D. 48.16AD SENATUS CONSULTUM TURPILLIANUM ET DE ABOLITIONIBUS CRIMINUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Marcianus libro singulari ad senatus consultum Turpillianum
pr.Accusatorum temeritas tribus modis detegitur et tribus poenis subicitur: aut enim calumniantur aut praeuaricantur aut tergiuersantur.
1Calumniari est falsa crimina intendere, praeuaricari uera crimina abscondere, tergiuersari in uniuersum ab accusatione desistere.
2Calumniatoribus poena lege remmia irrogatur.
3Sed non utique qui non probat quod intendit protinus calumniari uidetur: nam eius rei inquisitio arbitrio cognoscentis committitur, qui reo absoluto de accusatoris incipit consilio quaerere, qua mente ductus ad accusationem processit, et si quidem iustum eius errorem reppererit, absoluit eum, si uero in euidenti calumnia eum deprehenderit, legitimam poenam ei irrogat.
4Quorum alterutrum ipsis uerbis pronuntiationis manifestatur. nam si quidem ita pronuntiauerit ‘non probasti’, pepercit ei: sin autem pronuntiauit ‘calumniatus es’, condemnauit eum. et quamuis nihil de poena subiecerit, tamen legis potestas aduersus eum exercebitur: nam, ut Papinianus respondit, facti quidem quaestio in arbitrio est iudicantis, poenae uero persecutio non eius uoluntati mandatur, sed legis auctoritati reseruatur.
5Quaeri possit, si ita fuerit interlocutus: ‘Lucius Titius temere accusasse uidetur’, an calumniatorem pronuntiasse uideatur. et Papinianus temeritatem facilitatis ueniam continere et inconsultum calorem calumniae uitio carere et ob id hunc nullam poenam subire oportere.
6Praeuaricatorem eum esse ostendimus, qui colludit cum reo et translaticie munere accusandi defungitur, eo quod proprias quidem probationes dissimularet, falsas uero rei excusationes admitteret.
7Si quis autem ab accusatione citra abolitionem destiterit, punitur.
8Abolitio priuatim a praesidibus postulari ac impetrari solet, item pro tribunali, non de plano: nec praesens hanc cognitionem alteri demandare potest.
9Si plura crimina idem eidem intulit, singulorum debet abolitionem petere: alioquin prout quid admiserit, eius nomine senatus consulti poenam patietur.
10Accusationem is intulit, qui praescriptione summoueri poterat, ut quilibet adulterii masculo post quinque annos continuos ex die commissi adulterii uel feminae post sex menses utiles ex die diuortii: an, si destiterit, hoc senatus consulto plecti debet, belle dubitatur. mouet, quod paene nulla erit accusatio, quam temporis spatium aut personae uitium omnimodo remoueret reoque securitatem timoris ac periculi promitteret. contra mouet, quod qualiscumque accusatio illata cognoscentis auctoritate, non accusantis uoluntate aboleri debet maioreque odio dignus existimaretur, qui temere ad tam improbam accusationem processisset. ergo uerius est eum quoque de quo loquimur in senatus consultum incidere oportere. adquin Papinianus respondit mulierem, quae idcirco ad falsi accusationem non admitteretur, quod suam suorumue iniuriam non persequeretur, desistentem senatus consulto Turpilliano non plecti. num ergo et in ceteris idem responsurus sit? quid enim interest, propter sexus infirmitatem an propter status turpitudinem temporisue finem ad accusationem aliquam non admittatur? multoque magis excludendi sunt, quod mulieris quidem accusatio uel propter proprium eius dolorem effectum habere potuit, illorum uero accusatio uoce dumtaxat tenus interuenit. adquin idem alias scribit non posse aliquem duos eodem tempore adulterii accusare, marem et feminam, et tamen, si utrique simul denuntiauerit, in utriusque persona abolitionem eum petere debere, ne in hoc senatus consulto incidat. quid porro refert, propter causas supra scriptas accusatio non ualuerit an propter numerum personarum non tenuerit? an haec intersint, plenam habuerit aliquis accusandi facultatem, sed propter personarum coniunctionem ab accusatione summoueatur, an uero stricta ratione quibusdam accusandi facultas non competat? merito itaque dicendum est omnes excepta muliere et minore nisi abolitionem petierint, in hoc senatus consulto incidere.
