IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 47

D. 47.21DE TERMINO MOTO

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Modestinus libro octauo regularum

pr.Terminorum auulsorum non multa pecuniaria est, sed pro condicione admittentium coercitione transigendum.

2 · Callistratus libro tertio de cognitionibus

pr.Diuus Hadrianus in haec uerba rescripsit: ‘Quin pessimum factum sit eorum, qui terminos finium causa positos propulerunt, dubitari non potest. de poena tamen modus ex condicione personae et mente facientis magis statui potest: nam si splendidiores personae sunt, quae conuincuntur, non dubie occupandorum alienorum finium causa id admiserunt, et possunt in tempus, ut cuiusque patiatur aetas, relegari, id est si iuuenior, in longius, si senior, recisius. si uero alii negotium gesserunt et ministerio functi sunt, castigari et ad opus biennio dari. quod si per ignorantiam aut fortuito lapides furati sunt, sufficiet eos uerberibus decidere’.

3 · Callistratus libro quinto de cognitionibus

pr.Lege agraria, quam Gaius Caesar tulit, aduersus eos, qui terminos statutos extra suum gradum finesue mouerint dolo malo, pecuniaria poena constituta est: nam in terminos singulos, quos eiecerint locoue mouerint, quinquaginta aureos in publico dari iubet: et eius actionem petitionem ei qui uolet esse iubet.

1Alia quoque lege agraria, quam diuus Nerua tulit, cauetur, ut, si seruus seruaue insciente domino dolo malo fecerit, ei capital esse, nisi dominus dominaue multam sufferre maluerit.

2Hi quoque, qui finalium quaestionum obscurandarum causa faciem locorum conuertunt, ut ex arbore arbustum aut ex silua nouale aut aliquid eiusmodi faciunt, poena plectendi sunt pro persona et condicione et factorum uiolentia.