IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 48

D. 48.12DE LEGE IULIA DE ANNONA

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Marcianus libro secundo institutionum

pr.Constitit inter seruum et dominum iudicium, si annonam publicam fraudasse dicat dominum.

2 · Ulpianus libro nono de officio proconsulis

pr.Lege Iulia de annona poena statuitur aduersus eum, qui contra annonam fecerit societatemue coierit, quo annona carior fiat.

1Eadem lege continetur, ne quis nauem nautamue retineat aut dolo malo faciat, quo magis detineatur:

2Et poena uiginti aureorum statuitur.

3 · Papirius Iustus libro primo de constitutionibus

pr.Imperatores Antoninus et Uerus Augusti in haec uerba rescripserunt: ‘minime aequum est decuriones ciuibus suis frumentum uilius quam annona exigit uendere’.

1Item scripserunt ius non esse ordini cuiusque ciuitatis pretium grani quod inuenitur statuere. item in haec uerba rescripserunt: ‘etsi non solent hoc genus nuntiationis mulieres exercere, tamen quia demonstraturam te quae ad utilitatem annonae pertinent polliceris, praefectum annonae docere potes’.