, quam adulter fuerit conuictus: alioquin ad hoc uel maxime uiri confugient uolentes bene concordatum sequens matrimonium dirimere, ut dicant cum adultero mulierem nuptias contraxisse.
12Mulier cum absentem uirum audisset uita functum esse, alii se iunxit: mox maritus reuersus est. quaero, quid aduersus eam mulierem statuendum sit. respondit tam iuris quam facti quaestionem moueri: nam si longo tempore transacto sine ullius stupri probatione falsis rumoribus inducta, quasi soluta priore uinculo, legitimis nuptiis secundis iuncta est, quod uerisimile est deceptam eam fuisse nihil uindicta dignum uideri potest: quod si ficta mariti mors argumentum faciendis nuptiis probabitur praestitisse, cum hoc facto pudicitia laboretur, uindicari debet pro admissi criminis qualitate.
13Ream adulterii uxorem duxi: eam damnatam mox repudiaui. quaero, an causam discidii praestitisse uideor. respondit: cum per legem Iuliam huiusmodi uxorem retinere prohibearis, non uideri causam te discidii praestitisse palam est. quare ita ius tractabitur quasi culpa mulieris facto diuortio.
13 · Ulpianus libro primo de adulteriis
pr.Haec uerba legis ‘ne quis posthac stuprum adulterium facito sciens dolo malo’ et ad eum, qui suasit, et ad eum, qui stuprum uel adulterium intulit, pertinent.
14 · Ulpianus libro secundo de adulteris
pr.Si uxor non fuerit in adulterio, concubina tamen fuit, iure quidem mariti accusare eam non poterit, quae uxor non fuit, iure tamen extranei accusationem instituere non prohibebitur, si modo ea sit, quae in concubinatum se dando matronae nomen non amisit, ut puta quae patroni concubina fuit.
1Plane siue iusta uxor fuit siue iniusta, accusationem instituere uir poterit: nam et Sextus Caecilius ait, haec lex ad omnia matrimonia pertinet, et illud Homericum adfert: nec enim soli, inquit, atridae uxores suas amant. οὐ μόνοι φιλέουσ’ ἀλόχους μερόπων ἀνθρώπων Ἀτρεῖδαι.
2Sed et in ea uxore potest maritus adulterium uindicare, quae uolgaris fuerit, quamuis, si uidua esset, impune in ea stuprum committeretur.
3Diui Seuerus et Antoninus rescripserunt etiam in sponsa hoc idem uindicandum, quia neque matrimonium qualecumque nec spem matrimonii uiolare permittitur.
4Sed et si ea sit mulier, cum qua incestum commissum est, uel ea, quae, quamuis uxoris animo haberetur, uxor tamen esse non potest, dicendum est iure mariti accusare eam non posse, iure extranei posse.
5Iudex adulterii ante oculos habere debet et inquirere, an maritus pudice uiuens mulieri quoque bonos mores colendi auctor fuerit: periniquum enim uidetur esse, ut pudicitiam uir ab uxore exigat, quam ipse non exhibeat: quae res potest et uirum damnare, non rem ob compensationem mutui criminis inter utrosque communicare.
6Si quis uxorem suam uelit accusare dicatque eam adulterium commisisse antequam sibi nuberet, iure uiri accusationem instituere non poterit, quia non, cum ei nupta est, adulterium commisit. quod et in concubina dici potest, quam uxorem quis postea habuit, uel in filia familias, cuius coniunctioni pater postea concessit.
7Si quis plane uxorem suam, cum apud hostes esset, adulterium commisisse arguat, benignius dicetur posse eum accusare iure uiri: sed ita demum adulterium maritus uindicabit, si uim hostium passa non est: ceterum quae uim patitur, non est in ea causa, ut adulterii uel stupri damnetur.
8Si minor duodecim annis in domum deducta adulterium commiserit, mox apud eum aetatem excesserit coeperitque esse uxor, non poterit iure uiri accusari ex eo adulterio, quod ante aetatem nupta commisit, sed uel quasi sponsa poterit accusari ex rescripto diui Seueri, quod supra relatum est.
