D. 47.23DE POPULARIBUS ACTIONIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Paulus libro octauo ad edictum
pr.Eam popularem actionem dicimus, quae suum ius populi tuetur.
2 · Paulus libro primo ad edictum
pr.Si plures simul agant populari actione, praetor eligat idoneiorem.
3 · Ulpianus libro primo ad edictum
pr.Sed si ex eadem causa saepius agatur, cum idem factum sit, exceptio uulgaris rei iudicatae opponitur.
1In popularibus actionibus is cuius interest praefertur.
4 · Paulus libro tertio ad edictum
pr.Popularis actio integrae personae permittitur, hoc est cui per edictum postulare licet.
5 · Paulus libro octauo ad edictum
pr.Qui populari actione conuenietur, ad defendendum procuratorem dare potest: is autem, qui eam mouet, procuratorem dare non potest.
6 · Ulpianus libro uicensimo quinto ad edictum
pr.Mulieri et pupillo populares actiones non dantur, nisi cum ad eos res pertineat.
7 · Paulus libro quadragensimo primo ad edictum
pr.Populares actiones non transeunt ad eum, cui restituta est hereditas ex Trebelliano senatus consulto.
1Item qui habet has actiones, non intellegitur esse locupletior.
8 · Ulpianus libro primo ad edictum
pr.Omnes populares actiones neque in heredes dantur neque supra annum extenduntur.