D. 47.18DE EFFRACTORIBUS ET EXPILATORIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro octauo de officio proconsulis
pr.De his, qui carcere effracto euaserunt, sumendum supplicium diui fratres Aemilio Tironi rescripserunt. Saturninus etiam probat in eos, qui de carcere eruperunt siue effractis foribus siue conspiratione cum ceteris, qui in eadem custodia erant, capite puniendos: quod si per neglegentiam custodum euaserunt, leuius puniendos.
1Expilatores, qui sunt atrociores fures (hoc enim est expilatores), in opus publicum uel perpetuum uel temporarium dari solent, honestiores autem ordine ad tempus moueri uel fines patriae iuberi excedere. quibus nulla specialis poena rescriptis principalibus inposita est: idcirco causa cognita liberum erit arbitrium statuendi ei qui cognoscit.
2Simili modo et sacculari et derectarii erunt puniendi, item effractores. sed enim diuus Marcus effractorem equitem Romanum, qui effracto perforatoque pariete pecuniam abstulerat, quinquennio abstinere iussit prouincia Africa, unde erat, et urbe et Italia. oportebit autem aeque et in effractores et in ceteros supra scriptos causa cognita statui, prout admissum suggerit, dummodo ne quis in plebeio operis publici poenam uel in honestiore relegationis excedat.
2 · Paulus libro singulari de officio praefecti uigilum
pr.Inter effractores uarie animaduertitur. atrociores enim sunt nocturni effractores, et ideo hi fustibus caesi in metallum dari solent: diurni uero effractores post fustium castigationem in opus perpetuum uel temporarium dandi sunt.