11Suspecti tutoris accusatio pro tribunali tantum examinari potest, et nullus alius de huiusmodi quaestione quam praeses pronuntiare potest: et tamen qui ab ea destitit, senatus consulto non tenetur.
12Item si dicat aliquis in senatus consultum incidisse Turpillianum, praesidis est super ea re notio: et tamen contra desertorem senatus consulti non interuenit coercitio: qui autem dicit quem in hoc senatus consulto incidisse, accusator non est.
13Incidit in hoc senatus consulto et qui accusatorem summittit aut instigat, aut qui mandat alicui et instruit eum ad accusationem capitalem dando probationes, allegando accusationes: et merito: nam diffidendo crimini quod mouet et eximendo se periculo calumniae uel desertionis merito calumniantis et desistentis poenae subdi debuit, nisi subornatus accusator probauerit crimen quod intendere suscepit. nec interest, per se mandauit accusationem an per alium: uerum hunc, qui hoc ministerio usus est ad mandandam accusationem, non ex uerbis, sed ex sententia senatus consulti puniri Papinianus respondit. summissus enim accusator similiter eodem senatus consulto plectitur, id est propter hoc solum punitur, quod ministerium alieni timoris recepit.
14Reus condemnatus prouocauit, deinde accusator destitit: an in hoc senatus consulto incidit? prope est, ut incidisse uideatur, quia prouocationis remedio condemnationis extinguitur pronuntiatio.
2 · Paulus libro singulari de poenis omnium legum
pr.Qui destiterit, agere amplius et accusare prohibetur.
3 · Paulus libro primo sententiarum
pr.Et in priuatis et in extraordinariis criminibus omnes calumniosi extra ordinem pro qualitate admissi plectuntur.
4 · Papinianus libro quinto decimo responsorum
pr.Mulier, quae falsi crimen iniuriae propriae post interpositam denuntiationem desistens omisit, ex senatus consulto Turpilliano teneri non uidetur.
1Post abolitionem idem crimen ab eodem in eundem instaurari non potest.
5 · Paulus libro secundo responsorum
pr.Quaesitum est, an is, qui libello principi dato falsum se obiecturum minatus est, si non obiecisset, Turpilliano senatus consulto tenetur. Paulus respondit uerbis senatus consulti Turpilliani eum de quo quaeritur non contineri.
6 · Paulus libro primo sententiarum
pr.Ab accusatione destitit, qui cum aduersario suo de compositione eius criminis quod intendebat fuerit locutus.
1Animo ab accusatione destitit, qui affectum et animum accusandi deposuit.
2Destitisse uidetur, qui intra praefinitum accusationis a praeside tempus reum suum non peregit.
3Nuntiatores, qui per notoriam indicia produnt, notoriis suis adsistere iubentur.
4Calumniae causa puniuntur, qui in fraudem alicuius librum uel testimonium aliudue quid conquisisse uel scripsisse uel in iudicium protulisse dicuntur.
7 · Ulpianus libro octauo disputationum
pr.Si quis repetere uelit crimen publica abolitione interueniente, eo iure repetit, quo accusabat: neque enim possunt praescriptiones ei obici, quae ante reorum abolitionem non sunt obiectae. et ita diuus Hadrianus rescripsit.
1Si stellionatum quis obiecerit uel expilatae hereditatis crimen et destitit, poenam senatus consulti Turpilliani non subibit, nec si furti uel iniuriarum: sed officio iudicis culpa eius coercebitur.
8 · Papinianus libro secundo de adulteriis
pr.Abolitio aut publice fit ob diem insignem aut publicam gratulationem
9 · Macer libro secundo publicorum
pr.uel ob rem prospere gestam
10 · Papinianus libro secundo de adulteriis
pr.aut priuatim actore postulante. tertio genere fit ex lege abolitio accusatore mortuo uel ex iusta causa impedito, quo minus accusare possit.
1Abolitione autem publice facta non retractabitur in iudicio repetendo de mariti iure.
2Triginta dies repetendi rei diuus Traianus utiles esse interpretatus est, ex die scilicet, quo feriae finitae sunt. et senatus censuit eas dies cedere, quibus quisque reum suum repetere possit. hoc autem repetendi rei tempus non aliter cedit, quam si accusator quoque potuit adire.
