D. 48.15DE LEGE FABIA DE PLAGIARIIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro primo regularum
pr.Si liberum hominem emptor sciens emerit, capitale crimen aduersus eum ex lege Fabia de plagio nascitur, quo uenditor quoque fit obnoxius, si sciens liberum esse uendiderit.
2 · Ulpianus libro nono de officio proconsulis
pr.Sciendum est legem Fabiam ad eos non pertinere, qui, cum absentes seruos haberent, eos uendiderunt: aliud est enim abesse, aliud in fuga esse.
1Item non pertinere ad eum, qui mandauit seruum fugitiuum persequendum et distrahendum: nec enim fugam uendidit.
2Amplius dicendum est et si quis Titio mandauerit seruum fugitiuum adprehendendum, ut, si adprehendisset, eum emptum haberet, cessare senatus consultum.
3Hoc autem senatus consulto domini quoque continentur, qui fugam seruorum suorum uendiderunt.
3 · Marcianus libro primo iudiciorum publicorum
pr.Legis Fabiae crimine suppressi mancipii bona fide possessor non tenetur, id est qui ignorabat seruum alienum, et qui uoluntate domini putabat id eum agere. et ita de bona fide possessore ipsa lex scripta est: nam adicitur ‘si sciens dolo malo hoc fecerit’: et saepissime a principibus Seuero et Antonino constitutum est, ne bonae fidei possessores hac lege teneantur.
1Illud non est omittendum, quod exemplo legis Aquiliae, si is, propter quem quis in Fabiam commisit, decesserit, adhuc accusatio et poena legis Fabiae superest, ut et diuus Seuerus et Antoninus rescripserunt.
4 · Gaius libro uicensimo secundo ad edictum prouinciale
pr.Lege Fabia tenetur, qui sciens liberum hominem donauerit uel in dotem dederit, item qui ex earum qua causa sciens liberum esse acceperit, in eadem causa haberi debeat, qua uenditor et emptor habetur. idem et si pro eo res permutata fuerit.
5 · Modestinus libro septimo decimo responsorum
pr.Respondit eum, qui fugitiuum alienum suscepisse et celasse doceatur, ex eo, quod proprietatis quaestionem referret, crimen, si probetur, euitare minime posse.
6 · Callistratus libro sexto de cognitionibus
pr.Non statim plagiarium esse, qui furti crimine ob seruos alienos interceptos tenetur, diuus Hadrianus in haec uerba rescripsit: ‘seruos alienos qui sollicitauerit aut interceperit, crimine plagii, quod illi intenditur, teneatur nec ne, facit quaestionem: et ideo non me consuli de ea re oportet, sed quod uerissimum in re praesenti cognoscitur, sequi iudicem oportet. plane autem scire debet posse aliquem furti crimine ob seruos alienos interceptos teneri nec idcirco tamen statim plagiarium esse existimari’.
1Idem princeps de eadem re in haec uerba rescripsit: ‘apud quem unus aut alter fuerit fugitiuus inuentus, qui operas suas locauerint ut pascerentur, et utique si idem antea apud alios opus fecerint, hunc suppressorem non iure quis dixerit’.
2Lege Fabia cauetur, ut liber, qui hominem ingenuum uel libertinum inuitum celauerit inuinctum habuerit emerit sciens dolo malo quiue in earum qua re socius erit, quique seruo alieno seruaeue persuaserit, ut a domino dominaue fugiat, uel eum eamue inuito uel insciente domino dominaue celauerit, inuinctum habuerit emerit sciens dolo malo quiue in ea re socius erit, eius poena teneatur.
7 · Hermogenianus libro quinto iuris epitomarum
pr.Poena pecuniaria statuta lege Fabia in usu esse desiit: nam in hoc crimine detecti pro delicti modo coercentur et plerumque in metallum damnantur.