D. 47.20STELLIONATUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Papinianus libro primo responsorum
pr.Actio stellionatus neque publicis iudiciis neque priuatis actionibus continetur.
2 · Ulpianus libro octauo ad Sabinum
pr.Stellionatus iudicium famosum quidem non est, sed coercitionem extraordinariam habet.
3 · Ulpianus libro octauo de officio proconsulis
pr.Stellionatus accusatio ad praesidis cognitionem spectat.
1Stellionatum autem obici posse his, qui dolo quid fecerunt, sciendum est, scilicet si aliud crimen non sit quod obiciatur: quod enim in priuatis iudiciis est de dolo actio, hoc in criminibus stellionatus persecutio. ubicumque igitur titulus criminis deficit, illic stellionatus obiciemus. maxime autem in his locum habet: si quis forte rem alii obligatam dissimulata obligatione per calliditatem alii distraxerit uel permutauerit uel in solutum dederit: nam hae omnes species stellionatum continent. sed et si quis merces supposuerit uel obligatas auerterit uel si corruperit, aeque stellionatus reus erit. item si quis imposturam fecerit uel collusionem in necem alterius, stellionatus poterit postulari. et ut generaliter dixerim, deficiente titulo criminis hoc crimen locum habet, nec est opus species enumerare.
2Poena autem stellionatus nulla legitima est, cum nec legitimum crimen sit. solent autem ex hoc extra ordinem plecti, dummodo non debeat opus metalli haec poena in plebeis egredi. in his autem, qui sunt in aliquo honore positi, ad tempus relegatio uel ab ordine motio remittenda est.
3Qui merces suppressit, specialiter hoc crimine postulari potest.
4 · Modestinus libro tertio de poenis
pr.De periurio, si sua pignora esse quis in instrumento iurauit, crimen stellionatus fit, et ideo ad tempus exulat.