IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 48

D. 48.6AD LEGEM IULIAM DE UI PUBLICA

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Marcianus libro quarto decimo institutionum

pr.Lege Iulia de ui publica tenetur, qui arma tela domi suae agroue inue uilla praeter usum uenationis uel itineris uel nauigationis coegerit.

2 · Scaeuola libro quarto regularum

pr.Excipiuntur autem arma, quae quis promercii causa habuerit hereditateue ei obuenerint.

3 · Marcianus libro quarto decimo institutionum

pr.In eadem causa sunt, qui turbae seditionisue faciendae consilium inierint seruosue aut liberos homines in armis habuerint.

1Eadem lege tenetur, qui pubes cum telo in publico fuerit.

2In eadem causa sunt, qui pessimo exemplo conuocatu seditione uillas expugnauerint et cum telis et armis bona rapuerint.

3Item tenetur, qui ex incendio rapuerit aliquid praeter materiam.

4Praeterea punitur huius legis poena, qui puerum uel feminam uel quemquam per uim stuprauerit.

5Sed et qui in incendio cum gladio aut telo rapiendi causa fuit uel prohibendi dominum res suas seruare, eadem poena tenetur.

6Eadem lege tenetur, qui hominibus armatis possessorem domo agroue suo aut naui sua deiecerit expugnauerit

4 · Ulpianus libro quinquagensimo nono ad edictum

pr.utiue id staret, homines commodauerit:

5 · Marcianus libro quarto decimo institutionum

pr.qui coetu conuersu turba seditione incendium fecerit: quique hominem dolo malo incluserit obsederit: quiue fecerit, quo minus sepeliatur, quo magis funus diripiatur distrahatur: quiue per uim sibi aliquem obligauerit, nam eam obligationem lex rescindit.

1Si de ui et possessione uel dominio quaeratur, ante cognoscendum de ui quam de proprietate rei diuus Pius τῷ κοινῷ τῶν Θεσσαλῶν Graece rescripsit: sed et decreuit, ut prius de ui quaeratur quam de iure dominii siue possessionis.

2Qui uacantem mulierem rapuit uel nuptam, ultimo supplicio punitur et, si pater iniuriam suam precibus exoratus remiserit, tamen extraneus sine quinquennii praescriptione reum postulare poterit, cum raptus crimen legis Iuliae de adulteris potestatem excedit.

6 · Ulpianus libro septimo de officio proconsulis

pr.Et eum, qui puerum ingenuum rapuit, puniendum diuus Pius rescripsit in haec uerba: ‘exemplum libelli dati mihi a Domitio Siluano nomine Domitii Siluani patrui subici iussi, motus querella eius, qua significauit filium suum ingenuum, iuuenem admodum, raptum atque conclusum, mox uerberibus ac tormentis usque ad summum periculum adflictum, gemine carissime: uelim audias eum et, si compereris haec ita admissa, rem seuere exequaris’.

7 · Ulpianus libro octauo de officio proconsulis

pr.Lege Iulia de ui publica tenetur, qui, cum imperium potestatemue haberet, ciuem Romanum aduersus prouocationem necauerit uerberauerit iusseritue quid fieri aut quid in collum iniecerit, ut torqueatur. item quod ad legatos oratores comitesue attinebit, si quis eorum pulsasse et siue iniuriam fecisse arguetur.

8 · Maecianus libro quinto publicorum

pr.Lege Iulia de ui publica cauetur, ne quis reum uinciat impediatue, quo minus Romae intra certum tempus adsit.

9 · Paulus libro septimo ad edictum

pr.Armatos non utique eos intellegere debemus, qui tela habuerunt, sed etiam quid aliud nocere potest.

10 · Ulpianus libro sexagensimo octauo ad edictum

pr.Qui dolo malo fecerit, quo minus iudicia tuto exerceantur aut iudices ut oportet iudicent uel is, qui potestatem imperiumue habebit, quam ei ius erit, decernat imperet faciat: qui ludos pecuniamue ab aliquo inuito polliceri publice priuatimue per iniuriam exegerit: item qui cum telo dolo malo in contione fuerit aut ubi iudicium publice exercebitur. exceptus est, qui propter uenationem habeat homines, qui cum bestiis pugnent, ministrosque ad ea habere conceditur.

1Hac lege tenetur et qui conuocatis hominibus uim fecerit, quo quis uerberetur et pulsetur, neque homo occisus sit.

2Damnato de ui publica aqua et igni interdicitur.

11 · Paulus libro quinto sententiarum

pr.Hi, qui aedes alienas aut uillas expilauerint effregerint expugnauerint, si quid in turba cum telis fecerint, capite puniuntur.

1Telorum autem appellatione omnia, ex quibus singuli homines nocere possunt, accipiuntur.

2Qui telum tutandae salutis suae causa gerunt, non uidentur hominis occidendi causa portare.

12 · Paulus libro singulari ad senatus consultum Turpillianum

pr.Qui noua uectigalia exercent, lege Iulia de ui publica tenentur.