IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 48

D. 48.3DE CUSTODIA ET EXHIBITIONE REORUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro secundo de officio proconsulis

pr.De custodia reorum proconsul aestimare solet, utrum in carcerem recipienda sit persona an militi tradenda uel fideiussoribus committenda uel etiam sibi. hoc autem uel pro criminis quod obicitur qualitate uel propter honorem aut propter amplissimas facultates uel pro innocentia personae uel pro dignitate eius qui accusatur facere solet.

2 · Papinianus libro primo de adulteriis

pr.Si seruus capitali crimine postuletur, lege publicorum cauetur, ut sistendum uel a domino uel ab extero satisdato promittatur: quod si non defendatur, in uincula publica coici iubetur, ut ex uinculis causam dicat.

1Solet itaque tractari, an postea domino permittendum sit oblata satisdatione seruum suum uinculis liberare. dubitationem auget edictum Domitiani, quo cautum est abolitiones ex senatus consulto factas ad huiusmodi seruos non pertinere. nam et lex ipsa prohibet eum absolui, priusquam de eo iudicetur. sed haec interpretatio perdura, pernimium seuera est in eo, cuius dominus absens fuit uel quod per inopiam illo momento temporis satisdationem implere non potuit: neque enim pro indefenso derelictus recte dici potest, qui dominum praesentem non habuit uel habuit paratum defendere, pauperem tamen. quod utique facilius admitti poterit, si non post longum temporis spatium hoc desideretur.

2Qui exhibendi postulati sunt propter aliam causam, alterius criminis, quod ante admissum est, rei non recipiuntur ex senatus consulto. quod in priuatis quoque causis et hominibus sub fideiussore factis obseruatur, nisi ex hoc temporalis actio in periculum cadat.

3 · Ulpianus libro septimo de officio proconsulis

pr.Diuus Pius ad epistulam Antiochensium Graece rescripsit non esse in uincula coiciendum eum, qui fideiussores dare paratus est, nisi si tam graue scelus admisisse eum constet, ut neque fideiussoribus neque militibus committi debeat, uerum hanc ipsam carceris poenam ante supplicium sustinere.

4 · Ulpianus libro nono de officio proconsulis

pr.Si quis reum criminis, pro quo satisdedit, non exhibuerit, poena pecuniaria plectitur. puto tamen, si dolo non exhibeat, etiam extra ordinem esse damnandum. sed si neque in cautione neque in decreto praesidis certa quantitas compraehensa est, ac nec consuetudo ostenditur, quae certam formam habet, praeses de modo pecuniae, quae inferri oporteat, statuet.

5 · Uenuleius Saturninus libro secundo de iudiciis publicis

pr.Si confessus fuerit reus, donec de eo pronuntietur, in uincula publica coiciendus est.

6 · Marcianus libro secundo de iudiciis publicis

pr.Diuus Hadrianus Iulio Secundo ita rescripsit et alias rescriptum est non esse utique epistulis eorum credendum, qui quasi damnatos ad praesidem remiserint. idem de irenarchis praeceptum est, quia non omnes ex fide bona elogia scribere compertum est.

1Sed et caput mandatorum exstat, quod diuus Pius, cum prouinciae Asiae praeerat, sub edicto proposuit, ut irenarchae, cum adprehenderint latrones, interrogent eos de sociis et receptatoribus et interrogationes litteris inclusas atque obsignatas ad cognitionem magistratus mittant. igitur qui cum elogio mittuntur, ex integro audiendi sunt, etsi per litteras missi fuerint uel etiam per irenarchas perducti. sic et diuus Pius et alii principes rescripserunt, ut etiam de his, qui requirendi adnotati sunt, non quasi pro damnatis, sed quasi re integra quaeratur, si quis erit qui eum arguat. et ideo cum quis ἀνάκρισιν faceret, iuberi oportet uenire irenarchen et quod scripserit, exsequi: et si diligenter ac fideliter hoc fecerit, conlaudandum eum: si parum prudenter non exquisitis argumentis, simpliciter denotare irenarchen minus rettulisse: sed si quid maligne interrogasse aut non dicta rettulisse pro dictis eum compererit, ut uindicet in exemplum, ne quid et aliud postea tale facere moliatur.