9Sed et si qua repudiata, mox reducta sit non quasi eodem matrimonio durante, sed quasi alio interposito, uidendum est, an ex delicto, quod in priore matrimonio admisit, accusari possit. et puto non posse: aboleuit enim prioris matrimonii delicta reducendo eam.
10Idem dicendum est, si stupri uelit accusare eam quam postea duxit uxorem: sero enim accusat mores, quos uxorem ducendo probauit.
15 · Scaeuola libro quarto regularum
pr.Is, cuius ope consilio dolo malo factum est, ut uir feminaue in adulterio deprehensi pecunia aliaue qua pactione se redimerent, eadem poena damnatur, quae constituta est in eos, qui lenocinii crimine damnantur.
1Si uir infamandae uxoris suae causa adulterum subiecerit, ut ipse deprehenderet, et uir et mulier adulterii crimine tenentur ex senatus consulto de ea re facto.
2Marito primum, uel patri eam filiam quam in potestate habet, intra dies sexaginta diuortii accusare permittitur nec ulli alii intra id tempus agendi potestas datur: ultra eos dies neutrius uoluntas exspectatur.
3Iure mariti qui accusant, calumniae periculum non euitant.
16 · Ulpianus libro secundo de adulteriis
pr.Si maritus sit in magistratu, potest praeueniri a patre: atquin non oportet. et putat Pomponius debere dici, quoad maritus magistratum gerit, patris quoque accusationem impediendam, ne praeripiatur marito ius, quod cum eo aequale habet: igitur non cedent sexaginta dies patri, cum accusare non potest.
1Legis Iuliae de adulteriis capite septimo ita cauetur: ‘ne quis inter reos referat eum, qui tum sine detrectatione rei publicae causa aberit’: neque enim aequum uisum est absentem rei publicae causa inter reos referri, dum rei publicae operatur.
2Necessario adicitur ‘sine detrectatione’: ceterum si quis euitandi criminis id egit, ut rei publicae causa abesset, nihil illi commentum hoc proficiat.
3Quod si quis praesens sit, uice tamen absentis habetur (ut puta qui in uigilibus uel urbanis castris militat), dicendum est deferri hunc posse: neque enim laborare habet, ut se repraesentet.
4Et generaliter dicendum est eorum demum absentiam excusatam esse, qui in alia prouincia rei publicae causa absunt, quam in ea in qua deferuntur. proinde si quis in prouincia, in qua agit, adulterium commiserit, accusari poterit, nisi sit ea persona, quae ad praesidis cognitionem non pertinet.
5Si negauerint se pater et maritus accusaturos intra diem sexagensimum, an statim incipiant tempora extraneo cedere? et primus Pomponius putat admitti ad accusationem extraneum posse statim atque isti negauerint. cui adsentiendum puto: fortius enim dicitur eum, qui se negauerit acturum, postea non audiendum.
6Lex Iulia de adulteriis specialiter quosdam adulterii accusare prohibet, ut minorem annis uiginti quinque: nec enim uisus est idoneus accusator, qui nondum robustae aetatis est. quod ita uerum est, si non matrimonii sui iniuriam exequatur: ceterum si suum matrimonium uindicare uelit, quamuis iure extranei ad accusationem ueniat, tamen audietur: nec enim ulla praescriptio obicitur suam iniuriam uindicanti. sane si iuuenali facilitate ductus uel etiam feruore aetatis accensus ad accusationem prosilit, accusanti ei non facile calumniae poena irrogabitur. minorem uiginti quinque annis etiam eum accipimus, qui uicensimum quintum annum aetatis agit.
7Praescriptiones, quae obici solent accusantibus adulterii, ante solent tractari, quam quis inter reos recipiatur: ceterum posteaquam semel receptus est, non potest praescriptionem obicere.
8Si in uiduitate mulier perseuerat, in accusatoris est arbitrio, a quo uelit incipere, utrum ab adultero an ab adultera.
9Si quis et adulterum et adulteram simul detulit, nihil agit poteritque, quasi neutrum detulerit, rursus a quo uelit initium facere, quia nihil agit prima delatione.
17 · Ulpianus libro primo de adulteriis
pr.Qui uxori repudium miserit, postea denuntiare, ne Seio nuberet, et, si denuntiauerit, et ab ea incipere potest.
