D. 48.2DE ACCUSATIONIBUS ET INSCRIPTIONIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Pomponius libro primo ad Sabinum
pr.Non est permissum mulieri publico iudicio quemquam reum facere, nisi scilicet parentium liberorumque et patroni et patronae et eorum filii filiae nepotis neptis mortem exequatur.
2 · Papinianus libro primo de adulteriis
pr.Certis ex causis concessa est mulieribus publica accusatio, ueluti si mortem exequantur eorum earumque, in quos ex lege testimonium publicorum inuitae non dicunt. idem et in lege Cornelia testamentaria senatus statuit: sed et de testamento paterni liberti uel materni mulieribus publico iudicio dicere permissum est.
1Pupillis ex consilio tutorum patris mortem, item pupillae aui sui mortem exequi concessum est. lege autem testamentaria nam de patris quidem testamento pupillis agere diuus Uespasianus permisit: sed quasi non exhibeantur tabulae, per interdictum possunt experiri.
3 · Paulus libro tertio de adulteriis
pr.Libellorum inscriptionis conceptio talis est. ‘consul et dies. apud illum praetorem uel proconsulem Lucius Titius professus est se Maeuiam lege Iulia de adulteriis ream deferre, quod dicat eam cum Gaio Seio in ciuitate illa, domo illius, mense illo, consulibus illis adulterium commisisse’. utique enim et locus designandus est, in quo adulterium commissum est, et persona, cum qua admissum dicitur, et mensis: hoc enim lege Iulia publicorum cauetur et generaliter praecipitur omnibus, qui reum aliquem deferunt: neque autem diem neque horam inuitus conprehendet.
1Quod si libelli inscriptionum legitime ordinati non fuerint, rei nomen aboletur et ex integro repetendi reum potestas fiet.
2Item subscribere debebit is qui dat libellos se professum esse, uel alius pro eo, si litteras nesciat.
3Sed et si aliud crimen obiciat, ueluti quod domum suam praebuit, ut stuprum mater familias pateretur, quod adulterum deprehensum dimiserit, quod pretium pro comperto stupro acceperit, et si quid simile, id ipsum libellis comprehendendum erit.
4Si accusator decesserit aliaue quae causa ei impedierit, quo minus accusare possit, et si quid simile, nomen rei aboletur postulante reo: idque et lege Iulia de ui et senatus consulto cautum est, ita ut liceat alii ex integro repetere reum. sed intra quod tempus, uidebimus: et utique triginta dies utiles obseruandi sunt.
4 · Ulpianus libro secundo de adulteriis
pr.Is, qui iudicio publico damnatus est, ius accusandi non habet, nisi liberorum uel patronorum suorum mortem eo iudicio uel rem suam exequatur. sed et calumnia notatis ius accusandi ademptum est, item his, qui cum bestiis depugnandi causa in harenam intromissi sunt, quiue artem ludicram uel lenocinium fecerint, quiue praeuaricationis calumniaeue causa quid fecisse iudicio publico pronuntiatus erit, quiue ob accusandum negotiumue cui facessendum pecuniam accepisse iudicatus erit.
5 · Ulpianus libro tertio de adulteriis
pr.Seruos quoque adulterii posse accusari nulla dubitatio est: sed qui prohibentur adulterii liberos homines accusare, idem seruos quoque prohibebuntur. sed ex rescripto diui Marci etiam aduersus proprium seruum accusationem instituere dominus potest. post hoc igitur rescriptum accusandi necessitas incumbet domino seruum suum: ceterum iuste mulier nupta praescriptione utetur.
6 · Ulpianus libro secundo de officio proconsulis
pr.Leuia crimina audire et discutere de plano proconsulem oportet et uel liberare eos, quibus obiciuntur, uel fustibus castigare uel flagellis seruos uerberare.
7 · Ulpianus libro septimo de officio proconsulis
pr.Si cui crimen obiciatur, praecedere debet crimen subscriptio. quae res ad id inuenta est, ne facile quis prosiliat ad accusationem, cum sciat inultam sibi accusationem non futuram.