11 · Papinianus libro singulari de adulteris
pr.Quaerebatur, an hi, qui ab accusatione tempore exclusi essent, in senatus consultum Turpillianum inciderunt. respondit non oportere dubitari calumnia non puniri eos, qui praescriptione temporis exclusi causam adulterii perferre non potuerunt.
12 · Ulpianus libro secundo de adulteriis
pr.Si interueniente publica abolitione ex senatus consulto, ut fieri adsolet, uel ob laetitiam aliquam uel honorem domus diuinae uel ex aliqua causa, ex qua senatus censuit abolitionem reorum fieri, nec intra dies praestitutos reum repetierit: dicendum est cessare Turpillianum senatus consultum. nec enim uidetur desistere, qui exemptum reum non defert: eximitur autem reorum abolitione interueniente.
13 · Paulus libro tertio de adulteris
pr.Destitisse eum accipiemus, qui in totum animum agendi deposuit, non qui distulit accusationem.
1Sed qui permissu imperatoris ab accusatione destitit, impunitus est.
14 · Ulpianus libro septimo de officio proconsulis
pr.Diuus Hadrianus Saluio Caro proconsuli Cretae rescripsit tutorem, qui pupilli causa instituerat accusationem, defuncto pupillo, cuius causa accusare coeperat, non esse cogendum accusationem implere.
15 · Macer libro secundo publicorum
pr.In senatus consultum Turpillianum incidunt, qui subiecissent accusatores, aut subiecti postulassent nec peregissent reos, aut aliter quam abolitione facta destitissent: quique chirographum ob accusandum dedissent pactionemue aliquam interposuissent. hoc autem uerbum ‘nec peregissent’ ad uniuersos supra scriptos pertinere dicendum est.
1An ad eos, qui hodie de iudiciis publicis extra ordinem cognoscunt, senatus consultum pertineat, quaeritur: sed iam hoc iure ex sacris constitutionibus utimur, ut pertineat ita ex singulis causis singulae poenae irrogentur.
2Eos, de quorum calumnia agi non permittitur, si destiterint, non incidere in poenam huius senatus consulti constitutionibus cauetur.
3Si propter mortem rei accusator destiterit, non potest hoc senatus consulto teneri, quia morte rei iudicium soluitur, nisi tale crimen fuit, cuius actio et aduersus heredes durat, ueluti maiestatis. idem in accusatione repetundarum est, quia haec quoque morte non soluitur.
4Ceterum si, postea quam accusator destitit, reus decesserit, non ideo magis delictum accusatoris releuatur. nam eum qui semel destitit, si postea accusare paratus sit, non esse audiendum Seuerus et Antoninus statuerunt.
5Qui post inscriptionem ante litem contestatam anno uel biennio agere non potuerint uariis praesidum occupationibus uel etiam ciuilium officiorum necessitatibus districti, in senatus consultum non incident.
6Quamquam prius reum quis detulerat, et si post abolitionem, antequam reus repeteretur, alia abolitio superuenerit: non ex superiore, sed ex secunda abolitione dies triginta computantur.
16 · Paulus libro singulari de adulteris
pr.Domitianus rescripsit, quod de feriis et abolendis reis dicitur, non pertinere ad seruos, qui accusati in uinculis esse iubentur, ne iudicium finiatur.
17 · Modestinus libro septimo decimo responsorum
pr.Lucius Titius Seium reum falsi fecit et priusquam persequeretur, indulgentia reorum crimina abolita sunt. quaero, si postea eum iterato reum non fecerit, an in Turpillianum senatus consultum inciderit. Herennius Modestinus respondit abolitionem reorum, quae publice indulgetur, ad hoc genus criminis non pertinere.
18 · Papirius Iustus libro primo de constitutionibus
pr.Imperatores Antoninus et Uerus Augusti Iulio uero rescripserunt, cum satis diu litem traxisse dicetur, inuito aduersario non posse eum abolitionem accipere.
1Item rescripserunt, nisi euidenter probetur consentire aduersarium, abolitionem non dari.
2Item rescripserunt, cum in crimine capitali abolitionem ut in re pecuniaria petitam esse diceret, restaurandam esse nihilo minus cognitionem, ita ut, si non probasset hoc quod proponeret, non impune eum laturum.