D. 48.11DE LEGE IULIA REPETUNDARUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Marcianus libro quarto decimo institutionum
pr.Lex Iulia repetundarum pertinet ad eas pecunias, quas quis in magistratu potestate curatione legatione uel quo alio officio munere ministerioue publico cepit, uel cum ex cohorte cuius eorum est.
1Excipit lex, a quibus licet accipere: a sobrinis propioreue gradu cognatis suis, uxore.
2 · Scaeuola libro quarto regularum
pr.Datur ex hac lege et in heredes actio intra annum dumtaxat a morte eius qui arguebatur.
3 · Macer libro primo publicorum
pr.Lege Iulia repetundarum tenetur, qui, cum aliquam potestatem haberet, pecuniam ob iudicandum uel non iudicandum decernendumue acceperit:
4 · Uenuleius Saturninus libro tertio publicorum iudiciorum
pr.uel quo magis aut minus quid ex officio suo faceret.
5 · Macer libro primo publicorum
pr.In comites quoque iudicum ex hac lege iudicium datur.
6 · Uenuleius Saturninus libro tertio publicorum iudiciorum
pr.Eadem lege tenentur, qui ob denuntiandum uel non denuntiandum testimonium pecuniam acceperint.
1Hac lege damnatus testimonium publice dicere aut iudex esse postulareue prohibetur.
2Lege Iulia repetundarum cauetur, ne quis ob militem legendum mittendumue aes accipiat, neue quis ob sententiam in senatu consilioue publico dicendam pecuniam accipiat, uel ob accusandum uel non accusandum: utque urbani magistratus ob omni sorde se abstineant neue plus doni muneris in anno accipiant, quam quod sit aureorum centum.
7 · Macer libro primo iudiciorum publicorum
pr.Lex Iulia de repetundis praecipit, ne quis ob iudicem arbitrumue dandum mutandum iubendumue ut iudicet: neue ob non dandum non mutandum non iubendum ut iudicet: neue ob hominem in uincula publica coiciendum uinciendum uinciriue iubendum exue uinculis dimittendum: neue quis ob hominem condemnandum absoluendumue: neue ob litem aestimandam iudiciumue capitis pecuniaeue faciendum uel non faciendum aliquid acceperit.
1Apparet autem, quod lex ab exceptis quidem in infinitum capere permittit, ab his autem, qui hoc capite enumerantur, a nullo neque ullam quantitatem capere permittit.
2Illud quoque cauetur, ne in acceptum feratur opus publicum faciendum, frumentum publice dandum praebendum adpraehendendum, sarta tecta tuenda, antequam perfecta probata praestita lege erunt.
3Hodie ex lege repetundarum extra ordinem puniuntur et plerumque uel exilio puniuntur uel etiam durius, prout admiserint. quid enim, si ob hominem necandum pecuniam acceperint? uel, licet non acceperint, calore tamen inducti interfecerint uel innocentem uel quem punire non debuerant? capite plecti debent uel certe in insulam deportari, ut plerique puniti sunt.
8 · Paulus libro quinquagensimo quarto ad edictum
pr.Quod contra legem repetundarum proconsuli uel praetori donatum est, non poterit usu capi.
1Eadem lex uenditiones locationes eius rei causa pluris minorisue factas irritas facit impeditque usucapionem, priusquam in potestatem eius, a quo profecta res sit, heredisue eius ueniat.
9 · Papinianus libro quinto decimo responsorum
pr.Qui munus publice mandatum accepta pecunia ruperunt, crimine repetundarum postulantur.