18 · Ulpianus libro secundo ad legem Iuliam de adulteriis
pr.Denuntiasse qualiter accipiamus, utrum ad iudicem an uero simpliciter? ego, etsi non denuntiauit ad iudicem, sufficere credo, si adulterii se acturum denuntiauerit.
1Quid ergo, si non quidem denuntiauit, uerum libellos accusatorios dedit, antequam nuberet, eaque, cum id cognouisset, nupsit, uel ignorans? puto non uideri ei denuntiatum: idcirco non posse accusatorem ab ea incipere.
2Quid ergo, si tantum denuntiauit, ne nuberet, sed non addidit, quare, num recte nupsisse uideatur? sed melius est illud sequi, ut eius denuntiatio uideatur electionem accusatori reseruare, qui crimen denuntiauit. omnino igitur si fecit adulterii criminis commemorationem in denuntiatione, etsi iudicem non monstrauit, magis putamus mulierem, quasi denuntiationem praecesserit, posse accusari.
3Quid tamen si specialiter, cum quo adulterium fecerit, denuntiationi complexus est, mox uelit eam ex alterius persona accusare? magis est, ut non debeat audiri: neque enim crimen quod denuntiauit obicit.
4Sed et si per procuratorem denuntiauerit, puto posse eum accusationem si uelit instituere sufficereque procuratoris denuntiationem.
5Ergo et si per actores denuntiauerit, id est per seruum dominus denuntiauerit, rata erit denuntiatio.
6Quaeritur, an alius adulteram, alius adulterum postulare possit, ut, quamuis ab eodem ambo simul postulari non possint, a diuersis tamen singuli possint. sed non ab re est hoc probare diuersos accusatores admitti posse, dum, si ante denuntiationem nupserit, prior mulier accusari non possit. exspectabit igitur mulier sententiam de adultero latam: si absolutus fuerit, mulier per eum uincet nec ultra accusari potest: si condemnatus fuerit, mulier non est condemnata, sed aget causam suam, fortassis et optinere uel gratia uel iustitia uel legis auxilio possit. quid enim, si adulter inimicitiis oppressus est uel falsis argumentis testibusque subornatis apud praesidem grauatus, qui aut noluit aut non potuit prouocare, mulier uero iudicem religiosum sortita pudicitiam suam defendet?
7Sed si antequam condemnetur
19 · Macer libro primo de publicis iudiciis
pr.uel antequam cum eo agi coepit,
20 · Ulpianus libro secundo ad legem Iuliam de adulteris
pr.adulter diem suum obierit, constitutum est etiam mortuo adultero sine praescriptione mulierem posse accusari.
1Sed et si non mors, sed poena alia reum subtraxerit, adhuc dicimus posse ad mulierem ueniri.
2Si eo tempore, quo eligebatur reus, adultera nupta non fuit, quo autem absoluatur, nupta inuenitur: dicendum est hanc absoluto quoque adultero posse accusari, quia eo tempore, quo adulter eligebatur, nupta non fuit.
3Nupta non potest accusari, non tantum ab eo, qui adulterum accusauit nec optinuit, sed nec ab alio quidem, si adulter absolutus est. proinde si per collusionem cum adultero constituerit fueritque absolutus, dedit mulieri nuptae aduersus omnes securitatem. plane si nupta esse desierit, accusari poterit: neque enim aliam lex tuetur quam eam, quae nupta est, quamdiu nupta erit.
21 · Papinianus libro primo de adulteriis
pr.Patri datur ius occidendi adulterum cum filia quam in potestate habet: itaque nemo alius ex patribus idem iure faciet: sed nec filius familias pater:
22 · Ulpianus libro primo de adulteris
pr.(sic eueniet, ut nec pater nec auus possint occidere) nec immerito: in sua enim potestate non uidetur habere, qui non est suae potestatis.
23 · Papinianus libro primo de adulteris
pr.Nec in ea lege naturalis ab adoptiuo pater separatur.
1In accusationem uiduae filiae non habet pater ius praecipuum.
2Ius occidendi patri conceditur domi suae, licet ibi filia non habitat, uel in domo generi: sed domus et pro domicilio accipienda est, ut in lege Cornelia de iniuriis.
