IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 48

D. 48.17DE REQUIRENDIS UEL ABSENTIBUS DAMNANDIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Marcianus libro secundo publicorum

pr.Diui Seueri et Antonini magni rescriptum est, ne quis absens puniatur: et hoc iure utimur, ne absentes damnentur: neque enim inaudita causa quemquam damnari aequitatis ratio patitur.

1Si autem grauius quis puniatur, puta in opus metalli uel similem poenam siue capitalem: hoc casu non est irroganda in absentem poena, sed absens requirendus adnotatus est, ut copiam sui praestet.

2Praesides autem prouinciarum circa requirendos adnotatos hoc debent facere, ut eos quos adnotauerint edictis adesse iubeant, ut possit innotescere eis quod adnotati sunt, sed et litteras ad magistratus, ubi consistunt, mittere, ut per eos possit innotescere requirendos eos esse adnotatos.

3Et ex hoc annus computatur ad se purgandos.

4Sed et Papinianus libro sexto decimo responsorum scripsit requirendum adnotatum si prouinciae praesidem intra annum adierit et satis obtulerit, non esse locum mandatis, ut bona fisco uindicentur. nam et si intra annum mortuus sit, criminis causa expirat et perit et bona eius ad successores transmittuntur.

2 · Macer libro secundo publicorum

pr.Anni spatium ad occupanda bona eius, qui requirendus adnotatus est, pertinet.

1Sed si per uiginti annos fiscus bona non occupauerit, postea praescriptione uel ab ipso reo uel ab heredibus eius submouebitur:

3 · Marcianus libro secundo de publicis iudiciis

pr.quamcumque enim quaestionem apud fiscum, si non alia sit propria praescriptio, uiginti annorum silentio praescribi diui principes uoluerunt.

4 · Macer libro secundo de publicis iudiciis

pr.Annus exinde computandus est, ex quo ea adnotatio quae uel edicto uel litteris ad magistratus factis publice innotuit.

1Ergo et uiginti annorum tempus exinde fisco numeratur, ex quo adnotatio publice innotuit.

2In summa sciendum est nulla temporis praescriptione causae defensione summoueri eum, qui requirendus adnotatus est.

5 · Modestinus libro duodecimo pandectarum

pr.Mandatis cauetur intra annum requirendorum bona obsignari, ut, si redierint et se purgauerint, integram rem suam habeant: si neque responderint neque qui se defendant habuerint, tunc post annum bona in fiscum coguntur.

1Et intra annum medio tempore mouentia si qua sunt, ne aut mora deteriora fiant aut aliquo modo intereant, uenire debere pretiumque eorum in deposito esse, diui Seuerus et Antoninus sanxerunt.

2Sed et diuus Traianus inter mouentia fructus quoque haberi rescripsit.

3Curandum est autem, ne quid ei qui profugit medio tempore a debitoribus eius soluatur, ne per hoc fuga eius instruatur.