7 · Macer libro secundo de officio praesidis

pr.Solent praesides prouinciarum, in quibus delictum est, scribere ad collegas suos, ubi factores agere dicuntur, et desiderare, ut cum prosecutoribus ad se remittantur: et id quoque quibusdam rescriptis declaratur.

8 · Paulus libro singulari de poenis militum

pr.Carceri praepositus si pretio corruptus sine uinculis agere custodiam uel ferrum uenenumue in carcerem inferri passus est, officio iudicis puniendus est: si nescit, ob neglegentiam remouendus est officio.

9 · Uenuleius Saturninus libro primo de officio proconsulis

pr.De militibus ita seruatur, ut ad eum remittantur, si quid deliquerint, sub quo militabunt: is autem, qui exercitum accipit, etiam ius animaduertendi in milites caligatos habet.

10 · Uenuleius Saturninus libro secundo de officio proconsulis

pr.Ne quis receptam custodiam sine causa dimittat, mandatis ita cauetur: ‘si quos ex his, qui in ciuitatibus sunt, celeriter et sine causa solutos a magistratibus cognoueris, uinciri iubebis et his, qui soluerint, multam dices. nam cum scierint sibi quoque molestiae futurum magistratus, si facile soluerint uinctos, non indifferenter de cetero facient’.

11 · Celsus libro trigensimo septimo digestorum

pr.Non est dubium, quin, cuiuscumque est prouinciae homo, qui ex custodia producitur, cognoscere debeat is, qui ei prouinciae praeest, in qua prouincia agitur.

1Illud a quibusdam obseruari solet, ut, cum cognouit et constituit, remittat illum cum elogio ad eum, qui prouinciae praeest, unde is homo est: quod ex causa faciendum est.

12 · Callistratus libro quinto de cognitionibus

pr.Milites si amiserint custodias, ipsi in periculum deducuntur. nam diuus Hadrianus Statilio Secundo legato rescripsit, quotiens custodia militibus euaserit, exquiri oportere, utrum nimia neglegentia militum euaserit an casu, et utrum unus ex pluribus an una plures, et ita demum adficiendos supplicio milites, quibus custodiae euaserint, si culpa eorum nimia deprehendatur: alioquin pro modo culpae in eos statuendum. Saluio quoque legato Aquitaniae idem princeps rescripsit in eum, qui custodiam dimisit aut ita sciens habuit, ut possit custodia euadere, animaduertendum: si tamen per uinum aut desidiam custodis id euenerit, castigandum eum et in deteriorem militiam dari: si uero fortuito amiserit, nihil in eum statuendum.

1Si paganos euaserit custodia, idem puto exquirendum, quod circa militum personas explorandum rettuli.

13 · Callistratus libro sexto de cognitionibus

pr.In eos, qui, cum recepti essent in carcerem, conspirauerint, ut ruptis uinculis et effracto carcere euadant, amplius, quam causa ex qua recepti sunt reposcit, constituendum est quamuis innocentes inueniantur ex eo crimine, propter quod inpacti sunt in carcere, tamen puniendi sunt: eos uero, qui conspirationem eorum detexerint, releuandos.

14 · Herennius Modestinus libro quarto de poenis

pr.Non est facile tironi custodia credenda: nam ea prodita is culpae reus est, qui eam ei commisit.

1Nec uni, sed duobus custodia committenda est.

2Qui si neglegentia amiserint, pro modo culpae uel castigantur uel militiam mutant: quod si leuis persona custodiae fuit, castigati restituuntur. nam si miseratione custodiam quis dimiserit, militiam mutat: fraudulenter autem si fuerit uersatus in dimittenda custodia, uel capite punitur uel in extremum gradum militiae datur. interdum uenia datur: nam cum custodia cum altero custode simul fugisset, alteri uenia data est.

3Sed si se custodia interfecerit uel praecipitauerit, militi culpae adscribitur, id est castigabitur.

4Quod si ipse custos custodiam interfecerit, homicidii reus est:

5Ergo si casu custodia defuncta dicatur, testationibus id probandum est et sic uenia dabitur.

6Solet praeterea amissa culpa custodia, si tamen intersit eam adprehendi, tempus causa cognita militi dari ad eam requirendam, applicito ei alio milite.

7Quod si fugitiuum domino reddendum prodiderit, si facultates habeat, domino pretium reddere iuberi Saturninus probat.