1Cauent itaque singuli, quod crimen obiciant, et praeterea perseueraturos se in crimine usque ad sententiam.
2Isdem criminibus, quibus quis liberatus est, non debet praeses pati eundem accusari, et ita diuus Pius Saluio Ualenti rescripsit: sed hoc, utrum ab eodem an nec ab alio accusari possit, uidendum est. et putem, quoniam res inter alios iudicatae alii non praeiudicant, si is, qui nunc accusator exstitit, suum dolorem persequatur doceatque ignorasse se accusationem ab alio institutam, magna ex causa admitti eum ad accusationem debere.
3Si tamen alio crimine postuletur ab eodem, qui in alio crimine eum calumniatus est, puto non facile admittendum eum qui semel calumniatus sit: quamuis filium accusatoris admitti oportere aliam accusationem instituentem aduersus eum, quem pater accusauerat diuus Pius Iulio Candido rescripsit.
4Idem imperator rescripsit seruos ibi puniendos, ubi deliquisse arguantur, dominumque eorum, si uelit eos defendere, non posse reuocare in prouinciam suam, sed ibi oportere defendere, ubi deliquerint.
5Cum sacrilegium admissum esset in aliqua prouincia, deinde in alia minus crimen, diuus Pius Pontio Proculo rescripsit, postquam cognouerit de crimine in sua prouincia admisso, ut reum in eam prouinciam remitteret, ubi sacrilegium admisit.
8 · Macer libro secundo de publicis iudiciis
pr.Qui accusare possunt, intellegemus, si scierimus, qui non possunt. itaque prohibentur accusare alii propter sexum uel aetatem, ut mulier, ut pupillus: alii propter sacramentum, ut qui stipendium merent: alii propter magistratum potestatemue, in qua agentes sine fraude in ius euocari non possunt: alii propter delictum proprium, ut infames: alii propter turpem quaestum, ut qui duo iudicia aduersus duos reos subscripta habent nummosue ob accusandum uel non accusandum acceperint: alii propter condicionem suam, ut libertini contra patronos:
9 · Paulus libro quinto sententiarum
pr.alii propter suspicionem calumniae, ut illi, qui falsum testimonium subornati dixerunt:
10 · Hermogenianus libro sexto iuris epitomarum
pr.nonnulli propter paupertatem, ut sunt qui minus quam quinquaginta aureos habent.
11 · Macer libro secundo de publicis iudiciis
pr.Hi tamen omnes, si suam iniuriam exequantur mortemue propinquorum defendent, ab accusatione non excluduntur.
1Liberi libertique non sunt prohibendi suarum rerum defendendarum gratia de facto parentium patronorumue queri, ueluti si dicant ui se a possessione ab his expulsos, scilicet non ut crimen uis eis intendant, sed ut possessionem recipiant. nam et filius non quidem prohibitus est de facto matris queri, si dicat suppositum ab ea partum, quo magis coheredem haberet, sed ream eam lege Cornelia facere permissum ei non est.
2Ab alio delatum alius deferre non potest: sed eum, qui abolitione publica uel priuata interueniente aut desistente accusatore de reis exemptus est, alius deferre non prohibetur.
12 · Uenuleius Saturninus libro secundo de iudiciis publicis
pr.Hos accusare non licet: legatum imperatoris, id est praesidem prouinciae, ex sententia Lentuli dicta Sulla et Trione consulibus: item legatum prouincialem eius dumtaxat criminis, quod ante commiserit, quam in legationem uenerit: item magistratum populi Romani eumue, qui rei publicae causa afuerit, dum non detractandae legis causa abest.
1Hoc beneficio etiam in reos recepti uti possunt, si abolitione interueniente repeti se non debere contendant, secundum epistulam diui Hadriani ad Glabrionem consulem scriptam.
2Lege Iulia iudiciorum publicorum cauetur, ne eodem tempore de duobus reis quis quereretur nisi suarum iniuriarum causa.
3Si seruus reus postulabitur, eadem obseruanda sunt, quae si liber esset, ex senatus consulto Cotta et Messala consulibus.