3Sed qui occidere potest adulterum, multo magis contumelia poterit iure adficere.
4Ideo autem patri, non marito mulierem et omnem adulterum remissum est occidere, quod plerumque pietas paterni nominis consilium pro liberis capit: ceterum mariti calor et impetus facile decernentis fuit refrenandus.
24 · Ulpianus libro primo de adulteriis
pr.Quod ait lex ‘in filia adulterum deprehenderit’, non otiosum uidetur: uoluit enim ita demum hanc potestatem patri competere, si in ipsa turpitudine filiam de adulterio deprehendat. Labeo quoque ita probat, et Pomponius scripsit in ipsis rebus ueneris deprehensum occidi: et hoc est quod solo et draco dicunt ἐν ἔργῳ.
1Sufficit patri, si eo tempore habeat in potestate, quo occidit, non quo in matrimonio collocauit: finge enim postea redactam in potestatem.
2Quare non, ubicumque deprehenderit pater, permittitur ei occidere, sed domi suae generiue sui tantum, illa ratio redditur, quod maiorem iniuriam putauit legislator, quod in domum patris aut mariti ausa fuerit filia adulterum inducere.
3Sed si pater alibi habitet, habeat autem et aliam domum, in qua non habitet, deprehensam illo filiam, ubi non habitat, occidere non poterit.
4Quod ait lex ‘in continenti filiam occidat’, sic erit accipiendum, ne occiso hodie adultero reseruet et post dies filiam occidat, uel contra: debet enim prope uno ictu et uno impetu utrumque occidere, aequali ira aduersus utrumque sumpta. quod si non affectauit, sed, dum adulterum occidit, profugit filia et interpositis horis adprehensa est a patre qui persequebatur, in continenti uidebitur occidisse.
25 · Macer libro primo publicorum
pr.Marito quoque adulterum uxoris suae occidere permittitur, sed non quemlibet, ut patri: nam hac lege cauetur, ut liceat uiro deprehensum domi suae (non etiam soceri) in adulterio uxoris occidere eum, qui leno fuerit quiue artem ludicram ante fecerit in scaenam saltandi cantandiue causa prodierit iudicioue publico damnatus neque in integrum restitutus erit, quiue libertus eius mariti uxorisue, patris matris, filii filiae utrius eorum fuerit (nec interest, proprius cuius eorum an cum alio communis fuerit) quiue seruus erit.
1Et praecipitur, ut is maritus, qui horum quem occiderit, uxorem sine mora dimittat.
2Ceterum sui iuris an filius familias sit maritus, nihil interesse a plerisque dictum est.
3Illud in utroque ex sententia legis quaeritur, an patri magistratum occidere liceat? item si filia ignominiosa sit aut uxor contra leges nupta, an id ius nihilo minus pater maritusue habeat? et quid, si pater maritus leno uel aliqua ignominia notatus est? et rectius dicetur eos ius occidendi habere, qui iure patris maritiue accusare possunt.
26 · Ulpianus libro secundo ad legem Iuliam de adulteris
pr.Capite quinto legis Iuliae ita cauetur, ut uiro adulterum in uxore sua deprehensum, quem aut nolit aut non liceat occidere, retinere horas diurnas nocturnasque continuas non plus quam uiginti testandae eius rei causa sine fraude sua iure liceat.
1Ego arbitror etiam in patre id seruandum, quod in marito expressum est.
2Sed et si non in domo sua deprehenderit maritus, poterit retinere.
3Sed semel remissus adulter reduci non potest.
4Quid ergo si euaserit, an reductus custodiri uiginti horis possit? et putem hic magis dicendum reductum retineri posse, testandae rei gratia.
5Quod adicitur ‘testandae eius rei gratia’, ad hoc pertinet, ut testes inducat testimonio futuros accusatori deprehensum reum in adulterio.
27 · Ulpianus libro tertio disputationum
pr.Constante matrimonio ab iis, qui extra maritum ad accusationem admittuntur, accusari mulier adulterii non potest: probatam enim a marito uxorem et quiescens matrimonium non debet alius turbare atque inquietare, nisi prius lenocinii maritum accusauerit.
1Derelictam uero a marito accusationem etiam ab alio excitari utile est.
