IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 47

D. 47.22DE COLLEGIIS ET CORPORIBUS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Marcianus libro tertio institutionum

pr.Mandatis principalibus praecipitur praesidibus prouinciarum, ne patiantur esse collegia sodalicia neue milites collegia in castris habeant. sed permittitur tenuioribus stipem menstruam conferre, dum tamen semel in mense coeant, ne sub praetextu huiusmodi illicitum collegium coeat. quod non tantum in urbe, sed et in Italia et in prouinciis locum habere diuus quoque Seuerus rescripsit.

1Sed religionis causa coire non prohibentur, dum tamen per hoc non fiat contra senatus consultum, quo illicita collegia arcentur.

2Non licet autem amplius quam unum collegium licitum habere, ut est constitutum et a diuis fratribus: et si quis in duobus fuerit, rescriptum est eligere eum oportere, in quo magis esse uelit, accepturum ex eo collegio, a quo recedit, id quod ei competit ex ratione, quae communis fuit.

2 · Ulpianus libro sexto de officio proconsulis

pr.Quisquis illicitum collegium usurpauerit, ea poena tenetur, qua tenentur, qui hominibus armatis loca publica uel templa occupasse iudicati sunt.

3 · Marcianus libro secundo iudiciorum publicorum

pr.Collegia si qua fuerint illicita, mandatis et constitutionibus et senatus consultis dissoluuntur: sed permittitur eis, cum dissoluuntur, pecunias communes si quas habent diuidere pecuniamque inter se partiri.

1In summa autem, nisi ex senatus consulti auctoritate uel Caesaris collegium uel quodcumque tale corpus coierit, contra senatus consultum et mandata et constitutiones collegium celebrat.

2Seruos quoque licet in collegio tenuiorum recipi uolentibus dominis, ut curatores horum corporum sciant, ne inuito aut ignorante domino in collegium tenuiorum reciperent, et in futurum poena teneantur in singulos homines aureorum centum.

4 · Gaius libro quarto ad legem duodecim tabularum

pr.Sodales sunt, qui eiusdem collegii sunt: quam Graeci ἑταιρείαν uocant. his autem potestatem facit lex pactionem quam uelint sibi ferre, dum ne quid ex publica lege corrumpant. sed haec lex uidetur ex lege Solonis tralata esse. nam illuc ita est: ἐὰν δὲ δῆμος ἢ φράτορες ἢ ἱερῶν ὀργίων ἢ ναῦται ἢ σύσσιτοι ἢ ὁμόταφοι ἢ θιασῶται ἢ ἐπὶ λείαν οἰχόμενοι ἢ εἰς ἐμπορίαν, ὅτι ἂν τούτων 5 διαθῶνται πρὸς ἀλλήλους, κύριον εἶναι, ἐὰν μὴ ἀπαγορεύσῃ δημόσια γράμματα.