D. 48.1DE PUBLICIS IUDICIIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Macer libro primo de publicis iudiciis
pr.Non omnia iudicia, in quibus crimen uertitur, et publica sunt, sed ea tantum, quae ex legibus iudiciorum publicorum ueniunt, ut Iulia maiestatis, Iulia de adulteriis, Cornelia de sicariis et ueneficis, Pompeia parricidii, Iulia peculatus, Cornelia de testamentis, Iulia de ui priuata, Iulia de ui publica, Iulia ambitus, Iulia repetundarum, Iulia de annona.
2 · Paulus libro quinto decimo ad edictum praetoris
pr.Publicorum iudiciorum quaedam capitalia sunt, quaedam non capitalia. capitalia sunt, ex quibus poena mors aut exilium est, hoc est aquae et ignis interdictio: per has enim poenas eximitur caput de ciuitate. nam cetera non exilia, sed relegationes proprie dicuntur: tunc enim ciuitas retinetur. non capitalia sunt, ex quibus pecuniaria aut in corpus aliqua coercitio poena est.
3 · Ulpianus libro trigensimo quinto ad Sabinum
pr.Publica accusatio reo uel rea ante defunctis permittitur.
4 · Paulus libro trigensimo septimo ad edictum
pr.Interdum euenit, ut praeiudicium iudicio publico fiat, sicut in actione legis Aquiliae et furti et ui bonorum raptorum et interdicto unde ui et de tabulis testamenti exhibendis: nam in his de re familiari agitur.
5 · Ulpianus libro octauo disputationum
pr.Is qui reus factus est purgare se debet nec ante potest accusare, quam fuerit excusatus: constitutionibus enim obseruatur, ut non relatione criminum, sed innocentia reus purgetur.
1Illud incertum est, utrum ita demum accusare potest, si fuerit liberatus, an et si poenam subierit: est enim constitutum ab imperatore nostro et diuo patre eius post damnationem accusationem quem inchoare non posse. sed hoc puto ad eos demum pertinere, qui uel ciuitatem uel libertatem amiserunt.
2Inchoatas plane delationes ante damnationem implere eis et post damnationem permissum est.
6 · Marcianus libro quarto decimo institutionum
pr.Defuncto eo, qui reus fuit criminis, et poena extincta in quacumque causa criminis extincti debet is cognoscere, cuius de pecuniaria re cognitio est.
7 · Macer libro secundo iudiciorum publicorum
pr.Infamem non ex omni crimine sententia facit, sed ex eo, quod iudicii publici causam habuit. itaque ex eo crimine, quod iudicii publici non fuit, damnatum infamia non sequetur, nisi id crimen ex ea actione fuit, quae etiam in priuato iudicio infamiam condemnato inportat, ueluti furti, ui bonorum raptorum, iniuriarum.
8 · Paulus libro singulari de iudiciis publicis
pr.Ordo exercendorum publicorum capitalium in usu esse desiit, durante tamen poena legum, cum extra ordinem crimina probantur.
9 · Marcianus libro primo de iudiciis publicis
pr.Sciendum est, si in capitali causa suum seruum reum crimine factum quis non defenderit, non eum pro derelicto haberi, et ideo, si absolutus fuerit, non liberum fieri, sed manere domini.
10 · Papinianus libro secundo definitionum
pr.Inter accusatorem et reum cognitione suscepta excusatio pro absente iustis rationibus admittitur: nec per triduum per singulos dies ter citatus reus damnetur uel de accusatoris absentis praesente reo calumnia pronuntietur.
11 · Maecianus libro decimo de iudiciis publicis
pr.Seruus per procuratorem domini aeque ac per dominum defendi potest.
12 · Modestinus libro tertio de poenis
pr.Custodias auditurus tam clarissimos uiros quam patronos causarum, si omnes in ciuitate prouinciae quam regit agunt, adhibere debet.
1Et feriatis diebus custodias audiri posse rescriptum est, ita ut innoxios dimittat et nocentes, qui duriorem animaduersionem indigent, differat.
13 · Papinianus libro quinto decimo responsorum
pr.Accusatore defuncto res ab alio, iudicante praeside prouinciae, peragi potest.
1Ad crimen iudicii publici persequendum frustra procurator interuenit, multoque magis ad defendendum: sed excusationes absentium ex senatus consulto iudicibus allegantur et, si iustam rationem habeant, sententia differtur.
14 · Papinianus libro sexto decimo responsorum
pr.Generi seruis a socero ueneficii accusatis praeses prouinciae patrem calumniam intulisse pronuntiauerat. inter infames patrem defunctae non habendum respondi, quoniam et si publicum iudicium inter liberos de morte filiae constitisset, citra periculum pater uindicaretur.