28 · Ulpianus libro tertio de adulteriis
pr.Si postulauerit accusator, ut quaestio habeatur de seruo adulterii accusato, siue uoluit ipse interesse siue noluit, iubent iudices eum seruum aestimari, et ubi aestimauerint, tantam pecuniam et alterum tantum eum, qui nomen eius serui detulerit, ei ad quem ea res pertinet dare iubebunt.
1Sed dispiciamus, cui ista poena praestanda sit, quia lex eum nominauit ‘ad quem ea res pertinebit’. igitur bonae fidei emptorem, quamuis ab eo emerit qui dominus non est, recte dicemus eum esse, ad quem ea res pertinet.
2Eum quoque, qui pignori accepit, magis admittimus in eadem causa esse, scilicet quia intererat eius quaestionem non haberi.
3Sed et si usus fructus in seruo alienus sit, inter dominum et fructuarium diuidi debet aestimatio.
4Et si communis plurium seruus erit, utique inter eos quoque erit aestimatio diuidenda.
5Si liber homo, dum seruus existimatur, tortus sit, quia et ipse condicionem suam ignorat: magis admittit Caecilius actionem utilem ipsi dandam aduersus eum, qui per calumniam appetit, ne impunita sit calumnia eius ob hoc, quod liberum hominem quasi seruum deduxit in quaestionem.
6Haberi quaestionem lex iubet de seruis ancillisue eius, de quo uel de qua quaereretur, parentisue utriusque eorum, si ea mancipia ad usum ei a parentibus data sint. diuus autem Hadrianus Cornelio Latiniano rescripsit et de exteris seruis quaestionem haberi.
7Quaestioni interesse iubentur reus reaue et patroni eorum et qui crimen detulerit, interrogandique facultas datur patronis.
8De eo quoque seruo, in quo usum fructum reus habuit, magis est, ut quaestio haberi possit: licet enim seruus eius non fuerit, in seruitute tamen fuisse uidetur: nec tam proprietatis causa ad quaestionem quam ministerii pertinet.
9Ergo et si bona fide seruiat reo seruus alienus, admittet quis interrogari eum per quaestionem posse.
10Sed et si seruus sit, cui fideicommissa libertas debetur uel statuta speratur, torqueri eum posse magis est.
11Iubet lex eos homines, de quibus quaestio ita habita est, publicos esse: proinde in communi partem publicamus: in proprio, cuius usus fructus alienus est, nudam proprietatem: in quo tantum usum fructum habuit reus, magis est, ut perceptio usus fructus ad publicum incipiat pertinere: alienum seruum utique non publicabimus. ratio autem publicandorum seruorum ea est, ut sine ullo metu uerum dicant et ne, dum timeant se in reorum potestatem regressuros, obdurent in quaestione.
12Non tamen prius publicantur, quam quaestio de illis habita fuerit.
13Sed et si negauerint, nihilo minus publicantur: ratio enim adhuc eadem est, ne, dum hi sperant se in potestatem dominorum reuersuros si negauerint, spe meriti collocandi in mendacio perseuerent.
14Sed et serui accusatoris, si de his quaestio habita sit, publicantur: eius enim serui ne mentiantur, merito a dominio eius recedunt. extranei uero non habent cui gratificentur.
15Si reus uel rea absoluti fuerint, aestimari per iudices lex damnum uoluit, siue mortui fuerint, quantae pecuniae ante quaestionem fuerint, siue uiuent, quantae pecuniae in his damnum datum fuerit factumue esset.
16Notandum est, quod capite quidem nono cauetur, si seruus adulterii accusetur et accusator quaestionem in eo haberi uelit, duplum pretium domino praestari lex iubet, at hic simplum.
29 · Marcianus libro primo de iudiciis publicis
pr.Quod ex his causis debetur, per condictionem, quae ex lege descendit, petitur.
30 · Ulpianus libro quarto de adulteriis
pr.Mariti lenocinium lex coercuit, qui deprehensam uxorem in adulterio retinuit adulterumque dimisit: debuit enim uxori quoque irasci, quae matrimonium eius uiolauit. tunc autem puniendus est maritus, cum excusare ignorantiam suam non potest uel adumbrare patientiam praetextu incredibilitatis: idcirco enim lex ita locuta est ‘adulterum in domo deprehensum dimiserit’, quod uoluerit in ipsa turpitudine prehendentem maritum coercere.
