D. 47.19EXPILATAE HEREDITATIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Marcianus libro tertio institutionum
pr.Si quis alienam hereditatem expilauerit, extra ordinem solet coerceri per accusationem expilatae hereditatis, sicut et oratione diui Marci cauetur.
2 · Ulpianus libro nono de officio proconsulis
pr.Si expilatae hereditatis crimen intendatur, praeses prouinciae cognitionem suam accommodare debet: cum enim furti agi non potest, solum superest auxilium praesidis.
1Apparet autem expilatae hereditatis crimen eo casu intendi posse, quo casu furti agi non potest, scilicet ante aditam hereditatem, uel post aditam antequam res ab herede possessae sunt. nam in hunc casum furti actionem non competere palam est: quamuis ad exhibendum agi posse, si qui uindicaturus exhiberi desideret, palam sit.
3 · Marcianus libro secundo publicorum iudiciorum
pr.Diuus Seuerus et Antoninus rescripserunt electionem esse, utrum quis uelit crimen expilatae hereditatis extra ordinem apud praefectum urbi uel apud praesides agere an hereditatem a possessoribus iure ordinario uindicare.
4 · Paulus libro tertio responsorum
pr.Res hereditarias omnium heredum fuisse communes, et ideo eum, qui expilatae hereditatis crimen obicit et optinuit, etiam coheredi profuisse uideri.
5 · Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum
pr.Uxor expilatae hereditatis crimine idcirco non accusatur, quia nec furti cum ea agitur.
6 · Paulus libro primo ad Neratium
pr.Si rem hereditariam, ignorans in ea causa esse, subripuisti, furtum te facere respondit. Paulus: rei hereditariae furtum non fit sicut nec eius, quae sine domino est, et nihil mutat existimatio subripientis.