4Omnibus autem legibus serui rei fiunt excepta lege Iulia de ui priuata, quia ea lege damnati partis tertiae bonorum publicatione puniuntur, quae poena in seruum non cadit. idemque dicendum est in ceteris legibus, quibus pecuniaria poena irrogatur uel etiam capitis, quae seruorum poenis non conuenit, sicuti relegatio. item nec lex Pompeia parricidii, quoniam caput primum eos adpraehendit, qui parentes cognatosue aut patronos occiderint: quae in seruos, quantum ad uerba pertinet, non cadunt: sed cum natura communis est, similiter et in eos animaduertetur. item Cornelia iniuriarum seruum non debere recipi reum Cornelius Sulla auctor fuit: sed durior ei poena extra ordinem imminebit.
13 · Marcianus libro primo de publicis iudiciis
pr.Mulierem propter publicam utilitatem ad annonam pertinentem audiri a praefecto annonae deferentem diuus Seuerus et Antoninus rescripserunt. famosi quoque accusantes sine ulla dubitatione admittuntur. milites quoque, qui causas alienas deferre non possunt, qui pro pace excubant, uel magis ad hanc accusationem admittendi sunt. serui quoque deferentes audiuntur.
14 · Paulus libro secundo de officio proconsulis
pr.Senatus censuit, ne quis ob idem crimen pluribus legibus reus fieret.
15 · Ulpianus libro quinquagensimo sexto ad edictum
pr.In eum, cuius dolo malo hominibus coactis damni quid datum esse dicatur, non debet cogi actor omissa actione ciuili crimen intendere.
16 · Ulpianus libro secundo de officio consulis
pr.Si plures existant, qui eum in publicis iudiciis accusare uolunt, iudex eligere debet eum qui accuset, causa scilicet cognita aestimatis accusatorum personis uel de dignitate, uel ex eo quod interest, uel aetate uel moribus uel alia iusta de causa.
17 · Modestinus libro sexto differentiarum
pr.Si seruum dominus in crimine capitali defendat, sistendum satisdato promittere iubetur.
18 · Modestinus libro septimo decimo responsorum
pr.Cum Titia testamentum Gaii fratris sui falsum arguere minaretur et sollemnia accusationis non impleuit intra tempus a praeside praefinitum, praeses prouinciae iterum pronuntiauit non posse illam amplius de falso testamento dicere: aduersus quas sententias Titia non prouocauit, sed dixit se post finitum tempus de irrito testamento dicere. quaero, an Titia, quae non appellauit aduersus sententiam praesidis, possit ad falsi accusationem postea reuerti. respondit nihil aperte proponi, propter quod aduersus sententiae auctoritatem de falso agens audienda sit.
19 · Callistratus libro quinto de cognitionibus
pr.Diui fratres rescripserunt non debere cogi heredes accusatorum exequi crimina.
1Item non oportere compelli accusatorem plures reos facere diuus Hadrianus rescripsit.
20 · Modestinus libro secundo de poenis
pr.Ex iudiciorum publicorum admissis non alias transeunt aduersus heredes poenae bonorum ademptionis, quam si lis contestata et condemnatio fuerit secuta, excepto repetundarum et maiestatis iudicio, quae etiam mortuis reis, cum quibus nihil actum est, adhuc exerceri placuit, ut bona eorum fisco uindicentur: adeo ut diuus Seuerus et Antoninus rescripserint, ex quo quis aliquod ex his causis crimen contraxit, nihil ex bonis suis alienare aut manumittere eum posse. ex ceteris uero delictis poena incipere ab herede ita demum potest, si uiuo reo accusatio mota est, licet non fuit condemnatio secuta.
21 · Papinianus libro quinto decimo responsorum
pr.Capitis reus suspenso crimine causam fisco deferre non prohibetur.
22 · Papinianus libro sexto decimo responsorum
pr.Alterius prouinciae reus apud eos accusatur et damnatur, apud quos crimen contractum ostenditur. quod etiam in militibus esse obseruandum optimi principes nostri generaliter rescripserunt.