1Quod ait lex, adulterii damnatam si quis duxerit uxorem, ea lege teneri, an et ad stuprum referatur, uideamus: quod magis est. certe si ob aliam causam ea lege sit condemnata, impune uxor ducetur.
2Plectitur et qui pretium pro comperto stupro acceperit: nec interest, utrum maritus sit qui acceperit an alius quilibet: quicumque enim ob conscientiam stupri accepit aliquid, poena erit plectendus. ceterum si gratis quis remisit, ad legem non pertinet.
3Qui quaestum ex adulterio uxoris suae fecerit, plectitur: nec enim mediocriter deliquit, qui lenocinium in uxore exercuit.
4Quaestum autem ex adulterio uxoris facere uidetur, qui quid accepit, ut adulteretur uxor: siue enim saepius siue semel accepit, non est eximendus: quaestum enim de adulterio uxoris facere proprie ille existimandus est, qui aliquid accepit, ut uxorem pateretur adulterari meretricio quodam genere. quod si patiatur uxorem delinquere non ob quaestum, sed neglegentiam uel culpam uel quandam patientiam uel nimiam credulitatem, extra legem positus uidetur.
5Sex mensuum haec fit separatio, ut in nupta quidem ex die diuortii sex menses computentur, in uidua uero ex die commissi criminis: quod significari uidetur rescripto ad Tertullum et Maximum consules. praeterea si ex die diuortii sexaginta dies sint, ex die uero commissi criminis quinquennium praeteriit, debuit dici nec mulierem posse accusari, ut, quod dantur sex menses utiles, sic sit accipiendum, ne crimen quinquennio continuo sopitum excitetur.
6Hoc quinquennium obseruari legislator uoluit, si reo uel reae stuprum adulterium uel lenocinium obiciatur. quid ergo, si aliud crimen sit quod obiciatur, quod ex lege Iulia descendit, ut sunt qui domum suam stupri causa praebuerunt et alii similes? et melius est dicere omnibus admissis ex lege Iulia uenientibus quinquennium esse praestitutum.
7Quinquennium autem ex eo die accipiendum est, ex quo quid admissum est, et ad eum diem, quo quis postulatus postulataue est, et non ad eum diem, quo iudicium de adulteriis exercetur.
8Hoc amplius senatus consulto adiectum est, ut, si plures eundem postulauerint, eius, qui perseuerauerit reum reamue facere, postulationis dies prima exigatur, scilicet ut qui accusat suos libellos accusatorios exspectet, non alienos.
9Eum autem, qui per uim stuprum intulit uel mari uel feminae, sine praefinitione huius temporis accusari posse dubium non est, cum eum publicam uim committere nulla dubitatio est.
31 · Paulus libro primo de adulteriis
pr.Pater sine periculo calumniae non potest agere.
1Sexaginta dies a diuortio numerantur: in diebus autem sexaginta et ipse sexagensimus est.
32 · Paulus libro secundo de adulteriis
pr.Quinquennium non utile, sed continuo numerandum est. quid ergo fiet, si prior mulier rea facta sit et ideo adulter eodem tempore reus fieri non potuit et diu tracta lite quinquennium transierit? quid si is, qui intra quinquennium quem postulauerat, non peregerit aut praeuaricatus est et alius eundem repetere uelit et quinquennium transactum sit? aequum est computationi quinquennii eximi id tempus, quod per postulationem praecedentem consumptum sit.
33 · Macer libro primo de publicis iudiciis
pr.Nihil interest, adulteram filiam prius pater occiderit an non, dum utrumque occidat: nam si alterum occidit, lege Cornelia reus erit. quod si altero occiso alter uulneratus fuerit, uerbis quidem legis non liberatur: sed diuus Marcus et Commodus rescripserunt impunitatem ei concedi, quia, licet interempto adultero mulier superuixerit post tam grauia uulnera, quae ei pater infixerat, magis fato quam uoluntate eius seruata est: quia lex parem in eos, qui deprehensi sunt, indignationem exigit et seueritatem requirit.
