IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 48

D. 48.4AD LEGEM IULIAM MAIESTATIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro septimo de officio proconsulis

pr.Proximum sacrilegio crimen est, quod maiestatis dicitur.

1Maiestatis autem crimen illud est, quod aduersus populum Romanum uel aduersus securitatem eius committitur. quo tenetur is, cuius opera dolo malo consilium initum erit, quo obsides iniussu principis interciderent: quo armati homines cum telis lapidibusue in urbe sint conueniantue aduersus rem publicam, locaue occupentur uel templa, quoue coetus conuentusue fiat hominesue ad seditionem conuocentur: cuiusue opera consilio malo consilium initum erit, quo quis magistratus populi Romani quiue imperium potestatemue habet occidatur: quoue quis contra rem publicam arma ferat: quiue hostibus populi Romani nuntium litterasue miserit signumue dederit feceritue dolo malo, quo hostes populi Romani consilio iuuentur aduersus rem publicam: quiue milites sollicitauerit concitaueritue, quo seditio tumultusue aduersus rem publicam fiat:

2 · Ulpianus libro octauo disputationum

pr.quiue de prouincia, cum ei successum esset, non discessit: aut qui exercitum deseruit uel priuatus ad hostes perfugit: quiue sciens falsum conscripsit uel recitauerit in tabulis publicis: nam et hoc capite primo lege maiestatis enumeratur.

3 · Marcianus libro quarto decimo institutionum

pr.Lex duodecim tabularum iubet eum, qui hostem concitauerit quiue ciuem hosti tradiderit, capite puniri. lex autem Iulia maiestatis praecipit eum, qui maiestatem publicam laeserit, teneri: qualis est ille, qui in bellis cesserit aut arcem tenuerit aut castra concesserit. eadem lege tenetur et qui iniussu principis bellum gesserit dilectumue habuerit exercitum comparauerit: quiue, cum ei in prouincia successum esset, exercitum successori non tradidit: quiue imperium exercitumue populi Romani deseruerit: quiue priuatus pro potestate magistratuue quid sciens dolo malo gesserit: quiue quid eorum, quae supra scripta sunt, facere curauerit:

4 · Scaeuola libro quarto regularum

pr.cuiusque dolo malo iureiurando quis adactus est, quo aduersus rem publicam faciat: cuiusue dolo malo exercitus populi Romani in insidias deductus hostibusue proditus erit: factumue dolo malo cuius dicitur, quo minus hostes in potestatem populi Romani ueniant: cuiusue opera dolo malo hostes populi Romani commeatu armis telis equis pecunia aliaue qua re adiuti erunt: utue ex amicis hostes populi Romani fiant: cuiusue dolo malo factum erit, quo rex exterae nationis populo Romano minus obtemperet: cuiusue opera dolo malo factum erit, quo magis obsides pecunia iumenta hostibus populi Romani dentur aduersus rem publicam. item qui confessum in iudicio reum et propter hoc in uincula coniectum emiserit.

1Hoc crimine liberatus est a senatu, qui statuas imperatoris reprobatas conflauerit.

5 · Marcianus libro quinto regularum

pr.Non contrahit crimen maiestatis, qui statuas Caesaris uetustate corruptas reficit.

1Nec qui lapide iactato incerto fortuito statuam attigerit, crimen maiestatis commisit: et ita Seuerus et Antoninus Iulio Cassiano rescripserunt.

2Idem Pontio rescripsit non uideri contra maiestatem fieri ob imagines Caesaris nondum consecratas uenditas.

6 · Uenuleius Saturninus libro secundo de iudiciis publicis

pr.Qui statuas aut imagines imperatoris iam consecratas conflauerint aliudue quid simile admiserint, lege Iulia maiestatis tenentur.

7 · Modestinus libro duodecimo pandectarum

pr.Famosi, qui ius accusandi non habent, sine ulla dubitatione admittuntur ad hanc accusationem.

1Sed et milites, qui causas alias defendere non possunt: nam qui pro pace excubant, magis magisque ad hanc accusationem admittendi sunt.

2Serui quoque deferentes audiuntur et quidem dominos suos: et liberti patronos.

3Hoc tamen crimen iudicibus non in occasione ob principalis maiestatis uenerationem habendum est, sed in ueritate: nam et personam spectandam esse, an potuerit facere, et an ante quid fecerit et an cogitauerit et an sanae mentis fuerit. nec lubricum linguae ad poenam facile trahendum est: quamquam enim temerarii digni poena sint, tamen ut insanis illis parcendum est, si non tale sit delictum, quod uel ex scriptura legis descendit uel ad exemplum legis uindicandum est.

4Crimen maiestatis facto uel uiolatis statuis uel imaginibus maxime exacerbatur in milites.

8 · Papinianus libro tertio decimo responsorum

pr.In quaestionibus laesae maiestatis etiam mulieres audiuntur. coniurationem denique Sergii Catilinae Iulia mulier detexit et Marcum Tullium consulem indicium eius instruxit.

9 · Hermogenianus libro quinto iuris epitomarum

pr.Eorum, qui maiestatis crimine damnati sunt, libertorum bona liberis damnatorum conseruari diuus Seuerus decreuit et tunc demum fisco uindicari, si nemo damnati liberorum existat.

10 · Hermogenianus libro sexto iuris epitomarum

pr.Maiestatis crimine accusari potest, cuius ope consilio dolo malo prouincia uel ciuitas hostibus prodita est.

11 · Ulpianus libro octauo disputationum

pr.Is, qui in reatu decedit, integri status decedit: extinguitur enim crimen mortalitate. nisi forte quis maiestatis reus fuit: nam hoc crimine nisi a successoribus purgetur, hereditas fisco uindicatur. plane non quisque legis Iuliae maiestatis reus est, in eadem condicione est, sed qui perduellionis reus est, hostili animo aduersus rem publicam uel principem animatus: ceterum si quis ex alia causa legis Iuliae maiestatis reus sit, morte crimine liberatur.