1Cum alterum ex adulteris elegerit maritus, alterum non ante accusare potest, quam prius iudicium finietur, quia duos simul ab eodem accusari non licet. non tamen prohibetur accusator simul cum adultero uel adultera eum quoque accusare, qui domum suam praebuit uel consilio fuit, ut crimen redimeretur.
34 · Marcianus libro primo de publicis iudiciis
pr.Si quis adulterium a seruo suo commissum dicat in eam, quam uxorem habuit, diuus Pius rescripsit accusare potius mulierem eum debere, quam in praeiudicium eius seruum suum torquere.
1Si quis adulterum non dimiserit, sed retinuerit, forsan filium in nouerca uel etiam libertum uel seruum in uxore, ex sententia legis tenetur, quamuis uerbis non continetur. quae autem retinetur, punitur. sed si dimissam reduxerit, uerbis non tenetur: sed tamen dicendum est, ut teneatur, ne fraus fiat.
2Si uxor ex adulterio uiri praemium acceperit, lege Iulia quasi adultera tenetur.
35 · Modestinus libro primo regularum
pr.Stuprum committit, qui liberam mulierem consuetudinis causa, non matrimonii continet, excepta uidelicet concubina.
1Adulterium in nupta admittitur: stuprum in uidua uel uirgine uel puero committitur.
36 · Modestinus libro octauo regularum
pr.Accusaturus adulterii si quid circa inscriptionem errauerit, si tempora largiantur, emendare non prohibetur, ne causa aboleatur.
37 · Papinianus libro tertio quaestionum
pr.Si minor annis adulterium commiserit, lege Iulia tenetur, quoniam tale crimen post pubertatem incipit.
38 · Papinianus libro quinto quaestionum
pr.Filium familias publico iudicio adulterium in uxorem sine uoluntate patris arguere constitutum est: uindictam enim proprii doloris consequitur.
39 · Papinianus libro trigensimo sexto quaestionum
pr.Si adulterium cum incesto committatur, ut puta cum priuigna nuru nouerca, mulier similiter quoque punietur: id enim remoto etiam adulterio eueniret.
1Stuprum in sororis filiam si committatur, an adulterii poena sufficiat mari, considerandum est. occurrit, quod hic duplex admissum est, quia multum interest, errore matrimonium illicite contrahatur an contumacia iuris et sanguinis contumelia concurrant.
2Quare mulier tunc demum eam poenam, quam mares, sustinebit, cum incestum iure gentium prohibitum admiserit: nam si sola iuris nostri obseruatio interueniet, mulier ab incesti crimine erit excusata.
3Nonnumquam tamen et in maribus incesti crimina, quamquam natura grauiora sunt, humanius quam adulterii tractari solent: si modo incestum per matrimonium illicitum contractum sit.
4Fratres denique imperatores Claudiae crimen incesti propter aetatem remiserunt, sed distrahi coniunctionem illicitam iusserunt, cum alias adulterii crimen, quod pubertate delinquitur, non excusetur aetate. nam et mulieres in iure errantes incesti crimine non teneri supra dictum est, cum in adulterio commisso nullam habere possint excusationem.
5Idem imperatores rescripserunt post diuortium, quod cum nouerca bona fide priuignus fecerit, non esse crimen admittendum incesti.
6Idem Pollioni in haec uerba rescripserunt: ‘incestae nuptiae confirmari non solent: et ideo abstinenti tali matrimonio poenam praeteriti delicti, si nondum reus postulatus est, remittimus’.
7Incestum autem, quod per illicitam matrimonii coniunctionem admittitur, excusari solet sexu uel aetate uel etiam puniendi correctione, quae bona fide interuenit, utique si error allegetur, et facilius, si nemo reum postulauit.
8Imperator Marcus Antoninus et Commodus filius rescripserunt: ‘si maritus uxorem in adulterio deprehensam impetu tractus doloris interfecerit, non utique legis Corneliae de sicariis poenam excipiet’. nam et diuus Pius in haec uerba rescripsit Apollonio: ‘ei, qui uxorem suam in adulterio deprehensam occidisse se non negat, ultimum supplicium remitti potest, cum sit difficillimum iustum dolorem temperare et quia plus fecerit, quam quia uindicare se non debuerit, puniendus sit. sufficiet igitur, si humilis loci sit, in opus perpetuum eum tradi, si qui honestior, in insulam relegari’.
9Liberto patroni famam lacessere non facile conceditur: sed si iure mariti uelit adulterii accusare, permittendum est, quomodo si atrocem iniuriam passus esset. certe si patronum, qui sit ex eo numero, qui deprehensus ab alio interfici potest, in adulterio uxoris deprehenderit, deliberandum est, an impune possit occidere. quod durum nobis esse uidetur: nam cuius famae, multo magis uitae parcendum est.
10Si quis in honore ministerioue publico sit, reus quidem postulatur, sed differtur eius accusatio et cautionem iudicio sistendi causa promittit in finem honoris. et hoc ita Tiberius Caesar rescripsit.
40 · Papinianus libro quinto decimo responsorum
pr.Uim passam mulierem sententia praesidis prouinciae continebatur: in legem Iuliam de adulteriis non commisisse respondi, licet iniuriam suam protegendae pudicitiae causa confestim marito renuntiari prohibuit.
1Nupta quoque muliere, tametsi lenocinii uir prior non postuletur, adulterii crimen contra adulterum ab extrario poterit inferri.
2In matrimonio quoque defuncta uxore uir iure adulterum inter reos recipi postulat.
3Nupta, priusquam adulter damnetur, adulterii non postulatur, si nuptias denuntiatio uel ad domum mulieris missa non praecessit.
4Mulierem ob latronum societatem exulare iussam citra poenae metum in matrimonio retineri posse respondi, quia non fuerat adulterii damnata.
5Praescriptione quinque annorum crimen incesti coniunctum adulterio non excluditur.
6Duos quidem adulterii, marem et feminam, propter commune crimen simul non iure nec a uiro postulari conuenit. cum tamen duobus denuntiatum fuisset ab eo, qui postea desistere uolebat, abolitionem esse necessariam in utriusque personam respondi.
7Incesti commune crimen aduersus duos simul intentari potest.
8De seruis quaestionem in dominos incesti postulatos ita demum habendam respondi, si per adulterium incestum esse contractum dicatur.
41 · Paulus libro nono decimo responsorum
pr.Quaesitum est, an ea, quam maritus adulterii crimine se accusaturum minatus est nec quicquam egit uel iure mariti uel iure publico, nubere possit ei, quem in ea reum adulterii destinauit. Paulus respondit nihil impedire, quo minus ei, quem suspectum maritus habuit, ea de qua quaeritur nubere possit.
1Item quaeritur, an idem maritus destitisse uideatur uel lenocinium commisisse, qui eandem reduxit uxorem. Paulus respondit eum, qui post crimen adulteri intentatum eandem uxorem reduxit, destitisse uideri et ideo ex eadem lege postea accusandi ei ius non superesse.
42 · Paulus libro primo sententiarum
pr.In crimine adulterii nulla danda dilatio est, nisi ut personae exhibeantur, aut iudex ex qualitate negotii motus hoc causa cognita permiserit.
43 · Tryphoninus libro secundo disputationum
pr.Si is, qui ius anulorum impetrauit, adulterium commisit in patroni uxorem aut in patronam suam, aut in eius eiue, cuius libertus patris aut matris, filii filiaeue fuit: an ut libertus puniri debeat? et si deprehensus sit in adulterio, an impune occidatur? et magis probo subiciendum poenae libertinorum, quoniam lege Iulia de adulteriis coercendis ad tuenda matrimonia pro libertinis eos haberi placuit et deteriorem causam per istud beneficium patronorum haberi non oportet.
44 · Gaius libro tertio ad legem duodecim tabularum
pr.Si ex lege repudium missum non sit et idcirco mulier adhuc nupta esse uideatur, tamen si quis eam uxorem duxerit, adulter non erit. idque saluius Iulianus respondit, quia adulterium, inquit, sine dolo malo non committitur: quamquam dicendum, ne is, qui sciret eam ex lege repudiatam non esse, dolo malo committat.
45 · Papinianus libro quarto responsorum
pr.Defuncta quoque socru gener incesti postulabitur, ut adulter post mortem mulieris.